Skip to the text

Capitulum 13

De sapientia, et insipientiæ culpa.

(a) INVISIBILIA Dei, a creatura mundi, per ea quæ facta sunt intellecta, conspiciuntur;1 sempiterna quoque ejus virtus et divinitas.2 (b) Dicentes se esse sapientes, stulti facti sunt.34 (c) Sed volo vos sapientes esse in bono, et simplices in malo.5

(d) Misit me Christus evangelizare :6 non in sapientia verbi, ut non evacuetur crux Christi. Verbum enim crucis, pereuntibus quidem stultitia est; his autem qui salvi fiunt, id est nobis, virtus Dei est. Scriptum est enim : Perdam sapientiam sapientium, et prudentiam prudentium reprobabo. Ubi sapiens ? ubi scriba ? ubi conquisitor hujus sæculi ? Nonne stultam fecit Deus sapientiam hujus mundi ?7 Nam, quia in Dei sapientia non cognovit mundus per sapientiam Deum, placuit Deo per stultitiam prædicationis salvos facere credentes. Quoniam et Judæi signa petunt, et Græci sapientiam quærunt. Nos autem prædicamus Christum crucifixum, Judæis quidem scandalum, gentibus autem stultitiam, ipsis autem vocatis Judæis atque Græcis, Christum Dei virtutem, et Dei sapientiam : quia quod stultum est Dei, sapientius est hominibus, et quod infirmum est Dei, fortius est hominibus.8 Ex ipso autem vos estis in Christo Jesu, qui factus est nobis sapientia a Deo, et justitia, et sanctificatio, et redemptio : ut quemadmodum scriptum est, Qui gloriatur, in Domino glorietur.

(e) Sapientiam autem loquimur inter perfectos :9 sapientiam autem non hujus sæculi, neque principum hujus sæculi, qui destruuntur. Sed loquimur Dei sapientiam in mysterio, quæ abscondita est, quam prædestinavit Deus ante sæcula in gloriam nostram :10 quam nemo principum hujus sæculi cognovit. Si enim cognovissent, nunquam Dominum gloriæ crucifixissent. Nobis autem revelavit Deus per Spiritum suum. Spiritus enim omnia scrutatur, etiam profunda Dei. Quis enim hominum scit quæ sunt hominis, nisi spiritus hominis qui est in ipso ? Ita et quæ sunt Dei, nemo cognovit nisi Spiritus Dei. Nos autem non spiritum hujus mundi accepimus, sed Spiritum qui ex Deo est, ut sciamus quæ a Deo donata sunt nobis : quæ et loquimur, non in doctis humanæ sapientiæ verbis, sed in doctrina Spiritus, spiritualibus spiritualia comparantes.111213 Quis enim cognovit sensum Domini, aut quis instruxit eum? Nos autem sensum Christi habemus. (f) Si quis videtur inter vos sapiens esse in hoc sæculo, stultus fiat, ut sit sapiens:14 sapientia enim hujus mundi, stultitia est apud Deum. Scriptum est enim: Comprehendam sapientes in astutia eorum. Et iterum: Dominus novit cogitationes sapientium, quoniam vanæ sunt.

(g) Si quis autem ignorat, ignorabitur.15

(h) Nos vero omnes revelata facie gloriam Domini speculantes, in eamdem imaginem transformamur a claritate in claritatem, tanquam a Domini Spiritu.1617 (i) Quoniam Deus qui dixit de tenebris lucem splendescere, ipse illuxit in cordibus nostris ad illuminationem scientiæ claritatis Dei in faciem Jesu Christi. Habemus autem thesaurum istum in vasis fictilibus, ut sublimitas sit virtutis Dei, et non ex nobis. Propter quod non deficimus. Sed licet is qui foris est noster homo corrumpatur, tamen is qui intus est renovatur de die in diem: non contemplantibus nobis quæ videntur, sed quæ non videntur. Quæ enim videntur, temporalia sunt; quæ autem non videntur, æterna sunt.18 (j) Itaque nos ex hoc neminem novimus secundum carnem. Et si cognovimus secundum carnem Christum, sed nunc jam non novimus.

