Skip to the text

Capitulum 10

De patientia et tribulationibus justorum ac electorum.

(a) GLORIAMUR in tribulationibus, scientes quod tribulatio patientiam operatur, patientia autem probationem, probatio vero spem.1 (b) Benedicite persequentibus vos; benedicite et nolite maledicere. Nulli malum pro malo reddentes. Scriptum est enim: Mihi vindictam, et ego retribuam, dicit Dominus.2 Noli vinci a malo, sed vince in bono malum.3

(c) Maledicimur, et benedicimus; persecutionem patimur, et sustinemus; blasphemamur, et obsecramus; tanquam purgamenta hujus mundi facti sumus, omnium peripsema usque adhuc.4 (d) In omnibus tribulationem patimur, sed non angustiamur; aporiamur, sed non destituimur; persecutionem patimur, sed non derelinquimur; dejicimur, sed non perimus: semper mortificationem Jesu Christi in corpore nostro circumferentes, ut et vita Jesu in corporibus nostris manifestetur.5 Semper enim nos qui vivimus, in mortem tradimur propter Jesum, ut et vita Jesu manifestetur in carne nostra mortali. Ergo mors in nobis operatur, vita autem in vobis.6 (e) Itaque in omnibus exhibeamus nosmetipsos sicut Dei ministros, in multa patientia, in tribulationibus, in necessitatibus, in angustiis, in plagis, in carceribus, in seditionibus, in laboribus, per gloriam et ignobilitatem, per infamiam et bonam famam: ut seductores, et veraces; sicut qui ignoti, et cogniti; quasi morientes, et ecce vivimus; ut castigati, et non mortificati;7 quasi tristes, semper autem gaudentes; sicut egentes, multos autem locupletantes; tanquam nihil habentes, et omnia possidentes.

(f) Propter quod obsecro ne deficiatis in tribulationibus meis pro vobis, quæ est gloria nostra.8 (g) Et vos imitatores nostri facti estis et Domini, excipientes verbum in tribulatione multa cum gaudio Spiritus Sancti:9 ita ut facti sitis forma omnibus credentibus in Macedonia et Achaia. A vobis enim diffamatus est sermo Domini, non solum in Macedonia et Achaia, sed in omni loco. (h) Et hoc a Deo, quia vobis donatum est pro Christo, non solum ut in eum credatis, sed ut etiam pro illo patiamini:10 idem certamen habentes quale et vidistis in me, et nunc audistis de me. (i) Libenter enim suffertis insipientes, quum sitis ipsi sapientes.11 Sustinetis enim, si quis vos in servitutem redigit, si quis devorat, si quis accipit, si quis extollitur, si quis in faciem vos cædit.

(j) Nam et ipsi scitis introitum nostrum ad vos, quia non inanis fuit;12 sed ante passi et contumeliis affecti, sicut scitis, in Philippis, fiduciam habuimus in Deo nostro loqui ad vos Evangelium Dei in multa sollicitudine. Memores enim estis, fratres, laboris nostri et fatigationis: nocte ac die laborantes, ne quem vestrum gravaremus, prædicavimus in vobis Evangelium Dei. Vos enim imitatores facti estis Ecclesiarum Dei quæ sunt in Judæa, quia eadem passi estis vos a contribulibus vestris, sicut et ipsi a Judæis, qui et Dominum occiderunt et Prophetas, et nos persecuti sunt. (k) Nam et quum apud vos essemus, prædicebamus passuros nos tribulationes, sicut et factum est, et scitis.13

(l) Patientes ergo estote ad omnes.14 Videte ne quis malum pro malo alicui reddat; sed semper quod bonum est sectamini in invicem et in omnes.15 (m) Omnes qui volunt pie vivere in Christo, persecutionem patientur.

