Skip to the text

Articulus 43

De temerariis judiciis, suspicionibus, detractionibus, contumeliis seminationibusque discordiæ penitus evitandis.

CHRISTUS in Evangelio :1 Nolite (inquit) judicare (id est incaute judicando aliquem reprobare aut male de eo sentire), et non judicabimini (judicio reprobationis). Quum igitur proximus, etiam qui peccavit, omni possit momento tangi a Spiritu Sancto et pœnitere, stultum est eum absolute seu penitus reprobare aut condemnare. Sunt tamen aliqua facta quæ bono nequeunt animo fieri, nec valent a mortali vitio excusari: et de talibus possumus judicare quod prava sint, et quod faciens ea sit impius quamdiu ea exercet aut exercere intendit. Sed quia aliorum intentio nobis incognita est, de ea judicare non possumus, nisi in quantum ostenditur nobis per verba vel facta. Alium ergo judicare non possumus certitudinaliter esse iniquum, nisi dum eum in actu vitioso vel in omissione debiti actus conspicimus. Qualis vero erit postea, non scimus pro certo. Ideo de absentibus, et de eis quos non scimus esse in actu peccandi vel realiter in omissione debiti actus, non præsumamus certitudinaliter judicare quod mali sint. Nec de eis quos pro nunc scimus esse iniquos, audeamus judicare quod iniqui manebunt, quia nescimus quales futuri sint.

Quum itaque possit homo tam multipliciter errare, deviare, peccare et periclitari judicando de aliis, ideo Christus saluberrime docuit nos ut non judicemus, quia per hoc varia pericula et peccata evadimus. Hinc et sancti Patres in eremo et omnes viri religiosi ac timorati et sapientes, maxime horruerunt judicare de aliis.

Unde monstratur quam insipientes, intimoratæ ac stolidæ sint religiosæ personæ quæ tam proclives et pronæ sunt alios judicare, non solum confratres et consorores, sed et superiores suos ac judices: quod est valde perversum et ineffabiliter periculosum. Imo quidam sunt ita perversi et malitiosi, quod discussione propriæ conscientiæ derelicta, ex proposito observant defectus et opera aliorum, et ea quæ possunt interpretari in melius, interpretantur in pejus: imo et ea de quibus certi non sunt quo animo facta sunt, judicant quasi sciant quo animo facta sint, quum tamen religiosa persona non debeat nisi se ipsam indesinenter observare, dijudicare et castigare. Tales ergo curiosi, vani ac fatui homines in periculo atque damnabili statu sunt. Ideo resipiscant, et patrocinentur in propria causa, et quæ Deus requirit ab eis cogitent semper.

Præterea sæpe contingit, quod quanto religiosi minus indigent se occupare circa provisionem domesticam et circa exteriora negotia ardua, tanto facilius occupent se cum temerariis judiciis, vanis suspicionibus illicitisque fabulationibus de proximis suis. Quod faciunt hi qui non advertunt quotidie ad quanta se obligaverint in sua professione, et quantum deficiant a suæ professionis impletione, quam graviter ac multipliciter peccent quotidie, quam metuendum judicium immineat eis; nec curant quotidie debite proficisci in via monasticæ conversationis, atque cum reverentia condigna et puritate interna in divinæ majestatis præsentia ambulare, sed superficiales, intimorati, remissi ac leves sunt, cancrizantes magis quam progredientes, quum tamen religiosus teneatur in via virtutum quotidie crescere et veræ perfectioni appropinquare.

Insuper advertendum, quod suspicio est æstimatio seu opinio mali de alio ex levibus causis et signis procedens. Et suspicio ista interdum procedit ex malitia suspicantis, qui propriæ malitiæ conscius sibi, omnes æstimat tales qualis est ipse. Secundo procedit ex experientia quadam. Idcirco, secundum Aristotelem secundo Rhetoricæ, senes quidam sunt magis suspiciosi, quoniam plura experti sunt. Et ista suspicio ex experientia nascens, est minus culpabilis, in quantum certitudini magis propinquat. Est autem triplex gradus suspicionis. Primus, dum quis ex levibus signis et causis incipit dubitare de virtute et bonitate alterius: et hoc est veniale peccatum. Secundus gradus est, dum quis ex levibus causis et signis pro certo reputat alium esse malum: et hoc est mortale peccatum, quando malum quod imputat alteri, est mortale. Tertius gradus est, dum quis ex tali suspicione procedit ad punitionem alterius: et hoc est gravius quam solum sentire malum de ipso.

