Capitulum 4
De fide.
(a) Rom. i, 16, 17.
(a) NON erubesco Evangelium: virtus enim Dei est in salutem omni credenti, Judæo primum et Græco. Justitia enim Dei in eo revelatur ex fide in fidem, sicut scriptum est: Justus ex fide vivit.
(b) Sicut Abraham credidit Deo, et reputatum est illi ad justitiam: qui contra spem in spem credidit, ut fieret pater multarum gentium, secundum quod dictum est ei: Sic erit semen tuum, sicut stellæ cœli, et sicut arena quæ est in littore maris. Et non est infirmatus in fide, nec consideravit corpus suum emortuum, quum jam fere centum esset annorum, nec emortuam vulvam Saræ. In repromissione etiam Dei non hæsitavit diffidentia; sed confortatus est in fide, dans gloriam Deo. Et plenissime sciens, quia quæcumque promisit, potens est et facere. Ideo et reputatum est illi ad justitiam. Non est autem scriptum tantum propter ipsum, quia reputatum est illi ad justitiam; sed et propter nos, quibus reputabitur credentibus in eum qui suscitavit a mortuis Dominum nostrum Jesum Christum. (c) Justificati ergo ex fide, pacem habeamus ad Deum per Dominum nostrum Jesum Christum: per quem accessum habemus per fidem in gratiam istam, in qua stamus.
(b) Rom. iv, 3. Ibid 18-24.
(c) Ibid. v, 1, 2.
(d) Ibid. ix, 30-33.
(d) Quid ergo dicemus? Quod gentes quæ non sectabantur justitiam, apprehenderunt justitiam: justitiam autem quæ ex fide est. Israel vero sectando legem justitiæ, in legem justitiæ non pervenit. Quare? Quia non ex fide, sed quasi ex operibus. Offenderunt enim in lapidem offensionis, sicut scriptum est: Ecce pono in Sion lapidem offensionis, et petram scandali; et omnis qui crediderit in eum, non confundetur. (e) Finis enim legis, Christus, ad justitiam omni credenti. Moyses enim scripsit, quoniam justitiam quæ ex lege est, qui fecerit homo, vivet in ea. Quæ autem ex fide est justitia, sic dicit: Ne dixeris in corde tuo: Quis ascendet in cœlum? id est Christum deducere; aut, Quis descendit in abyssum? hoc est Christum a mortuis revocare. Sed quid dicit Scriptura? Prope est verbum in ore tuo et in corde tuo. Hoc est verbum fidei
(e) Ibid. x, 4-14, 17. quod prædicamus: quia si confitearis in ore tuo Dominum Jesum, et in corde tuo credideris quod Deus illum suscitavit a mortuis, salvus eris. Corde enim creditur ad justitiam, ore autem confessio fit ad salutem. Dicit enim Scriptura: Omnis qui credit in illum non confundetur. Non enim est distinctio Judæi et Græci. Nam idem Dominus omnium, dives in omnes qui invocant illum. Omnis enim qui invocaverit nomen Domini, salvus erit. Quomodo ergo invocabunt in quem non crediderunt?
Aut quomodo credent ei quem non audierunt? Ergo fides ex auditu est. (f) Tu fidem habes? Penes temetipsum habe coram Deo. Qui autem discernit, si mandu-caverit, damnatus est, quia non ex fide. Omne autem quod non est ex fide, pecca-tum est. (g) Justus enim meus ex fide vivit; quod si subtraxerit se, non placebit animæ meæ. Nos autem non sumus sub-tractionis filii in perditionem, sed fidei in acquisitionem animæ.
(h) Nam fide statis. (i) Habentes eumdem spiritum fidei, sicut scriptum est, Credidi, propter quod locutus sum: et nos credi-mus, propter quod et loquimur; (j) au-dentes semper et scientes, quia dum su-mus in corpore, peregrinamur a Domino.
Per fidem enim ambulamus, et non per speciem. (k) Vos ipsos tentate si estis in fide; ipsi vos probate. (l) Miror quod sic tam cito transferimini ab eo qui vos vocavit in gratiam Christi, in aliud evan-gelium: quod non est aliud, nisi sunt ali-qui qui vos conturbant, et volunt conver-tere Evangelium Christi. Sed licet nos, aut angelus de cœlo evangelizet vobis præter quod evangelizavimus vobis, anathema sit. Sicut prædixi, et nunc iterum dico: Si quis vobis evangelizaverit præter id quod accepistis, anathema sit. Modo enim ho-minibus suadeo, an Deo? Notum enim vobis facio, fratres, evangelium quod evangelizatum est a me: quia non est secundum hominem. Neque enim ego ab homine accepi illud, neque didici; sed per revelationem Jesu Christi. (m) Dei enim
Filius Jesus Christus, qui in vobis per nos prædicatus est, per me, et Silvanum, et Timotheum, non fuit in illo Est et Non; sed Est in illo fuit. Quotquot enim pro-missiones Dei, sunt in illo Est. Ideo dici-mus et per ipsum Amen Deo, ad gloriam nostram.
(n) Quod autem nunc vivo in carne, in fide vivo Filii Dei. (o) Sicut Abraham cre-didit Deo, et reputatum est ei ad justi-tiam. Cognoscite ergo quia qui ex fide sunt, hi sunt filii Abrahæ. Providens au-tem Scriptura, quia ex fide justificat gen-tes Deus, prænuntiavit Abrahæ: Quia be-nedicentur in te omnes gentes. Igitur qui ex fide sunt, benedicentur cum fideli Abra-ham. Omnes filii Dei estis per fidem in Christo Jesu. (p) Nos spiritu ex fide, spem justitiæ exspectamus. Nam in Christo Je-su, neque circumcisio aliquid valet, ne-que præputium; sed fides, quæ per dilectionem operatur. (q) Gratia enim estis sal-vati per fidem; et hoc, non ex vobis, Dei enim donum est; non ex operibus, ne quis glorietur. (r) Unus Dominus, una fi-des, unum Baptisma. (s) Sed non omnium est fides. (t) Si autem non credimus, Deus fidelis permanet: negare se ipsum non potest.
(a) EST autem fides sperandarum sub-stantia rerum, argumentum non apparentium. In hac enim testimonium consecuti sunt senes. Fide intelligimus aptata esse sæcula verbo Dei, ut ex invi-sibilibus visibilia fierent. Fide plurimam hostiam Abel quam Cain obtulit Deo: per quam testimonium consecutus est esse ju-stus, testimonium perhibente muneribus ejus Deo; et per illam defunctus adhuc loquitur. Fide Enoch translatus est, ne videret mortem. Et non inveniebatur, quia transtulit illum Deus. Ante translationem
(n) Galat. II, 20.
(o) Ibid. III, 6-9, 25.
(p) Ibid. V, 5, 6.
(q) Ephes. II, 8, 9.
(r) Ibid. IV, 5.
(s) II Thess. III, 2.
(t) II Tim. II, 13.
Chapter 5 of 74