Initium
MONOPANTON
REVERENDISSIMO IN CHRISTO PATRI AC DOMINO, D. NICOLAO DE CUSA, SACRO-SANCTÆ ROMANÆ ECCLESIÆ CARDINALI PRÆCLARO, ET NUNC SANCTÆ AC APOSTOLICÆ SEDIS LEGATO DE LATERE PER ANGLIAM ATQUE ALMANIAM, PATRI AC PRÆCEPTORI SUO IN SINCERISSIMÆ CARITATIS VISCERIBUS CORDIALISSIME PRÆDILECTO, FRATER DIONYSIUS CARTUSIENSIS SUBJECTIONEM HUMILLIMAM, ET QUIDQUID SERVITUS ET ORATIO POTERUNT PECCATORIS ¹.
OBTEMPERAVI et satisfeci, ut potui, præcepto ac desiderio Paternitatis vestræ piissimæ, Epistolas beatissimi Pauli apostoli quasi in unam redigendo epistolam; eaque loca ac verba contemperando et commiscendo, quæ amplius consonare, coincidere, et concordare videntur: et talibus specialia deputando capitula, proportionatosque titulos; ea quoque quæ in præfatis Epistolis sæpius continentur nec aliquid superaddunt sententiæ, quæ nec specialem vim aut sensum includunt (quæ tamen admodum pauca sunt), transiliendo; tangendo item in margine, quibus in locis Epistolarum S. Pauli habeantur apostoli. Interdum quoque verba semel habita repetita sunt breviter: vel propter introductionem sequentium, aut connexionem ad præcedentia; seu propter elucidationem ac fecunditatem sententiæ, vel pertinentiam ejus ad diversas materias. Verumtamen fateor opus hoc parvitatis meæ transcendere vires: quanquam invocato Spiritus Sancti auxilio ipsum aggressus sim, sciens a sanctis patribus obedientiam præcipue commendari, præsertim in religiosis, in tantum ut obedientia etiam indiscreta commendetur in ipsis. Denique hoc ipsum quod feci, vestræ præcellenti personæ, tanquam totius sapientiæ ac virtutum viro offero emendandum, atque si opus fuerit, corrigendum. Imo a vobis ipso oportebat tantum fieri opus, nisi sublimioribus et fructuosioribus occuparemini actibus, per quos estis sicut oliva fructifera in Ecclesia Dei, plurima reformando: quanquam multi in se ipsis ostendant quam veraciter scriptum sit: Perversi difficile corriguntur.1
¹ Hujus epistolæ necnon et totius Monopanton Codex autographus servatur in xenodochio Cusæ (Cues), prope Augustam Trevirorum, cui Nicolaus Cardinalis bibliothecam suam testamento reliquit. Videsis supra, in capite tomi primi, fac-simile quoddam epistolæ. Quæ autem fuerit inter Nicolaum Cardinalem et Dionysium nostrum amicitia, lege in libello cui titulus: Dionysius der Karthäuser, sein Leben, sein Wirken... mit Autograph und Porträt, paginarum 110, auctore D. A. Mougel (apud M. Hegner in Mülheim a. Ruhr, 1898).
MONOPANTON
REDACTIO OMNIUM EPISTOLARUM
BEATI PAULI IN UNAM
Footnotes
-
Eccle. i, 15. ↩
Chapter 1 of 74