Skip to the text

Initium

tuæ incurrerunt; ita virtute ac merito passionis et obedientiæ Christi, liberantur a malis præfatis, et vitam gratiæ in præsenti ac vitam gloriæ æternaliter in cœlesti patria consequuntur, imo et corporis immortalitatem in futura generali resurrectione adipiscentur. Hinc ad Romanos scribit Apostolus:1 Per unum hominem peccatum in hunc mundum intravit, et per peccatum mors. Sic utique per unum hominem, scilicet per Dominum Jesum Christum, liberatio a peccato et vita gratiæ collatæ sunt mundo: sicut in Joanne habetur, Gratia et veritas per Jesum Christum facta est.2 Idcirco beatissimus Joannes

Baptista Christum intuendo ac demonstrando, locutus est:3 Ecce Agnus Dei, qui tollit peccata mundi. Hinc rursus dixit apostolus Paulus: Sicut per unius hominis (videlicet Adæ) inobedientiam peccatores constituti4 sunt multi, ita per unius (utpote Jesu Christi) obedientiam justi constituuntur multi.

Præterea, quoniam primus homo per malitiosam diaboli invidiam deceptus fuit, placuit pietati divinæ eidem et toti suæ posteritati misericorditer subvenire, et humanum genus redimere per passionem et mortem generalis Salvatoris universorum.

Et hoc ipsum incepit Deus omnipotens a principio mundi Patriarchis et quibusdam electis et sanctis hominibus revelare, videlicet Adæ, Seth, Enoch, Noe, ac aliis; et per illos cœpit hoc etiam aliis multis hominibus prænuntiare in lege naturæ usque ad Moysis tempus; et manifeste prænuntiavit illud sanctis patriarchis Abrahæ, Isaac et Jacob, quorum unicuique repromisit, In semine tuo benedicentur omnes gentes: ut patet in Genesi.5 Deinde in lege scripta, hoc est in lege Mosaica, quam filiis Israel dedit per Moysen, istud evidentius et copiosius prænuntiavit per verba et signa, per sacrificia et figuras, per diversa oracula atque mysteria; ac per multos sanctos Prophetas de adventu, nativitate, passione et morte Christi, et de ceteris ejus mysteriis, operibus, signis et miraculis, multa abundanter et clare prædixit. Propter quod Filio Dei incarnato, atque adhuc in utero Virginis exsistente, pater sanctissimi Joannis Baptistæ Zacharias cecinit, dicens: Benedictus Dominus Deus Israel, quia visitavit et fecit redemptionem plebis suæ, et erexit cornu salutis nobis in domo David pueri sui, sicut locutus est per os sanctorum, qui a sæculo sunt, Prophetarum ejus.6 Hinc quoque dignissima ac mundissima virgo Maria, dum Dei Filium concepisset, locuta est: Suscepit Israel puerum suum, recordatus misericordiæ suæ, sicut locutus est ad patres nostros, Abraham et semini ejus in sæcula.7

