Capitulum 5
De definitione atque effectibus fidei.
(a) Hebr. XI, 1-6.
(f) Rom. XIV, 22, 23.
(g) Hebr. X, 38, 39.
(h) II Cor. I, 23.
(i) Ibid. IV, 13.
(j) Ibid. V, 6, 7.
(k) Ibid. XIII, 5.
(l) Galat. I, 6-12.
(m) II Cor. I, 19, 20. enim testimonium habebat placuisse Deo. Sine fide autem impossibile est placere Deo. Credere enim oportet accedentem ad Deum quia est, et inquirentibus se remunerator sit.
Fide Noe, responso accepto de his quæ adhuc non videbantur, metuens aptavit arcam in salutem domus suæ, per quam damnavit mundum; et justitiæ quæ per fidem est, heres est institutus. Fide qui vocatur Abraham obedivit in locum exire quem accepturus erat in hereditatem. Et exiit, nesciens quo iret. Fide demoratus est in terra repromissionis tanquam in aliena, in casulis habitando, cum Isaac et Jacob coheredibus repromissionis ejusdem. Exspectabat enim fundamenta habentem civitatem cujus artifex et conditor Deus. Fide et ipsa Sara sterilis, virtutem in conceptionem seminis accepit, etiam præter tempus ætatis, quoniam fidelem credidit esse eum qui repromiserat.1 Propter quod ab uno orti sunt (et hoc emortuo) tanquam sidera cœli in multitudine, et sicut arena quæ est ad oram maris, innumerabilis.
Fide obtulit Abraham Isaac, quum tentaretur; et unigenitum offerebat, qui susceperat repromissiones, ad quem dictum est, Quia in Isaac vocabitur tibi semen : arbitrans quia et a mortuis suscitare potens est Deus, unde et eum in parabolam accepit. Fide et de futuris benedixit Isaac Jacob et Esau. Fide Jacob moriens singulos filiorum Joseph benedixit, et adoravit fastigium virgæ ejus.2 Fide Joseph moriens de profectione filiorum Israel memoratus est, et de ossibus suis mandavit. Fide Moyses natus, occultatus est mensibus tribus a parentibus suis, eo quod vidissent elegantem infantem, et non timuerunt regis edictum. Fide Moyses grandis effectus, occidit Ægyptium, considerans dolorem fratrum suorum. Fide Moyses grandis effectus, negavit se esse filium filiæ Pharaonis: magis eligens affligi cum populo Dei, quam temporalis peccati habere jucunditatem; majores divitias æstimans thesauro Ægyptiorum improperium Christi. Adspiciebat enim in remunerationem. Fide reliquit Ægyptum, non veritus animositatem regis. Invisibilem enim tanquam videns sustinuit. Fide celebravit Pascha, et sanguinis effusionem: ne qui vastabat primogenita, tangeret eos. Fide transierunt mare Rubrum, tanquam per aridam terram: quod experti Ægyptii devorati sunt. Fide muri Jericho corruerunt, circuitu dierum septem. Fide Rahab meretrix non periit cum incredulis, excipiens exploratores cum pace.
Et quid adhuc dicam? Deficiet me tempus enarrantem de Gedeon, Barac, Samson, Jephthe, David, Samuel, et aliis Prophetis: qui per fidem vicerunt regna, operati sunt justitiam, adepti sunt repromissiones, obturaverunt ora leonum, exstinxerunt impetum ignis, effugaverunt aciem gladii, convaluerunt de infirmitate, fortes facti sunt in bello, castra verterunt exterrorum, acceperunt mulieres de resurrectione mortuos suos. Et hi omnes testimonio fidei probati, non acceperunt repromissionem:3 Deo pro nobis melius aliquid providente, ut non sine nobis consummarentur.
Footnotes
Chapter 6 of 74