Capitulum 12
De prudentia, et vitio imprudentiæ.
(a) Rom. viii, 5-7.
(a) QUI secundum carnem sunt, quæ carnis sunt sapiunt; qui vero secundum spiritum, quæ sunt spiritus sentiunt. Nam prudentia carnis, mors est; prudentia autem spiritus, vita et pax. Sapientia carnis inimica est Deo: legi enim Dei non est subjecta, nec enim potest.
(b) ICor. ii, 14, 15.
(b) Animalis autem homo non percipit ea quæ sunt Spiritus Dei: stultitia enim est illi; et non potest intelligere, quia spiritualiter examinatur. Spiritualis autem judicat omnia, et ipse a nemine judicatur.
(c) Ibid. x, 12.
(d) Ibid. xi, 2.
(e) Ibid. xiv, 40.
(f) Rom. xu, 1.
(g) II Cor. x, 7.
(h) Ibid. xii, 5, 6.
(i) Galat. vi, 11.
(j) Ephes. v, 15-17.
(c) Itaque qui se existimat stare, videat ne cadat. (d) Laudo autem vos, fratres, quod per omnia mei memores estis. (e) Omnia autem honeste et secundum ordinem fiant in vobis. (f) Et rationabile obsequium vestrum. (g) Quæ secundum faciem sunt, videte. (h) An non cognoscitis vosmetipsos, quia Jesus Christus in vobis est? nisi forte reprobi sitis. Spero autem quod cognoscetis quia nos non sumus reprobi. (i) Videte qualibus litteris scripsi vobis mea manu.
(j) Videte itaque, fratres, quomodo caute ambuletis: non quasi insipientes, sed ut sapientes; redimentes tempus, quoniam dies mali sunt. Propterea nolite fieri imprudentes, sed intelligentes quæ sit voluntas Dei.
(k) Videte ne quis vos decipiat per philosophiam et inanem fallaciam, secundum traditionem hominum, secundum elementa mundi, et non secundum Christum. Nemo vos seducat, volens in humilitate et religione angelorum quæ non vidit, ambulans frustra, inflatus sensu carnis suæ; et non tenens caput, ex quo totum corpus per nexus et conjunctiones subministratum et constructum crescit in augmentum Dei. Si mortui estis cum Christo ab elementis hujus mundi, quid adhuc
(k) Coloss. ii, 8, 18-23. tanquam viventes in mundo decernitis?
Ne tetigeritis, neque gustaveritis, neque contrectaveritis: quæ sunt omnia in interitum ipso usu, secundum præcepta et doctrinas hominum; quæ sunt rationem quidem habentia sapientiæ, in superstitione et humilitate, et non ad parcendum corpori, non in honore aliquo ad saturitatem carnis. (l) In sapientia ambulate ad
(l) Ibid. iv, 5-9. eos qui foris sunt, tempus redimentes. Sermo vester semper in gratia sale sit conditus, ut sciatis quomodo oporteat vos unicuique respondere. Quæ circa me sunt, omnia vobis nota faciet Tychicus, carissimus frater, et fidelis minister et conservus in Domino: quem misi ad vos in hoc ipsum ut cognoscat quæ circa vos sunt, et consoletur corda vestra, cum Onesimo carissimo et fideli fratre, qui est ex vobis: qui omnia quæ hic aguntur nota facient vobis. Et quum lecta fuerit apud vos epistola, facite ut in Laodicensium Ecclesia legatur; et eam quæ Laodicensium est, vos legatis. Et dicite Archippo: Vide ministerium quod accepisti in Domino, ut illud impleas. Memores estote vinculorum meorum.
Ibid. 16-18.
(m) Et misimus Timotheum, fratrem nostrum, et ministrum Dei in Evangelio Christi, ad confirmandos vos et exhortandos pro fide vestra. Propterea et ego amplius non sustinens, misi ad cognoscendum fidem vestram: ne forte tentaverit vos is qui tentat, et inanis fiat labor noster. Nunc autem veniente Timotheo ad nos a vobis, et annuntiante nobis fidem et caritatem
(m) I Thess. iii, 2, 5-8. vestram, et quia memoriam nostri habetis bonam, semper desiderantes nos videre, sicut nos quoque vos. Ideo consolati sumus in vobis, in omni necessitate et tribulatione nostra, per fidem vestram : quoniam nunc vivimus, si vos statis in Domino.
(n) O Timothee, depositum custodi, devitans profanas vocum novitates, et oppositiones falsi nominis scientiæ, quam quidam promittentes, circa fidem exciderunt.1
(o) Formam habens sanorum verborum, quæ a me audisti, in fide et dilectione in Christo Jesu. Bonum depositum custodi per Spiritum Sanctum, qui habitat in nobis.2 (p) Et quæ audisti a me per multos testes, hæc commenda fidelibus hominibus qui idonei erunt et alios docere.3 Intellige quæ dico. Dabit enim tibi Dominus in omnibus intellectum. (q) Mali autem homines et seductores proficient in pejus, errantes et in errorem mittentes.4 Tu vero permane in his quæ didicisti et credita sunt tibi, sciens a quo didiceris; et quia ab infantia sacras litteras nosti, quæ te possunt instruere ad salutem per fidem quæ est in Christo Jesu.
(r) Unde, fratres sancti, vocationis cœlestis participes, considerate apostolum et pontificem confessionis nostræ Jesum. Videte, fratres, ne forte sit in aliquo vestrum cor malum incredulitatis, discedendi a Deo vivo;56 sed adhortamini vosmetipsos per singulos dies, donec Hodie cognominatur, ut non obduretur quis ex vobis fallacia peccati. (s) Nemo vos seducat inanibus verbis.7 (t) Providentes bona non tantum coram Deo, sed etiam coram omnibus hominibus.8
Footnotes
Chapter 13 of 74