Skip to the text

Capitulum 9

De humilitate et contra superbiam.

(a) DICO enim per gratiam quæ data est mihi, omnibus qui sunt inter vos, non plus sapere quam oportet sapere, sed sapere ad sobrietatem. Honore invicem prævenientes. Non alta sapientes, sed humilibus consentientes. Nolite esse prudentes apud vosmetipsos. Non vosmetipsos defendentes, carissimi, sed date locum iræ.

(b) Non efficiamur inanis gloriæ cupidi, invicem provocantes, invicem invidentes.1

(c) Nihil per contentionem neque per inanem gloriam; sed in humilitate superiores sibi invicem arbitrantes. Hoc enim sentite in vobis quod et in Christo Jesu, qui semetipsum exinanivit formam servi accipiens. (d) Nam si quis existimat se aliquid esse quum nihil sit, ipse se seducit.2

(e) Scientia inflat. Si quis autem existimat se scire aliquid, nondum cognovit quemadmodum oporteat eum scire.3 (f) Si quis aliter docet, et non acquiescit sanis sermonibus Domini nostri Jesu Christi, et ei quæ secundum pietatem est doctrinæ, superbus est, nihil sciens, sed languens circa quæstiones et pugnas verborum: ex quibus oriuntur invidiæ, contentiones, blasphemiæ, suspiciones malæ, conflictationes hominum mente corruptorum, et qui veritate privati sunt, existimantium quæstum esse pietatem.4 (g) Tanquam non venturus sim ad vos, sic inflati sunt quidam. Veniam autem ad vos cito (si Dominus voluerit), et cognoscam, non sermonem eorum qui inflati sunt, sed virtutem.5 Non enim in sermone est regnum Dei, sed in virtute.

Footnotes

  1. Galat. v, 26. ↩

  2. Galat. vi, 3. ↩

  3. I Cor. viii, 1, 2. ↩

  4. I Tim. vi, 3-5. ↩

  5. I Cor. iv, 18-20. ↩

Chapter 10 of 74