(k) Gratia enim Dei superabundavit in nobis in omni sapientia et prudentia, ut notum faceret nobis sacramentum voluntatis suæ, secundum beneplacitum ejus, quod proposuit in eo in dispensatione plenitudinis temporum, instaurare omnia in Christo, quæ in cœlis et quæ in terra sunt, in ipso.1920 (l) Hujus rei gratia, ego Paulus, vinctus Jesu Christi pro vobis gentibus, si tamen audistis dispensationem gratiæ Dei quæ data est mihi in vobis:21 quoniam secundum revelationem notum mihi factum est sacramentum; prout potestis legentes intelligere prudentiam meam in mysterio Christi, quod aliis generationibus non est agnitum filiis hominum, sicut nunc revelatum est sanctis Apostolis ejus et Prophetis in Spiritu:22 gentes esse coheredes et concorporales, et comparticipes promissionis in Christo Jesu per Evangelium: cujus factus sum ego minister, secundum donum gratiæ Dei quæ data est mihi secundum operationem virtutis ejus. Mihi enim omnium sanctorum minimo, data est gratia hæc, in gentibus evangelizare investigabiles divitias Christi, et illuminare omnes, quæ sit dispensatio sacramenti absconditi a sæculis in Deo, qui omnia creavit, ut innotescat principibus et potestatibus in cœlestibus per Ecclesiam multiformis sapientia Dei, secundum præfinitionem sæculorum, quam fecit in Christo Jesu Domino nostro.

(m) Verumtamen existimo omnia detrimentum esse, propter eminentem scientiam Domini nostri Jesu Christi.2324 (n) Cujus Evangelium prædicatum est in universa creatura quæ sub cœlo est: cujus factus sum ego minister secundum dispensationem Dei quæ data est mihi in vobis, ut impleam verbum Dei: mysterium quod absconditum fuit a sæculis, et a generationibus; nunc autem manifestatum est sanctis ejus, quibus voluit Deus notas facere divitias gloriæ sacramenti hujus in gentibus, quod est Christus, in vobis spes gloriæ, quem nos vobis annuntiamus: corripientes omnem hominem, et docentes omnem hominem in omni sapientia, ut exhibeamus omnem hominem perfectum in Christo Jesu: in quo et laboro, certando secundum operationem ejus, quam operatur in me in virtute.25 (o) Ut consolentur instructi in caritate, et in omnes divitias plenitudinis intellectus, in agnitionem mysterii Dei Patris, et Domini nostri Jesu Christi. Hoc autem dico, ut nemo vos decipiat in sublimitate sermonum. Nam etsi corpore absens sum, sed spiritu vobiscum sum, gaudens et videns ordinem vestrum, et firmamentum ejus quæ in Christo est fidei vestræ. (p) Verbum Christi habitet in vobis abundanter in omni sapientia.

(q) Profana autem et vaniloquia devita :26 multum enim proficiunt ad impietatem. Et sermo illorum ut cancer serpit. Ex quibus est Hymenæus et Philetus, qui a veritate exciderunt, dicentes resurrectionem jam factam, et subverterunt quorumdam fidem. Sed firmum fundamentum Dei stat, habens signaculum hoc : Cognovit Dominus qui sunt ejus ; et discedat ab iniquitate omnis qui invocat nomen Domini. (r) Quemadmodum Jannes et Mambres restiterunt Moysi, ita et hi resistunt veritati :27 homines corrupti mente, reprobi circa fidem ; sed ultra non proficient. Insipientia enim eorum manifesta erit, sicut et illorum fuit. Tu autem assecutus es meam doctrinam. Tu vero permane in his quæ didicisti. Omnis enim Scriptura divinitus inspirata, utilis est ad docendum, ad arguendum, ad corripiendum, ad erudiendum in justitia : ut perfectus sit homo Dei, ad omne opus bonum instructus.

Footnotes

  1. (a) Rom. 1, 20. ↩

  2. Rom. i, 20. ↩

  3. (b) Rom. 1, 22. ↩

  4. Rom. i, 22. ↩

  5. (c) Ibid. xvi, 19. ↩

  6. (d) I Cor. 1, 17-25. ↩

  7. I Cor. i, 17-25. ↩

  8. Ibid. 30, 31. ↩

  9. (e) Ibid. u, 6-8, 10-13, 16. ↩

  10. I Cor. ii, 2, 7. ↩

  11. Ibid. ii, 6-8, 10-13, 16. ↩

  12. Hebr. iii, 1. ↩

  13. Ibid. iii, 13-15. ↩

  14. (f) I Cor. III, 18-20. ↩

  15. (g) Ibid. XIV, 38. ↩

  16. (i) Ibid. IV, 6, 7, 16, 18. ↩

  17. (h) II Cor. III, 18. ↩

  18. (j) Ibid. V, 16. ↩

  19. (o) Ibid. II, 2, 4, 5. ↩

  20. (k) Ephes. I, 8-10. ↩

  21. (l) Ibid. III, 1-11. ↩

  22. (p) Ibid. III, 16. ↩

  23. (n) Coloss. I, 23, 25-29. ↩

  24. (m) Philip. III, 8. ↩

  25. Rom. i, 14, 16, 17. ↩

  26. (q) II Tim. II, 16-19. ↩

  27. (r) Ibid. III, 8-10. ↩

Chapter 14 of 74