Skip to the text

Capitulum 11

De justitia.

(a) REDDITE ergo omnibus debita:1 cui tributum, tributum; cui vectigal, vectigal; cui timorem, timorem; cui honorem, honorem.2 Nemini quidquam debatis, nisi ut invicem diligatis. (b) Probaverunt enim Macedonia et Achaia collectionem aliquam facere in pauperes sanctorum qui sunt in Jerusalem. Placuit enim eis, et debitores sunt eorum. Nam si spiritualium eorum participes facti sunt gentiles, debent et in carnalibus ministrare eis.

(c) Unusquisque in qua vocatione vocatus est, in ea permaneat.3 Servus vocatus es? Non sit tibi curæ; sed etsi potes liber fieri, magis utere. Qui enim in Domino vocatus est servus, libertus est Domini.

Similiter qui vocatus est liber, servus est Christi. Pretio empti estis, nolite fieri servi hominum. Unusquisque in quo vocatus est, in hoc maneat apud Deum.4 (d) Nemo enim nostrum sibi vivit, et nemo sibi moritur.5 Sive enim vivimus, Domino vivimus; sive morimur, Domino morimur. Sive ergo vivimus, sive morimur, Domini sumus. In hoc enim Christus mortuus est et resurrexit, ut et vivorum et mortuorum dominetur.6 (e) Ideo unumquemque sicut Deus vocavit, ita ambulet, et sicut in omnibus Ecclesiis doceo. Circumcisus aliquis vocatus est? non adducat præputium.7 In præputio aliquis vocatus est? non circumcidatur. Circumcisio enim nihil est, et præputium nihil est; sed observatio mandatorum Dei.

(f) Mea defensio apud eos qui me interrogant, hæc est:8 Numquid non habemus potestatem manducandi et bibendi? Numquid non habemus potestatem sororem mulierem circumducendi, sicut et ceteri Apostoli, et fratres Domini, et Cephas?9 Aut solus ego et Barnabas non habemus potestatem hoc operandi? Quis militat suis stipendiis unquam? Quis plantat vineam, et de fructu ejus non edit? Quis pascit gregem, et de lacte ejus non manducat? Numquid secundum hominem hæc dico? An et lex hæc non dicit? Scriptum est enim in lege Moysis: Non alligabis os bovi trituranti. Numquid de bobus cura est Deo? An non propter nos hæc dicit? Nam propter nos utique scripta sunt. Si nos vobis spiritualia seminavimus, magnum est si carnalia vestra metamus? Si alii potestatis vestræ participes sunt, quare non potius nos? Sed non usi sumus hac potestate; sed omnia sustinemus, ne quod offendiculum demus Evangelio Christi. Nescitis quoniam qui in sacrario operantur, quæ de sacrario sunt, edunt; et qui altari deserviunt, cum altari participant? Ita et Dominus ordinavit his qui Evangelium annuntiant, de Evangelio vivere. Ego autem nullo horum usus sum. Non autem scripsi hæc, ut ita fiant in me. Bonum est enim mihi magis mori, quam ut gloriam meam quis evacuet. Nam si evangelizavero, non est mihi gloria: necessitas enim mihi incumbit. Væ enim mihi est si non evangelizavero. Si enim volens hoc ago, mercedem habeo. Si autem invitus, dispensatio mihi credita est. Quæ est ergo merces mea? Ut Evangelium prædicans, sine sumptu ponam Evangelium, ut non abutar potestate mea in Evangelio.

(g) Nolite jugum ducere cum infidelibus.10 Quæ enim participatio justitiæ cum iniquitate? aut quæ societas luci ad tenebras? Quæ autem conventio Christi ad Belial? aut quæ pars fideli cum infideli? Quis autem consensus templo Dei cum idolis? Vos enim estis templum Dei vivi, sicut dicit Dominus: Quoniam inhabitabo in illis, et inambulabo; et ero illorum Deus, et ipsi erunt mihi populus. Propter quod exite de medio eorum, et separamini, dicit Dominus, et immundum ne tetigeritis. Et ego recipiam vos; et ero vobis in patrem, et vos eritis mihi in filios et filias, dicit Deus omnipotens.11 (h) Hoc autem dico: Qui parce seminat, parce et metet; et qui seminat in benedictionibus, de benedictionibus et metet. Unusquisque prout destinavit in corde suo, non ex tristitia, aut necessitate: hilarem enim datorem diligit Deus. (i) Si enim voluntas prompta est, secundum id quod habet, accepta est, non secundum id quod non habet. Non enim ut aliis sit remissio, vobis autem tribulatio; sed ex æqualitate in præsenti tempore vestra abundantia illorum inopiam suppleat: ut et illorum abundantia vestræ inopiæ sit supplementum, ut fiat æqualitas, sicut scriptum est: Qui multum habuit, non abundavit; et qui modicum, non minoravit.

