Articulus 2
DE CONSPIRATIONE JUDÆORUM IN MORTEM DOMINI POST LAZARI RESUSCITATIONEM, ET DE HONORE ILLI EXHIBITO A TURBA CUM PALMIS OCCURRENTE.
R ESUSCITATIO Lazari creditur facta a Christo per unam quindenam ante diem Parasceves in qua cruci appensus est; et ut asserit Augustinus, quamvis multa et præclara miracula fecerit Christus, nullum tamen miraculum fecit Judæos ita insanire ac furere contra Christum, ut resuscitatio Lazari : quia miraculum illud fuit celeberrime ac apertissime factum in multorum præsentia Judæorum, et ipse Lazarus fuit persona notabilis, non solum militaris, sed etiam ex regia stirpe natus. Unde et propter tantum miraculum multi Judæorum crediderunt in Jesum. Ideoque impiissimi principes sacerdotum proposuerunt et Lazarum interficere, ne plures ipsum adspicientes converterentur ad Christum.12
Tunc ergo, ut tactum est, collegerunt concilium, et dixerunt: Quid facimus, id est, quid agendum est nobis, quia hic homo multa signa facit?3 Nam et paulo ante Lazari suscitationem, illuminaverat Jesus cæcum a nativitate, id est cæcum natum.4 Si dimittimus eum sic, id est, si permittimus hominem istum (videlicet Jesum) diutius in populo libere conversari, prædicare atque miracula facere, sicut fecit hucusque, et sicut nunc usque permisimus, omnes credent in eum, id est multi de omnibus qui eum amaverunt et sequebantur, et specialiter universi vulgares; et venient Romani, qui tunc dominabantur toti mundo, et tollent nostrum locum et gentem: id est, urbem nostram metropolim, puta Jerusalem, destruent, et nos cum nostro populo captivabunt ac transferent ad aliam terram, aut interficient nos tanquam rebelles Romano imperio, pro eo quod sine scitu et consensu imperatoris acceperimus alium regem, videlicet Jesum. Jam namque Romani præceperant ut nulla gens eis subjecta, susciperet quemquam pro rege absque ipsorum consensu.
Per hos tam impios et perversos Judæorum superiores, intelliguntur ac designantur pravi prælati, et eorum iniqui vicarii, qui sibi commissos non regunt nec instruunt salubriter et per virtuosa exempla, nec pati volunt ut ab aliis efficaciter informentur ac gubernentur. Tales enim iniqui magis quærunt propria commoda et suum honorem, quam subditorum salutem aut divinæ reverentiam majestatis. Ideo, sicut præfati Judæorum superiores inviderunt Christo et persecuti sunt eum, sic ipsi melioribus se obloquuntur ac invident, atque molestias inferunt.
Jesus ergo jam non in palam ambulabat apud Judæos, sed abiit in regionem juxta desertum, in civitatem quæ dicitur Ephrem, et ibi morabatur cum discipulis suis.5 Non utique ex timore aut impotentia fugit persecutores suos Judæos, sed quoniam tempus suæ passioni a Deo præordinatum, nondum fuit impletum; et etiam ad dandum nobis exemplum, quod debeamus interdum perversitati et persecutioni adversariorum nostrorum cedere, et ab eis nos elongare, quando hoc fieri potest sine detrimento boni communis et absque periculo subditorum, ac sine dispendio, nocumento ac scandalo pusillorum. Hinc in Evangelio dixit Salvator: Quum persecuti vos fuerint in una civitate, fugite in aliam.67 Debemus quoque cedere aliorum improbitati, non litigando cum eis, sed potius nos subtrahendo ab ipsis. Propter quod in Proverbiis scriptum est: Honor est homini quum separat se a lite. Apostolus quoque: Noli (inquit) verbis contendere; ad nihilum enim utile est, nisi ad subversionem audientium.8
Quum autem Jesus novem diebus aut circiter moratus fuisset cum suis discipulis in præfata urbe nomine Ephrem, et festum Paschæ Judæorum proximum9 esset, cœpit cum discipulis suis reverti versus Jerusalem, quoniam scivit tempus suæ passionis jam imminere. Et redeundo per Samariam ac Galilæam, sanavit simul decem leprosos, ut apud Lucam legitur.1011 Quumque progrederetur de oppido nomine Jericho, illuminavit duos cæcos, ut habetur in Matthæo; et in eodem itinere passionem suam aperte prædixit discipulis suis:12 Ecce (inquiens) ascendimus Jerosolymam, et consummabuntur omnia quæ scripta sunt per Prophetas de Filio hominis.
