Skip to the text

Capitulum 6

De spe.

(a) SPES non confundit.1 (b) Spe enim salvi facti sumus. Spes autem quæ videtur, non est spes.2 Nam quod videt quis, quid sperat? Si autem quæ non videmus speramus, per patientiam exspectamus.3 (c) Spe gaudentes. (d) Quæcumque enim scripta sunt, ad nostram doctrinam scripta sunt:4 ut per patientiam et consolationem Scripturarum spem habeamus. Deus autem spei repleat vos omni gaudio et pace in credendo, ut abundetis in spe et virtute Spiritus Sancti.

(e) Non simus confidentes in nobis, sed in Deo, qui suscitat mortuos.5 (f) Fiduciam autem talem habemus per Christum ad Deum : non quod sufficientes simus cogitare aliquid a nobis, quasi ex nobis, sed sufficientia nostra ex Deo est. Habentes igitur talem spem, multa fiducia utimur. (g) Nam in Christo habemus fiduciam et accessum in confidentia per fidem ejus.6

(h) Idcirco in omni fiducia magnificabitur Christus in corpore meo, sive per vitam, sive per mortem. Mihi enim vivere Christus est, et mori lucrum. (i) Propter spem quæ reposita est vobis in cœlis, quam audistis in verbo veritatis Evangelii. (j) Unde etiam Salvatorem exspectamus Dominum nostrum Jesum Christum, qui reformabit corpus humilitatis nostræ, configuratum corpori claritatis suæ, secundum operationem qua possit etiam sibi subjicere omnia. (k) Quoniam debet in spe qui arat, arare ; et qui triturat, in spe fructus percipiendi. (l) Fidelis sermo, et omni acceptione dignus. In hoc enim laboramus et maledicimur, quia speramus in Deum vivum : qui est Salvator omnium hominum, maxime fidelium.

(m) Spem itaque sicut ancoram habemus animæ tutam ac firmam, et incedentem usque ad interiora velaminis. (n) Habentes itaque, fratres, fiduciam in introitu Sanctorum in sanguine Christi, qui initiavit nobis viam novam et viventem per velamen, id est per carnem suam, et sacerdotem magnum super domum Dei : accedamus cum corde vero, in plenitudine fidei, adspersi corda a conscientia mala, et abluti corpus aqua munda ; teneamus spei nostræ confessionem indeclinabilem. Fidelis enim est, qui repromisit. (o) Confidimus autem, quia bonam conscientiam habemus in omnibus bene volentes conversari. (p) Nolite itaque amittere confidentiam vestram, quæ magnam habet remunerationem. (q) Adeamus ergo cum fiducia ad thronum gratiæ, ut misericordiam consequamur, et gratiam inveniamus in auxilio opportuno.

Footnotes

  1. (a) Rom. v, 5. ↩

  2. (b) Ibid. viii, 24, 25. ↩

  3. (c) Ibid. xii, 12. ↩

  4. (d) Ibid. xv, 4, 13. ↩

  5. (e) II Cor. i, 9. ↩

  6. II Cor. III, 4, 5, 12. ↩

Chapter 7 of 74