Skip to the text

Capitulum 7

De caritate.

(a) CARITAS Dei diffusa est in cordibus nostris per Spiritum Sanctum, qui datus est nobis.1 (b) Scimus quoniam diligentibus Deum omnia cooperantur in bonum, his qui secundum propositum vocati sunt sancti.2 Quis ergo nos separabit a caritate Christi ?34 tribulatio ? an angustia ? an fames ? an nuditas ? an persecutio ? an periculum ? an gladius ?5 Sicut scriptum est : Quoniam propter te mortificamur tota die, æstimati sumus ut oves occisionis. Sed in his omnibus superamus propter eum qui dilexit nos. Certus sum enim quia neque mors, neque vita, neque angeli, neque principatus, neque virtutes, neque instantia, neque futura, neque fortitudo, neque altitudo, neque profundum, neque creatura alia poterit nos separare a caritate Dei, quæ est in Christo Jesu Domino nostro.6

(c) Nemini quidquam debeatis, nisi ut invicem diligatis.78 Qui enim diligit proximum, legem implevit, nam, non adulterabis, non occides, non furaberis, non falsum testimonium dices, non concupisces;9 et si quod aliud est mandatum, in hoc verbo instauratur :10 Diliges proximum tuum sicut te ipsum. Dilectio proximi malum non operatur.11 Plenitudo ergo legis est dilectio. (d) Dilectio sine simulatione ;1213 caritatem fraternitatis invicem diligentes ; spiritu ferventes. (e) Qui autem adhæret Domino, unus spiritus est.1415 (f) Si quis diligit Deum, hic cognitus est ab eo.1617 Scientia inflat, caritas vero ædificat. (g) Nemo quod suum est quærat, sed quod alterius.1819

(h) Adhuc excellentiorem viam vobis demonstro.2021 (i) Si linguis hominum loquar et angelorum, caritatem autem non habeam, factus sum velut æs sonans, aut cymbalum tinniens.2223 Et si habuero prophetiam, et noverim mysteria omnia, et omnem scientiam, et si habuero omnem fidem ita ut montes transferam, caritatem autem non habeam, nihil sum.242526 Et si distribuero in cibos pauperum omnes facultates meas, et si tradidero corpus meum ita ut ardeam, caritatem autem non habuero, nihil mihi prodest. Caritas patiens est, benigna est. Caritas non æmulatur, non agit perperam, non inflatur; non est ambitiosa, non quærit quæ sua sunt, non irritatur, non cogitat malum; non gaudet super iniquitate, congaudet autem veritati; omnia suffert, omnia credit, omnia sperat, omnia sustinet. Caritas nunquam excidit, sive prophetiæ evacuabuntur, sive linguæ cessabunt, sive scientia destruetur. Nunc autem manent fides, spes, caritas, tria hæc ; major autem horum est caritas.

(j) Sectamini caritatem. (k) Et omnia vestra in caritate fiant. Salutate invicem in osculo sancto. Si quis non amat Dominum nostrum Jesum Christum, sit anathema, Maranatha. Caritas mea cum omnibus vobis in Christo Jesu. (l) Os nostrum patet ad vos; cor nostrum dilatatum est. Non angustiamini in nobis; angustiamini autem in visceribus vestris; eamdem autem remunerationem habentes, tanquam filiis dico, dilatamini et vos. (m) Ostensionem ergo quæ est caritatis vestræ, et gloriæ nostræ pro vobis, in illos ostendite in faciem Ecclesiarum. (n) Æmulor enim vos Dei æmulatione. (o) Per caritatem autem servite invicem. Omnis enim lex in uno sermone impletur : Diliges proximum tuum sicut te ipsum. (p) Estote ergo imitatores Dei sicut filii carissimi; et ambulate in dilectione, sicut et Christus dilexit nos, et tradidit semetipsum pro nobis oblationem et hostiam Deo in odorem suavitatis. (q) Super omnia autem caritatem habete, quod est vinculum perfectionis. (r) De caritate autem fraternitatis non necesse habuimus scribere vobis. Ipsi enim vos a Deo didicistis ut diligatis invicem. Etenim facitis illud in omnes fratres. (s) Finis autem præcepti est caritas de corde puro et conscientia bona et fide non ficta; a quibus quidam aberrantes conversi sunt in vaniloquium. (t) Itaque consideremus invicem in provocationem caritatis et bonorum operum: non deserentes collectionem nostram, sicut est consuetudinis quibusdam, sed consolantes: et tanto magis quanto videritis appropinquantem diem. (u) Caritas fraternitatis maneat in vobis.27 (v) Non quæ sua sunt singuli considerantes, sed quæ aliorum.

Footnotes

  1. (a) Rom. v, 5. ↩

  2. (b) Ibid. vii, 28. ↩

  3. (c) Ibid. 35-39. ↩

  4. (g) Ephes. III, 12. (h) Philipp. I, 20, 21. ↩

  5. (i) Coloss. I, 5. (j) Philipp. III, 20, 21. ↩

  6. (k) I Cor. IX, 10. (l) I Tim. IV, 9. ↩

  7. (c) Ibid. xii, 8-10. ↩

  8. (m) Hebr. VI, 19. (n) Ibid. x, 19-23. (o) Ibid. xii, 18. ↩

  9. (p) Ibid. x, 35. ↩

  10. (q) Ibid. IV, 16. ↩

  11. (r) Ibid. xii, 18. ↩

  12. (d) Ibid. xii, 9-11. ↩

  13. (s) Ibid. x, 35. ↩

  14. (e) I Cor. VI, 17. ↩

  15. (t) Ibid. IV, 16. ↩

  16. (f) Ibid. vii, 3. ↩

  17. (u) Ibid. xii, 18. ↩

  18. (g) Ibid. x, 24. ↩

  19. (v) Ibid. x, 35. ↩

  20. (h) Ibid. xii, 31. ↩

  21. (w) Ibid. IV, 16. ↩

  22. (i) Ibid. xii, 1-8, 13. ↩

  23. (x) Ibid. xii, 18. ↩

  24. Ibid. xiii, 18. ↩

  25. (z) Ibid. IV, 16. ↩

  26. (y) Ibid. x, 35. ↩

  27. (u) Hebr. xiii, 1. ↩

Chapter 8 of 74