Capitulum 3
De orationibus Pauli pro suis discipulis.
(a) TESTIS mihi est Deus, cui servio in spiritu meo in Evangelio Filii ejus, quod sine intermissione memoriam vestri facio semper in orationibus meis, obsecrans si quo modo tandem aliquando prosperum iter habeam in voluntate Dei veniendi ad vos. Desidero enim videre vos, ut aliquid impertiar vobis gratiæ spiritualis, ad confirmandos vos : id est, simul consolari in vobis, per eam quæ invicem est fidem vestram atque meam, ut aliquem fructum habeam in vobis, sicut et in ceteris gentibus. (b) Oramus autem Deum, ut nihil mali faciatis : non ut nos probati pareamus; sed ut vos quod bonum est faciatis, nos autem ut reprobi simus. Hoc et oramus, vestram consummationem. Gratia Domini nostri Jesu Christi, et caritas Dei, et communicatio Sancti Spiritus, sit cum omnibus vobis. Amen.
(c) Deus Domini nostri Jesu Christi, Pater gloriæ, det vobis spiritum sapientiæ et revelationis, in agnitione ejus : illuminatos habere oculos cordis vestri, ut sciatis quæ sit spes vocationis ejus, et quæ divitiæ gloriæ hereditatis ejus in Sanctis, et quæ sit supereminens magnitudo virtutis ejus in nos qui credidimus, secundum operationem potentiæ virtutis ejus, quam operatus est in Christo, suscitans illum a mortuis. (d) Hujus rei gratia flecto genua mea ad Patrem Domini nostri Jesu Christi, ex quo omnis paternitas in cœlis et in terra nominatur :1 ut det vobis secundum divitias gloriæ suæ virtutem corroborari per Spiritum ejus in interiori homine : habitare Christum per fidem in cordibus vestris, in caritate radicati et fundati, ut possitis comprehendere cum omnibus sanctis, quæ sit latitudo, et longitudo, et sublimitas, et profundum; scire etiam supereminentem scientiæ caritatem Christi, ut impleamini in omnem plenitudinem Dei.
(e) In cunctis orationibus meis pro vobis cum gaudio deprecationem facio super communicatione vestra in Evangelio Christi, a prima die usque nunc.2 Et hoc oro, ut caritas vestra magis ac magis abundet in scientia et in omni sensu, ut probetis potiora, ut sitis sinceri et sine offensa in diem Christi : repleti fructu justitiæ per Jesum Christum, in gloriam et laudem Dei. (f) Ideo non cessamus pro vobis orantes, et postulantes ut impleamini agnitione voluntatis Dei, in omni sapientia et intellectu spirituali ;3 ut ambuletis digne Deo, per omnia placentes, in omni opere bono fructificantes, et crescentes in scientia Dei, in omni virtute confortati, cum gaudio gratias agentes Deo Patri. (g) Deus meus impleat omne desiderium vestrum, secundum divitias suas in gloria, in Christo Jesu. Pax Dei, quæ exsuperat omnem sensum, custodiat corda vestra et intelligentias vestras in Christo Jesu. (h) Ipse autem Deus et Pater noster, et Dominus Jesus Christus, dirigat viam nostram ad vos.45 Vos autem Dominus multiplicet, et abundare faciat caritatem vestram in invicem et in omnes, quemadmodum et nos in vobis:67 ad confirmanda corda vestra sine querela in sanctitate, ante Deum et Patrem nostrum in adventu Domini nostri Jesu Christi, cum omnibus Sanctis ejus. Amen. (i) Ipse autem Deus pacis sanctificet vos per omnia, ut integer spiritus vester, et anima, et corpus sine querela in adventu Domini nostri Jesu Christi servetur.
(i) I Thess. v, 23.
(k) Ibid. u, 16, 17.
(l) Ibid. u, 5, 16.
(m) II Tim. i, 16-18.
(n) Hebr. xiii, 20, 21.
(j) Oramus semper pro vobis, ut dignetur vos vocatione sua Deus noster, et impleat omnem voluntatem bonitatis suæ, et opus fidei in virtute: ut clarificetur nomen Domini nostri Jesu Christi in vobis, et vos in illo, secundum gratiam Dei nostri et Domini Jesu Christi. (k) Ipse autem Dominus noster Jesus Christus, et Deus Pater noster, qui dilexit nos et dedit consolationem æternam et spem bonam in gratia, exhortetur corda vestra, et confirmet in omni opere et sermone bono. (l) Et dirigat corda vestra in caritate Dei et patientia Christi. Et Dominus pacis det vobis pacem in omni loco. (m) Det misericordiam Dominus Onesiphori domui, quia sæpe me refrigeravit, et catenam meam non erubuit; sed quum Romam venisset, sollicite me quæsivit, et invenit. Et quanta Ephesi ministraverit mihi, tu melius nosti. Det illi Dominus invenire misericordiam a Domino in illa die. (n) Deus autem pacis, qui eduxit de mortuis pastorem magnum ovium, in sanguine testamenti æterni, Dominum nostrum Jesum Christum, aptet vos in omni bono, ut faciatis ejus voluntatem, faciens in vobis quod placeat coram se, per Christum Jesum: cui est gloria in sæcula sæculorum. Amen.
Footnotes
Chapter 4 of 74