(j) Ideo hæc absens scribo, ut non præsens durius agam, secundum potestatem quam Dominus dedit mihi in ædificationem, et non in destructionem.1213 Non possumus aliquid adversus veritatem, sed pro veritate. Prædixi enim et prædico, ut præsens, et nunc absens, iis qui ante peccaverunt, et ceteris omnibus:14 quoniam si venero iterum, non parcam. An experimentum quæritis ejus qui in me loquitur Christus. (k) Opus autem suum probet unusquisque, et sic in semetipso tantum gloriam habebit, et non in altero.15 Unusquisque enim onus suum portabit. Nolite errare, Deus non irridetur. Quæ enim seminaverit homo, hæc et metet. Quoniam qui seminat in carne sua, de carne et metet corruptionem; qui autem seminat in spiritu, de spiritu metet vitam æternam.

(l) Nolite effici participes eorum.16 (m) Et ne quis supergrediatur, neque circumveniat in negotio fratrem suum:17 quoniam vindex est Dominus de his omnibus, sicut prædiximus vobis et testificati sumus.

(n) Qui enim injuriam facit, recipiet id quod inique gessit.18

(o) Si quis autem suorum et maxime domesticorum curam non habet, fidem negavit, et est infideli deterior.1920 (p) Nemo militans Deo, implicat se negotiis sæcularibus, ut ei placeat cui se probavit. Nam et qui certat in agone, non coronabitur nisi legitime certaverit. Laborantem agricolam oportet primum de fructibus percipere.

Fidelis sermo: nam si commortui sumus, et convivemus;21 si sustinemus, et conregnabimus; si negaverimus, et ille negabit nos. Sollicite autem cura te ipsum probabilem exhibere Deo, operarium inconfusibilem, recte tractantem verbum veritatis.22

(q) Fidelis sermo. Et de his volo te confirmare, ut curent bonis operibus præesse, qui credunt Deo. Hæreticum hominem, post2324 unam et secundam correptionem, devita: sciens quia subversus est, qui hujusmodi est, et delinquit, proprio judicio condemnatus.

(r) Impossibile est enim, eos qui semel sunt illuminati, gustaverunt etiam donum cœleste, et participes facti sunt Spiritus Sancti, gustaverunt nihilo minus bonum Dei verbum, virtutesque sæculi venturi, et prolapsi sunt, renovari rursus ad pœnitentiam, rursum crucifigentes sibimetipsis Filium Dei, et ostentui habentes.25 Terra enim sæpe venientem super se bibens imbrem, et generans herbam opportunam illis a quibus colitur, accipit benedictionem a Deo.26 Proferens autem spinas et tribulos, reproba est, et maledicto proxima: cujus consummatio in combustionem. (s) Propter quod, remissas manus et soluta genua erigite, et gressus rectos facite pedibus vestris, ut non claudicans quis erret, magis autem sanetur. (t) Liberati autem a peccato, servi facti estis justitiæ. Quum enim servi essetis peccati, liberi fuistis justitiæ.

(s) Hebr. xii, 12.

(t) Rom. vi, 18, 20.

Footnotes

  1. (a) Rom. xiii, 7, 8. ↩

  2. (b) Ibid. xv, 26, 27. ↩

  3. (c) I Cor. vui, 20-24. ↩

  4. I Cor. vii, 20-24. ↩

  5. (d) Rom. xiv, 7-9. ↩

  6. (e) I Cor. vui, 17-19. ↩

  7. I Cor. vii, 17-19. ↩

  8. (f) Ibid. ix, 3-18. ↩

  9. I Cor. ix, 5. ↩

  10. (g) II Cor. vi, 14-18. ↩

  11. (h) Ibid. ix, 6, 7. ↩

  12. Ibid. 8. ↩

  13. (j) Ibid. xii, 10. ↩

  14. Ibid. 2, 3. ↩

  15. (k) Galat. vi, 4, 5, 7, 8. ↩

  16. (l) Ephes. v, 7. ↩

  17. (m) I Thess. iv, 6. ↩

  18. (n) Coloss. iii, 25. ↩

  19. (p) II Tim. ii, 4-6. ↩

  20. (o) I Tim. v, 8. ↩

  21. Ibid. 11, 12. ↩

  22. Ibid. 15. ↩

  23. Ibid. 10. ↩

  24. (q) Tit. iii, 8. ↩

  25. (r) Hebr. vi, 4-8. ↩

  26. I Cor. xiii, 10. ↩

Chapter 12 of 74