Quumque advenisset temporis plenitudo a Deo æternaliter prævisa ac præordinata, hoc est in ultima mundi ætate, cœpit Deus Pater implere ea quæ de unigenito Filio suo promisit atque prædixit, et misit eum in mundum, conjungens ei naturam humanam in utero Virginis gloriosæ.8 Ex qua tunc natus est Christus Dominus, Deus et homo, Rex gloriæ, mundi Salvator, quemadmodum Isaias propheta prædixit: Puer natus est nobis, et filius datus est nobis, et vocabitur nomen ejus, Admirabilis, Consiliarius, Deus, Fortis, Pater futuri sæculi, Princeps pacis.9 — Deinde Christus novam et evangelicam legem daturus, quum jam factus esset triginta annorum cœpit publice prædicare, atque miracula innumerabilia ac soli divinæ virtuti possibilia operari, ita quod fama ejus undique diffundebatur, et universi ejus sapientiam ac virtutes et signa admirabantur, dicentes:10 Nunquam sic apparuit in Israel, hoc est, nunquam aliquis in Israelitico populo tot et tanta fecit prodigia.11 Ejus quoque eloquentiam sapientiamque mirantes, dixerunt: Nunquam sic locutus est homo sicut hic loquitur.12 Et ut S. Lucas evangelista testatur: Omnes admirabantur in verbis gratiæ quæ procedebant de ore ipsius.13 Erat enim docens sicut potestatem habens, non sicut Scribæ et Pharisæi eorum, hoc est, efficaciter et potenter prædicavit ac edocuit, et suam doctrinam per vitæ suæ sanctitatem et per miracula roboravit atque authenticavit:14 quod Scribæ et Pharisæi nequaquam fecerunt. Hinc Scribæ, id est doctores seu legisperiti Judæorum, et Pharisæi, id est religiosi eorum, qui erant avari, ambitiosi ac cupidi laudis humanæ, conceperunt adversus Christum displicentiam et rancorem: præsertim quoniam omnium terrenorum contemptum et humilitatem verbis docuit et exemplis, et plebs tota, eis relictis, currebat post Christum. Quum autem publice increpavit peccata ac scelera pontificum et sacerdotum, seniorum et magistratuum, Scribarum et Pharisæorum, cœperunt concorditer Domino nostro Jesu Christo graviter adversari, invidiose insidiari, ac blasphematorie obloqui, universaque facta ejus pervertere, et quidquid egit ac dixit interpretari in pejus, dicentes:15 In Beelzebub principe dæmoniorum ejicit dæmonia;16 insanit, dæmonium habet;17 homo vorax, potator vini, amicus peccatorum et publicanorum, blasphemat; ac multa similia, prout beatissimi Evangelistæ describunt.

Insuper, quum invidia sit dolor et tristitia de prosperitate et felicitate alterius, quanto Christus quotidie magis ac magis crevit fama, miraculis, et numerositate turbarum eum sequentium, et quanto majori sapientia ac eloquentia fulsit, tanto miseri illi graviori contra eum accendebantur invidia, et implacabilius insaniebant in eum. Quumque Lazarum militem nobilem et famosum resuscitasset a morte quarto die a sua defunctione, invidissimi et obstinatissimi illi non valuerunt se diutius refrenare, sed pro eo quod ex tanto miraculo debuerant merito converti, compungi atque ad pœnitentiam emolliri, deteriores et obstinatores effecti sunt.1819 Nam collegerunt statim concilium, et dixerunt: Quid facimus, quia hic homo multa signa facit? Si dimittimus eum sic, omnes credent in eum; et venient Romani, et tollent nostrum locum et gentem. Et sicut evangelista Joannes describit, ab illo die cogitaverunt et firmiter decreverunt interficere eum quum primum opportune id possent, quemadmodum sancti Evangelistæ enarrant.20

Sed quoniam in descriptione passionis Domini nostri Jesu Christi, singuli Evangelistæ aliqua omiserunt, et quæ unus omisit, alter refert ac supplet; ideo nunc propono textum et historiam dominicæ passionis ex quatuor Evangelistis collectam et sumptam, secundum ordinem rei gestæ, præstante Spiritu Sancto, exponere, sicut etiam a quibusdam carissimis instanter rogatus sum.

Footnotes

  1. Rom. v, 12. ↩

  2. Joann. 1, 17. ↩

  3. Ibid. 29. ↩

  4. Rom. v, 19. ↩

  5. Gen. xxii, 18; xxvi, 4; xxviii, 14. ↩

  6. Luc. 1, 68-70. ↩

  7. Ibid. 54, 55. ↩

  8. Galat. iv, 4. ↩

  9. Is. ix, 6. ↩

  10. Luc. iii, 23. ↩

  11. Matth. ix, 33. ↩

  12. Joann. vii, 46. ↩

  13. Luc. iv, 22. ↩

  14. Matth. vii, 29. ↩

  15. Luc. xi, 15; ↩

  16. Joann. x, 20; ↩

  17. Matth. xi, 19; ix, 3. ↩

  18. Ibid. 47, 48. ↩

  19. Joann. xi, 1 et seq. ↩

  20. Ibid. 53. ↩

Chapter 1 of 34