Deinde, ut Joannes scribit, ante sex dies Paschæ, videlicet sabbato ante Ramos palmarum, venit et introivit Bethaniam, ubi erat Lazarus quem suscitavit a mortuis.13 Fecerunt autem ei ac suis discipulis cœnam ibi: quæ cœna non fuit in domo Marthæ, ut infra dicetur, sed in domo Simonis leprosi, quem Christus jam ante curavit a lepra, quamvis adhuc vocaretur leprosus.1415 Lazarus autem unus erat ex discumbentibus cum Jesu. Atque ut Augustinus testatur, Lazarus tunc referebat de his quæ viderat in inferno et in limbo; et ex suppliciis quæ conspexit, et forsitan expertus fuit, erat tam vehementer perterritus, quod post suam resuscitationem nunquam (ut legitur) risit. In eadem quoque cœna fuit (ut creditur) sacratissima virgo Maria, et aliæ devotæ matronæ Christum a Galilæa secutæ, videlicet Maria Jacobi, et Salome, et Joanna, atque Susanna. Probabile etiam reor, quod ad commendationem miraculosæ resuscitationis Lazari a mortuis, ipse Lazarus in cœna illa sederit juxta Jesum, et in eadem cœna Martha ministraverit. Quamvis enim cœna illa non fuit in domo sua, et ipsa fuisset a Simone leproso invitata ad cœnam illam, tamen propter reverentiam Christi voluit ministrare, et de agendis disponere, quoniam prudens femina erat, et Simonis illius cognata, ut fertur. Sic quoque honestæ et prudentes matronæ quandoque ministrant in domibus cognatorum suorum a quibus sunt invitatæ. Præterea, in eadem cœna S. Maria Magdalene unxit caput et pedes Christi pretioso unguento, ut inferius exponetur.16
Die autem sequenti, videlicet die Ramis palmarum, processit Dominus Jesus cum sua electissima comitiva a Bethania versus Jerusalem.17 Quumque venisset in villam nomine Bethphage, ad montem Olivarum, misit duos ex discipulis ad portam urbis Jerusalem, ut inde sibi adducerent asinam et pullum ipsius.18 Quibus adductis, sedit primum super asinam: per quam figurabatur Synagoga, id est congregatio Judæorum jugo legis Mosaicæ assueta, quemadmodum asina illa solita erat portare onera varia ad eos quibus deserviebat. Deinde sedit super pullum indomitum, et oneribus deferendis nondum assuefactum: per quem gentiles lascivi et divinæ legis jugo non subditi designabantur. Sedit itaque Dominus Jesus super utrumque animal successive, ad significandum quod multa millia Judæorum, et multo plures gentilium, erant ei subjiciendi, ac evangelicæ legis jugo subdendi. Quod autem sedit super pullum, manifeste habetur in Joanne, ubi sic legitur:19 Invenit Jesus asellum, et sedit super eum. In Marco quoque scriptum est:20 Duxerunt pullum ad Jesum, et sedit super eum. Similiter in Luca recitatur: Jactantes vestimenta sua supra pullum, imposuerunt Jesum. Porro, quod sedit super utrumque animal, constat ex eo quod scriptum est in Zacharia:21 Exsulta satis, filia Sion; ecce rex tuus veniet tibi justus et salvator, ipse pauper et ascendens super asinam et super pullum filium asinæ.22 Idem quoque insinuatur apud Matthæum, quo fertur: Adduxerunt asinam et pullum, et imposuerunt super eos vestimenta sua, et eum desuper sedere fecerunt.23 Verumtamen quidam dixerunt quod Jesus non sedit nisi super pullum, et quod in tam brevi itineris spatio non potuit super animal utrumque sedere. Sed in hac re magis credendum est præallegatis Scripturis canonicis.
Quumque venisset Jesus ad descensum montis Oliveti, a quo loco civitas Jerusalem manifeste totaliter videbatur, cœperunt omnes turbæ descendentes cum Jesu, turbæ quoque quæ præibant et quæ sequebantur, et qui ex Jerusalem venerunt obviam ei, Deum alta et consona voce laudare, cum gaudio grandi clamantes:24 Hosanna, hoc est, salva nos, fili David; benedictus qui venit in nomine Domini; pax in cœlo, et gloria in excelsis. Sicque cum maxima solennitate et copiosa processione introduxerunt Jesum in Jerusalem.
