Skip to the text

Articulus 44

De quibusdam generalibus saluberrimis documentis.

MULTA sunt præclarissima Apostolorum sanctissimorum documenta, potissime B. Pauli, quæ quamvis ad universos pertineant Christifideles, maxime tamen ad religiosas personas: ideo fervide ac frequenter proponenda sunt eis a superioribus suis, ut est illud quod ad Romanos scribit Apostolus: Obsecro vos per misericordiam Dei, ut exhibeatis corpora vestra hostiam viventem, sanctam, Deo placentem, rationabile obsequium vestrum. Nolite conformari huic sæculo, sed reformamini in novitate sensus vestri, ut probetis quæ sit voluntas Dei.1 Caritatem fraternitatis invicem diligentes, honore invicem prævenientes, spiritu ferventes, spe gaudentes, in tribulatione patientes.23 Benedicite persequentibus vos; benedicite, et nolite maledicere. Id ipsum invicem sentientes; non alta sapientes, sed humilibus consentientes. Nolite esse prudentes apud vosmetipsos; nulli malum pro malo reddentes; providentes bona non tantum coram Deo, sed etiam coram omnibus hominibus. Si fieri potest, quod ex vobis est, cum omnibus hominibus pacem habete, non vosmetipsos defendentes, carissimi.4 Noli vinci a malo, sed vince in bono malum.5

Tale est quoque quod ad Ephesios scribit Apostolus: Obsecro vos in Domino ut digne ambuletis vocatione qua vocati estis, cum omni humilitate et mansuetudine, cum patientia, supportantes invicem in caritate, solliciti servare unitatem spiritus in vinculo pacis.6 Estote invicem benigni, misericordes, donantes invicem, sicut et Deus in Christo donavit vobis.7 Estote imitatores Dei sicut filii carissimi;8 et ambulate in dilectione, sicut et Christus dilexit nos.

His et consimilibus documentis et exhortationibus plenæ sunt epistolæ Pauli, epistolæ quoque beatissimi Petri, Joannis, Jacobi et Judæ apostolorum: quæ hi qui præsunt religiosis aut aliis, possunt sibi colligere atque memoriæ commendare, ac sibi commissis uberrime inculcare.

Insuper instruendæ sunt religiosæ personæ ut Deo adhæreant ac ministrent non ex servili timore, neque principaliter intuitu præmii seu amore mercedis, sed ex pura ac fervida caritate, in tantum ut fateantur et sciant omnem honorem, cultum et servitutem quæ offerunt Deo, nullius esse momenti respectu seu comparatione infinitæ honorabilitatis et excellentiæ Dei, qui in infinitum majori est dignus honore quam ei a cunctis pariter creatis possit impendi. — Hinc ad quæstionem qua quæritur quali affectu debet quis Deo servire, respondet Basilius: Affectum seu animum bonum illum esse arbitror, dum vehemens, inexplebile atque immobile desiderium placendi Deo inest nobis, ita ut dicere valeamus illud Psalmistæ:9 Sicut cervus desiderat ad fontes aquarum, ita desiderat anima mea ad te, Deus. Et cum tali affectu oportet nos Deo servire, implentes illud Apostoli ad Romanos: Quis nos separabit a caritate Christi?10

Admonendæ sunt quoque ut ea quæ in generali capitulo atque in actu visitationis ordinantur et instituuntur, diligentissime servent. Ministri quoque in hoc se ipsos exhibeant exemplares, ea omnia plenarie adimplendo quæ ipsorum officia aut personas concernunt.

Amplius, exhortandæ et inflammandæ sunt personæ tertii Ordinis ut ad opera manualia pronæ et alacres sint, juxta præhabita, et ne hæ quæ fortius operantur ac plura lucrantur, de hoc unquam extollantur aut inaniter glorientur, nec eas quæ minus lucrantur, et parum aut nihil laborant, despiciant, nec aliquid plus requirant sibi dari, nisi aliunde ex rationabili indigerent causa. De hoc sancti patres Augustinus, Basilius, Benedictus ac alii, personas Ordinum suorum diligenter edocuerunt. Denique, quam libenter et fortiter personæ de tertia Regula debeant laborare, ipsæmet merito debent perpendere ex hoc quod specialis institutor et patronus earum, ardentissimus seraphicusque Franciscus, ait in Regula sua : Fratres quibus Dominus dederit gratiam laborandi, laborent fideliter et devote, ita quod excluso otio inimico animæ, sanctæ devotionis et orationis spiritum non exstinguant : cui devotioni debent omnia temporalia deservire. Deinde in testamento suo fatetur : Et ego meis manibus laborabam, et volo laborare, et firmiter volo quod omnes alii Fratres laborent de laboritio quod pertinet ad honestatem ; et qui nesciunt, discant, non propter cupiditatem recipiendi pretium laboris, sed propter exemplum et expellendam otiositatem.

Insuper, quæstioni qua quæritur an licet alicui vitare opus quod gravius esse videtur, respondet Basilius : Qui pure ac fideliter diligit Deum et certus est de remuneratione ejus futura, nequaquam sibi sufficere putat implere ea quæ sibi injunguntur, sed majora opera quærit ; nec unquam securus est, quasi satis laboraverit, sed sollicitus anxiusque consistit, memor verbi Christi dicentis : Quum feceritis omnia quæ præcepta sunt vobis, dicite : Servi inutiles sumus ; quod debuimus facere, fecimus.11 — Verumtamen, facto signo aut pulsu ad obsequium divinum, ab exteriori opere est cessandum.

Postremo, universis qui præsunt, vigilanter pensanda est responsio magni Basilii, qui ad quæstionem qua quæritur, quid sentire debet de se is qui præest, dum præcipit aliquid, ita respondet : Apud Deum sit sicut minister Christi et dispensator mysteriorum Dei, timens ne præter voluntatem Dei, vel præter id quod in sanctis Scripturis evidenter præcipitur, aliquid dicat vel imperet, et inveniatur tanquam falsus testis Dei, aut sacrilegus, vel introducens aliquid alienum a doctrina Dei, vel certe omittens sive præteriens aliquid eorum quæ Deo sunt placita. Porro ad Fratres debet esse tanquam nutrix fovens parvulos, paratus eis communicare non solum Evangelium Dei, sed etiam animam suam, memor præcepti Dei ac Domini nostri dicentis :12 Mandatum novum do vobis, ut diligatis invicem sicut dilexi vos;13 et, Majorem dilectionem nemo habet, quam ut animam suam ponat quis pro amicis suis.14

Sic itaque in schola virtutum, hoc est in congregatione seu claustro, quod est schola cœlestis magisterii, omnes pariter proficere atque ad sanctam perfectionem pertingere nitamur, ut post incertissimæ vitæ hujus curriculum ingredi valeamus cœlestis paradisi palatium. Ad laudem et gloriam Omnipotentis, qui est super omnia Deus sublimis et benedictus. Amen.

Footnotes

  1. Rom. XII, 2. ↩

  2. Ibid. 14. ↩

  3. Ibid. 10-12. ↩

  4. Ibid. 16-19. ↩

  5. Ibid. 21. ↩

  6. Ephes. IV, 1-3. ↩

  7. Ibid. 32. ↩

  8. Ephes. V, 1, 2. ↩

  9. Ps. XLI, 2. ↩

  10. Rom. VIII, 35. ↩

  11. Luc. xvii 10. ↩

  12. 1 Thess. 1 7. ↩

  13. Joann. xiii 34. ↩

  14. Joann. xv, 13 ↩

Chapter 45 of 45