Skip to the text

Capitulum 2

Gratiarum actio Pauli apostoli pro donis gratiæ collatis a Deo fidelibus.

(a) PRIMUM quidem gratias ago Deo meo per Jesum Christum pro omnibus vobis, quia fides vestra annuntiatur in universo mundo.1 (b) Ideo gratias ago Deo meo semper pro vobis, in gratia Dei quæ data est vobis in Christo Jesu : quia in omnibus divites facti estis in illo, in omni verbo et in omni scientia : ita ut nihil vobis desit in ulla gratia, exspectantibus revelationem Domini nostri Jesu Christi, qui et confirmabit vos usque in finem sine crimine, in die adventus Domini nostri Jesu Christi. (c) Gratias Deo super inenarrabili dono ejus. (d) Propterea et ego audiens fidem vestram quæ est in Christo

NOTA. — Coloniensem præsertim editionem anni 1531, apud Petrum Quentel, secuti sumus.234

Jesu, et dilectionem in omnes sanctos, non cesso gratias agens pro vobis, memoriam vestri faciens in orationibus meis. (e) Hinc gratias agimus Deo et Patri Domini nostri Jesu Christi, audientes fidem vestram in Christo Jesu, et dilectionem quam habetis in omnes sanctos, propter spem quæ reposita est vobis in cœlis. (f) Memores operis fidei vestræ, et laboris, et caritatis, et sustinentiæ spei Domini nostri Jesu Christi, ante Deum et Patrem nostrum. (g) Gratias5 ergo agere debemus Deo semper pro vobis, ita ut dignum est, quoniam supercrescit fides vestra, et abundat caritas uniuscujusque in invicem. (h) Idcirco debemus gratias agere Deo pro vobis, fratres dilecti a Deo, quod elegerit vos Deus primitias in salutem, in sanctificatione spiritus, et fide veritatis : in quam et vocavit vos per evangelium nostrum, in acquisitionem gloriæ Domini nostri Jesu Christi.

Footnotes

  1. Rom. i, 8. ↩

  2. Tit. i, 1-3. ↩

  3. II Tim. i, 1. ↩

  4. Galat. i, 1. ↩

  5. Rom. i, 1-5. ↩

Chapter 3 of 74