Ex his valde timendum videtur, quod quidam religiosi frequenter mortaliter peccent in suspicionibus suis, qui ex levi occasione suspicantur mala de proximis: quod est valde vitandum. Et ista vitia eis contingunt qui propria peccata non pensant nec ponderant sicut deberent: ideo quanto immoderatius occupant se circa aliorum observationem, dijudicationem et discussionem, tanto negligentiores et excæcatiores sunt circa proprii cordis custodiam ac propriæ vitæ examinationem; sicque inaniter complacent sibi, et stulte audaces sunt atque præcipites ad fabulandum ac judicandum de aliis: quod totum est contra rationem ac proprietatem vere religiosi. Idcirco paulatim ad graviora labuntur, quia frequenter ad verba detractionis prosiliunt: et ita spiritualiter interimunt semetipsos, et eos qui verba eorum libenter audiunt, aut non resistunt, neque dissentiunt. Aliquando etiam in præsentia proximi proferunt verba injuriosa de ipso: quod vocatur contumelia. Sed ex istis sequitur seminatio discordiæ. Suntque vitia ista valde enormia et plusquam mortalia. Detractio namque est gravius vitium quam furtum et rapina. Et sicut rapina est gravior culpa quam furtum, in quantum raptor majorem irreverentiam et contemptum irrogat ei cui violenter ac publice rapit sua; sic contumelia est enormius vitium quam ipsa detractio: quoniam contumeliosus, qui alteri in faciem injuriatur per verba, majorem irreverentiam et aspernationem infert eidem quam detractor, qui nocet occulte. Porro seminatio discordiæ omnibus vitiis jam præfatis est gravior: quoniam maximum aufert bonum, videlicet caritatem, pacem, concordiam.

De his modo pertranseo, quia in aliis opusculis, præsertim in Sermonibus pro religiosis, plenius inde conscripsi.2 Ex his igitur innotescit quam necessaria sit religiosis refrenatio linguæ, custodia cordis, modestia quoque in actibus exterioribus, et morum honestas.

De præinductis materiis multa in Regula S. Basilii continentur, ubi sic quæritur: Qui detrahit Fratri, aut audit detrahentem et sustinet, qua dignus est pœna? Respondet Basilius: Excommunicari debet. Et in hoc manifestum est judicium iracundiæ Dei quæ facta est super Mariam, quando detraxit Moysi:3 cujus peccatum, nec ipso Moyse pro ea rogante, Deus inultum esse permisit.

In eadem Regula ait S. Basilius ad interrogationem qua quæritur usque ad quam mensuram sermo judicabitur otiosus: Generaliter omnis sermo qui non proficit ad aliquam gratiam aut profectum fidei Christi, otiosus est; et tantum est talis sermonis periculum, ut etiam si bonum esse videatur quod dicitur, et ad ædificationem tamen non pertineat fidei, non effugiat periculum culpæ qui protulit illud, sed in eo quod sermo prolatus non proficit ad ædificationem, contristet Spiritum Sanctum. Hoc enim manifestat Apostolus, dicens: Omnis sermo malus de ore vestro non procedat, sed qui bonus est ad ædificationem fidei, ut det gratiam audientibus.4 Super quod addidit:5 Nolite contristare Spiritum Sanctum Dei.

Amplius, in præfata Regula quæritur: An ex toto non licet ridere? Respondet Basilius: Quum Dominus condemnet eos qui nunc rident, dicendo, Væ vobis qui nunc ridetis;6 manifestum est quod nunquam sit tempus ridendi fideli animæ: maxime quum tam multi sint qui Deum quotidie tam graviter inhonorent et mandata ejus transgrediantur, et peribunt atque damnabuntur, pro quibus utique contristari indesinenter convenit et lugere.

Hinc quoque S. Hieronymus in Regula sua ait: Dum caritas vos convenire facit, non sit inter vos feminalis abusio ut undique cachinnis et vocibus aer resonet, et audientium aures terreantur præ strepitu; sed cum omni modestia state, et una loquente, taceant ceteræ, nec una vocem alterius ex aviditate loquendi interrumpat; ipsa demum quæ loquitur, non præsumat modum excedere. — Hinc denuo ait gloriosus Hieronymus: Inter vos nunquam disputetur de vita alterius; maneat divino examini omne judicium. Peccata vestra cognoscite, proprias culpas deflete. Vos ipsas existimate omnibus esse pejores. Si quem alicui detrahentem audieritis, procul fugite, et dimittite eum tanquam serpentem. Nolite instar muliercularum quarumdam esse garrulæ, nec secreta pandatis, sed cum Sponso cœlesti mentem vestram jugiter occupate.

Footnotes

  1. Luc. vi, 37 ↩

  2. Cf. t. XXIX, p. 444 D' et s.; XXXI, p. 604 B et s. ↩

  3. Num. xii. ↩

  4. Ephes. iv. 29. ↩

  5. Ephes. , 30. ↩

  6. Luc. vi. 25. ↩

Chapter 44 of 45