Skip to the text

Capitulum 8

De timore.

(a) NOLI altum sapere, sed time.12 Si enim Deus naturalibus ramis non pepercit, ne forte nec tibi parcat.34 (b) Nam et principes non sunt timori boni operis, sed mali.5 Vis autem non timere potestatem? Fac bonum, et habebis laudem ex illa. Dei enim minister est tibi in bonum. Si autem malefeceris, time:6 non enim sine causa gladium portat. Dei enim minister est, vindex in iram ei qui malum agit.

(c) Timeo autem, ne sicut serpens Evam seduxit astutia sua, ita corrumpantur sensus vestri, et excidant a simplicitate quæ est in Christo.78 (d) Timeo enim ne forte quum venero, non quales volo inveniam vos;9 et ego inveniar a vobis, qualem non vultis:10 ne forte contentiones, æmulationes, animositates, dissensiones, detractiones, susurrationes, inflationes, seditiones sint inter vos;11 ne iterum quum venero, humiliet me Deus apud vos, et lugeam multos ex his qui ante peccaverunt, et non egerunt pœnitentiam super immunditia, et fornicatione, et impudicitia quam gesserunt.12 (e) Timeo vos, ne sine causa laboraverim in vobis.1314 (f) Itaque, carissimi, cum metu et tremore vestram salutem operamini.1516 (g) Nam et ego in infirmitate et timore et tremore multo fui apud vos.17

(h) Timeamus ergo ne forte relicta pollicitatione introeundi in requiem Dei, existimetur aliquis ex nobis deesse.1819 Etenim et nobis annuntiatum est, quemadmodum et illis.2021 (i) Voluntarie enim peccantibus nobis post acceptam notitiam veritatis, jam non relinquitur pro peccatis hostia. Irritam enim quis faciens legem Moysis, sine ulla miseratione duobus vel tribus testibus moritur:22 quanto magis putatis deteriora mereri supplicia, qui Filium Dei conculcaverit et sanguinem testamenti pollutum duxerit, in quo sanctificatus est, et spiritui gratiæ contumeliam fecerit? Horrendum est incidere in manus Dei viventis. (j) Itaque serviamus Deo cum metu et reverentia. (k) Subjecti invicem in timore Dei.23

Footnotes

  1. (a) Rom. xi, 20, 21. ↩

  2. (v) Philipp. ii, 4. ↩

  3. (b) Ibid. xiii, 3, 4. ↩

  4. (j) I Cor. xiv, 1. ↩

  5. (k) Ibid. xvi, 14, 20, 22, 24. ↩

  6. (l) II Cor. vi, 11-13. ↩

  7. (c) II Cor. xi, 3. ↩

  8. (m) Ibid. viii, 24. ↩

  9. (d) Ibid. xii, 20, 21. ↩

  10. (n) Ibid. xi, 2. ↩

  11. (o) Galat. v, 13, 14. ↩

  12. (p) Ephes. v, 1. ↩

  13. (c) Galat. iv, 11. ↩

  14. (q) Coloss. iii, 14. ↩

  15. (f) Philipp. ii, 12. ↩

  16. (r) I Thess. iv, 9, 10. ↩

  17. (g) I Cor. ii, 3. ↩

  18. (h) Hebr. iv, 1, 2. ↩

  19. (s) I Tim. i, 5, 6. ↩

  20. (i) Ibid. x, 26-28, 29, 31. ↩

  21. (t) Hebr. x, 24, 25. ↩

  22. Hebr. x, 28. ↩

  23. Ephes. v, 21. ↩

Chapter 9 of 74