Et ingressus in templum, ejecit vendentes et ementes de illo, et mensas nummulariorum cathedrasque vendentium columbas evertit, dicens:25 Nolite domum Patris mei facere domum negotiationis, quoniam scriptum est, Domus mea domus orationis vocabitur, vos autem fecistis illam speluncam latronum.2627 Per quod edocemur, quod in ecclesiis Deo consecratis non sit aliud agendum nisi ad quod institutæ et consecratæ sunt, utpote ad vacandum orationibus ac laudibus Dei, et celebrationibus divinorum ac prædicationibus sanctis et ecclesiasticis sacramentis. Idcirco væ illis qui in ecclesiis vacant fabulationibus, levitatibus et lascivis adspectibus, et qui illuc conveniunt ad tractandum sæcularia ac terrena negotia et causas humanas. Hi namque sacrilegi sunt, locis Deo consecratis taliter abutendo. Vitentur ergo consuetudines pessimæ atque damnabiles. An non sufficiunt vobis, o miseri talia perpetrantes, alia loca et tempora ad peccandum, ad fabulandum ac tractandum terrena negotia, nisi in locis Altissimo consecratis et tempore divini Officii talia faciatis? Redite ergo, o prævaricatores, ad cor, et divini rigorem judicii formidate.28 Si enim de omni verbo otioso reddenda est ratio Judici summo, qualem rationem poteritis dare ei de confabulationibus et ceteris vitiis vestris in ecclesia et in divino Officio perpetratis?29 — Porro, ut Matthæus refert evangelista, in templo tunc accesserunt ad Jesum cæci et claudi, et sanavit eos.30
Quumque tantam reverentiam exhibissent Christo vulgares et turbæ communes; principes sacerdotum, Scribæ et Pharisæi vehementissime turbabantur, et dolentes ac pleni invidia, dixerunt ad invicem: Videtis quia nihil proficimus?31 id est, propositum nostrum de interficiendo hominem istum non perducimus ad effectum, imo ipse de die in diem plus crescit et exaltatur. Ecce totus mundus abiit post eum, id est, tanta hominum multitudo jam credit et sequitur eum, ut quasi totus mundus videatur assequi eum. Sicque quod aiunt, totus mundus abiit post eum, est hyperbolica locutio, qua aliquid dicitur per excessum, ad insinuandum magnitudinem rei: juxta quem modum Dominus ait per Isaiam de Babylone, Visitabo super orbis mala.32 Sicque de quacumque urbe multum magna ac populosa, communiter dicitur quod sit unus mundus. Tunc quoque principes sacerdotum et Scribæ, videntes mirabilia quæ fecit, et pueros clamantes in templo, Hosanna filio David, indignantes dixerunt ad Jesum:33 Audis quid isti dicunt? Quibus ipse respondit: Utique. An non legistis, Quia ex ore infantium et lactentium perfecisti laudem?34 Quidam vero Pharisæorum dixerunt ad eum:35 Magister, increpa discipulos tuos. Respondit: Dico vobis, quod si hi tacuerint, lapides clamabunt.