(n) Rememoramini autem pristinos dies, in quibus illuminati magnum certamen sustinuistis passionum:16 et in altero quidem, opprobriis et tribulationibus spectaculum facti; in altero autem, socii taliter conversantium effecti. Nam et vinctis compassi estis, et rapinam bonorum vestorum cum gaudio suscepistis: cognoscentes vos habere meliorem et manentem substantiam. (o) Ita ut et nos ipsi in vobis gloriemur in Ecclesiis Dei pro patientia vestra et fide in omnibus persecutionibus vestris, et tribulationibus quas sustinetis, in exemplum justi judicii Dei:17 ut digni habeamini in regno Dei, pro quo et patimini. (p) Patientia enim vobis necessaria est, ut voluntatem Dei facientes, reportetis promissionem.18

(q) Alii autem distenti sunt, non suscipientes redemptionem, ut meliorem invenirent resurrectionem.19 Alii vero ludibria et verbera experti sunt, insuper et vincula et carceres; lapidati sunt, secti sunt, tentati sunt, in occisione gladii mortui sunt; circuierunt in melotis, in pellibus caprinis, egentes, angustiati, afflicti: quibus dignus non erat mundus. In solitudinibus errantes, in montibus, et speluncis, et in cavernis terræ.20 (r) Ideoque et nos tantam habentes impositam nobis nubem testium, deponentes omne pondus, et circumstans nos peccatum, per patientiam curramus ad propositum nobis certamen: adspicientes in auctorem fidei et consummatorem Jesum: qui proposito sibi gaudio, sustinuit crucem, confusione contempta, atque in dextera Dei sedet. Recogitate eum, qui talem sustinuit a peccatoribus adversus semetipsum contradictionem, ut non fatigemini animis vestris deficientes. Nondum enim usque ad sanguinem restitistis, adversus peccatum repugnantes. Et obliti estis consolationis quæ vobis tanquam filiis loquitur, dicens: Fili mi, noli negligere disciplinam Domini, neque fatigeris dum ab eo argueris. Quem enim diligit Dominus, castigat; flagellat autem omnem filium quem recipit. In disciplina Domini perseverate: tanquam filiis offert se vobis Deus. Quis enim filius quem non corripit pater? Quod si extra disciplinam estis, cujus participes facti sunt omnes: ergo adulteri et non filii estis.21 (s) Exeamus ergo ad Jesum extra castra, improperium ejus portantes.

(t) Puto enim quod Deus nos Apostolos novissimos ostendit, tanquam morti destinatos:22 quia spectaculum facti sumus mundo, et angelis, et hominibus. Nos stulti propter Christum, vos autem prudentes in Christo; nos infirmi, vos autem fortes; vos nobiles, nos autem ignobiles. Usque in hanc horam et esurimus, et sitimus, et nudi sumus, et colaphis cædimur, et instabiles sumus, et laboramus operantes manibus nostris.23 (u) Non enim volumus vos ignorare, fratres, de tribulatione nostra quæ facta est in Asia: quoniam super modum gravati sumus et supra virtutem, ita ut tæderet nos etiam vivere. Sed et ipsi in nobismetipsis responsum mortis habuimus, ut simus fidentes in Deo.

(v) Nam et quum venissemus in Macedoniam, nullam requiem habuit caro nostra, sed omnem tribulationem passi sumus:24 foris pugnæ, intus timores.

Footnotes

  1. Rom. v, 3, 4. ↩

  2. Rom. xii, 3, 10, 16, 19. ↩

  3. Ibid. xii, 14, 17, 19, 21. ↩

  4. I Cor. iv, 12, 13. ↩

  5. II Cor. iv, 8-12. ↩

  6. Rom. vi, 4, 5, 8-10. ↩

  7. Philipp. ii, 3, 5, 7. ↩

  8. (f) Ephes. III, 13. ↩

  9. (g) I Thess. I, 6-8. ↩

  10. (h) Philipp. I, 28-30. ↩

  11. (i) II Cor. XI, 19, 20. ↩

  12. (j) I Thess. II, 1, 2, 9, 14, 15. ↩

  13. (k) Ibid. III, 4. ↩

  14. (l) Ibid. V, 14, 15. ↩

  15. (m) II Tim. III, 12. ↩

  16. (n) Hebr. X, 32-34. ↩

  17. (o) II Thess. I, 4, 5. ↩

  18. (p) Hebr. X, 36. ↩

  19. (q) Ibid. XI, 35-38. ↩

  20. (r) Ibid. XII, 1-8. ↩

  21. (s) Hebr. xiii, 13. ↩

  22. (u) I Cor. iv, 9-13. ↩

  23. (u) II Cor. i, 8. ↩

  24. (v) Ibid. vui, 5. ↩

Chapter 11 of 74