Quumque Salvator die illo prædicasset in templo, exiit urbem Jerusalem circa vesperam, et cum discipulis suis rediit in Bethaniam, et ibi in domo Marthæ docuit eos de regno Dei.3637
Sequenti die cum discipulis revertebatur mane ad Jerusalem, et esuriens vidit in via arborem fici, et venit ad eam, si forte inveniret fructum in ea:3839 quo non invento, maledixit ficulneæ illi, et aruit statim. Esuriit autem non ex infirmitate aut necessitate naturæ, sed libera voluntate, ad promerendum nobis satietatem refectionis beatæ ac sempiternæ. In Christo namque natura inferior corporalis ac sensitiva, fuit perfecte subjecta non solum suæ deitati, sed etiam superiori parti animæ suæ, videlicet rationi ac voluntati. Ideo ex parte et actione vegetativæ et inferioris ac sensitivæ naturæ, non causabatur in Christo fames aut sitis, somnus aut lassitudo, nisi ex prævio rationis judicio ac voluntatis suæ imperio. Illam quoque esuriem Christus assumpsit, ad designandum quod ipse jugiter sitit et appetit nostram salutem. Hinc quoque accessit ficulneam ad quærendum in ea fructum, non quod ignoraret non esse tunc fructum in arbore illa, sed ad insinuandum quod assidue quærit et exigit a nobis fructum virtutum et opera bona. Requirit etenim ab unoquoque ut secundum exigentiam et tenorem suæ vocationis vivat, et ambulet digne Deo. Quod si non egerimus ita, imputatur nobis ab ipso pro culpa. Hinc etiam maledixit ficulneæ non fructum sed folia tantum habenti, non quod culpa erat in arbore illa (quia nec tunc erat ei tempus fructificandi), sed ad designandum quod homines merentur maledici a Deo, qui fructum bonorum operum non producunt, nec agunt quæ noscunt esse agenda, sed verba tantummodo habent. Propter quod dixit beatissimus Joannes Baptista: Jam securis ad radicem arboris posita est;40 omnis ergo arbor quæ non facit fructum bonum, excidetur et in ignem mittetur. Propterea Judas apostolus in sua epistola ait de infructuosis ac vitiosis hominibus: Hi sunt arbores autumnales, infructuosæ, bis mortuæ, eradicatæ;41 quibus procella tenebrarum conservata est in æternum.
Matth. XXI, 23 et seq.; Marc. XI, 15 et seq.
Deinde secunda hac feria introivit Christus cum discipulis suis in Jerusalem et in templum et prædicavit ibidem, atque in die hoc rursus ad Bethaniam rediit, et tertia feria in Jerusalem et in templum regressus est. Sicque infra hos duos dies copiosissime prædicavit coram pontificibus, sacerdotibus, Scribis, Pharisæis ac plebe, et multas parabolas eis proposuit; ac superiores illos acerrime increpavit de diversis sceleribus, præsertim de eorum hypocrisi, dicendo eis sæpissime: Væ vobis, Scribæ et Pharisæi, hypocritæ. Propter quod tanta erant inflammati invidia, ira et impatientia, quod injecissent manus in Jesum, nisi populum timuissent.42 Unde et tunc diversimode ei insidiabantur, interrogando an liceret eis tributa solvere Cæsari, ac alia multa quæ sancti Evangelistæ describunt. Sicque tertia feria rursus in Bethaniam cum discipulis fuit reversus, et mansit ibidem usque ad feriam quintam, ut infra dicetur.
Matth. XXIII, 13 et seq.
Ibid. XXII, 15 et seq.
Footnotes
-
Ibid. xii, 10. ↩
-
Joann. xi, 45; xii, 11. ↩
-
Joann. xi, 47, 48. ↩
-
Joann. ix, 1 et seq. ↩
-
Joann. xi, 54. ↩
-
Matth. x, 23. ↩
-
Prov. xx, 3. ↩
-
II Tim. II, 14. ↩
-
Joann. xi, 55. ↩
-
Luc. xvii, 11-14. ↩
-
Matth. xx, 29-34. ↩
-
Luc. xviii, 31. ↩
-
Joann. xii, 1, 2. ↩
-
Marc. xiv, 3. ↩
-
Matth. xxvi, 6; ↩
-
Joann. xii, 3. ↩
-
Ibid. 12. ↩
-
Matth. xxi, 1 et seq. ↩
-
Joann. xii, 14. ↩
-
Marc. xi, 7. ↩
-
Luc. xix, 35. ↩
-
Zach. ix, 9. ↩
-
Matth. xxi, 7. ↩
-
Luc. xix, 37, 38. ↩
-
Matth. xxi, 12, 13. ↩
-
Luc. xix, 45, 46; ↩
-
Is. lvi, 7. ↩
-
Is. XLVI, 8. ↩
-
Matth. xii, 36. ↩
-
Matth. xxi, 14. ↩
-
Joann. xii, 19. ↩
-
Is. XIII, 11. ↩
-
Matth. xxi, 15, 16. ↩
-
Ps. VIII, 3. ↩
-
Luc. XIX, 39, 40. ↩
-
Marc. XI, 11. ↩
-
Matth. xxi, 17; ↩
-
Marc. XI, 12-14. ↩
-
Matth. XXI, 18, 19; ↩
-
Matth. III, 10. ↩
-
Judæ 12, 13. ↩
-
Judæ XXI, 46. ↩
Chapter 2 of 34