Articulus 3
DE VENDITIONE CHRISTI A SUO DISCIPULO, ET DE CONCILIO JUDÆORUM.
MATTHÆUS evangelista passionem Domini nostri Jesu Christi describere incepit a verbis Christi quæ protulit feria tertia hebdomadæ in qua crucifigi dignatus est. Quum enim in illa tertia feria prædicasset in templo, et exivisset de Jerusalem, ac suis discipulis seorsum multa prædixisset de fine sæculi et futuro generali judicio, adjecit:
Matth. XXIV, XXV.
Exod. XXI, 6 et seq.
Scitis quia post biduum Pascha fiet.1 Ac si diceret: Scire debetis, et utique scitis, quod post hanc feriam tertiam et feriam quartam sequentem, inchoabitur paschalis solennitas feria quinta ad vesperam. Et in hora illa vespertina immolabatur agnus paschalis, sicut præceptum fuit in lege Moysis. In Exodo namque Dominus jussit per Moysen, ut quartadecima luna mensis primi, id est in quartadecima die novæ lunationis seu novilunii primi mensis apud Hebræos, filii Israel immolarent ac manducarent agnum paschalem, cum panibus azymis, id est non fermentatis.2 Et hic primus mensis anni, secundum computationem Judæorum, est Martius, ut aliqui dicunt, et secundum alios, est Aprilis. Quid autem de hoc magis videatur tenendum, alibi plenius scripsi, præsertim super Genesim et Exodum; nec opus est hic difficultati hujusmodi immorari, sed simpliciter est procedendum, prout convenit loqui ad populum. Incepit itaque festum paschale apud Hebræos ad vesperam diei seu lunationis præfatæ, videlicet feria quinta Martii seu Aprilis, de sero, et duravit per septem dies immediate sequentes; et per totum illud tempus vescebantur pane non fermentato. Et Filius hominis tradetur. Nam nocte Cœnam et agni paschalis esum immediate sequente, traditus est Christus a Juda proditore, et comprehensus a Judæis, ut infra patebit. Ut crucifigatur. Crucifixio etenim Christi secuta est ejus traditionem. Et quamvis Judas forsan non
Cf. t. I, p. 168 D', 560 C et s. tradidit Christum directe ob hoc vel ad hoc ut crucifigerent eum Judæi, tamen ad hoc tradidit eum illis, ut juxta voluntatem suam tractarent sive occiderent ipsum.
Deinceps describitur qualiter Christus sit venditus. Tunc congregati sunt principes sacerdotum et seniores populi in atrium principis sacerdotum, qui dicebatur Caiphas.3 Ista congregatio non fuit feria quinta, in qua agnus paschalis comedebatur, sed feria quarta immediate præcedente. Fecerunt quoque et antea congregationem pontifices isti et seniores, Scribæ ac Pharisæi, videlicet statim post Lazari resuscitationem, ut dictum est, et tunc inter se consuluerunt quid acturi essent de Christo.4 Quumque Caiphas dixisset, Expedit vobis ut unus moriatur homo pro populo, et non tota gens pereat, mox firmiter statuerunt interficere Christum.56 Et quoniam Christus interim per tres dies continuos, scilicet in die Palmarum et feriis secunda et tertia, ipsos graviter offenderat suis sermonibus, et maximum concursum populi ipsum sequentis libenterque audientis habebat; ideo in hac quarta feria inter se contulerunt qualiter possent suum propositum opportune atque celeriter perducere ad effectum, quemadmodum per Jeremiam in persona Christi prædictum fuit: Super me cogitaverunt consilia, dicentes, Venite, mittamus lignum in panem ejus, id est, dolore et morte crucis cibemus et impleamus eum, et eradamus eum de terra viventium.7 Præterea, secundum legem Moysis debuit apud Judæos esse unus summus sacerdos seu pontifex, usque ad obitum suum, ut patet in Exodo atque Levitico ; sed nunc apud Judæos defecerat legitima pontificum successio, quia in potestate gentilium, et præcipue Romanorum, erant redacti, a quibus et annuatim summum sacerdotium emerunt.8 Sicque in populo Judæorum fuerunt tunc plures principes sacerdotum seu pontifices: non quod uno et eodem anno præfuerunt plures pontifices, sed successive. Et anno quo ista fiebant, præfuit Caiphas.
Sic ergo et consilium fecerunt quomodo Jesum dolo tenerent, id est, secrete, improvise et insidiose capere possent, et occiderent.910 Quemadmodum in libro Sapientiæ habetur: Dixerunt impii, Circumveniamus justum, quoniam contrarius est operibus nostris, et improperat nobis peccata legis, et gravis est nobis etiam ad videndum.11 Hinc quoque Christus in Psalmo prædixit: Adversum me susurrabant omnes inimici mei; adversum me cogitabant mala mihi.1213 Timebant vero plebem. Dicebant autem: Non in die festo, id est, non capiamus nec occidamus eum durante hoc festo paschali;14 ne forte tumultus fieret in populo. Sciebant namque quod plebs communis libenter audivit Christum: ideo metuebant quod plebs nequaquam permitteret Jesum manifeste occidi, sed vi eriperet eum. Timebant etiam quod plebs insurgeret contra eos. Ideo Lucas ait: Timebant vero plebem. Rursus sciebant quod quidam de populo aversi erant a Jesu, quemadmodum apud Joannem legitur: Murmur multus erat de eo in turba:15 quidam enim dicebant, Quia bonus est; alii vero dicebant, Non, sed seducit turbas. Hinc pontifices et seniores hi formidabant ne forte una pars populi contra aliam insurgeret propter Jesum, præsertim in festo, in quo plurimi in Jerusalem convenerunt. Itaque impii isti timuerunt plebem et temporale ac humanum periculum, non Deum neque æternam damnationem. Quorum pravitatem atque vestigia sequuntur homines invidiosi, fraudulenti, vindicativi et callidi, qui quod manifeste et juste nequeunt perpetrare, conantur occulte et dolose implere, et in studiis ac machinationibus suis non verentur Dei offensam, sed humanam potentiam.
Intravit autem Satanas in Judam, qui cognominabatur Iscariotes, unum de duodecim. Judas iste nequissimus, cognominatus est Iscariotes et Iscariot, quia (ut legitur) oriundus fuit a vico seu villa sic dicta, in tribu Issachar sita. Intravit autem in mentem Judæ Satanas, qui eum tentavit : non quod labebatur in essentiam animæ Judæ, sed suggerendo ei quod venderet Jesum. Nec jam primo intravit in Judam, quia et ante vicerat eum. Nam diu ante passionem suam Christus dixit Apostolis : Nonne ego vos duodecim elegi, et unus ex vobis diabolus est?16 ut apud Joannem habetur. Sed hac vice intravit in Judam per novum effectum, et miserrimum illum plenius possidendo. Nec per hoc excusatur Judas quod diabolus eum intravit, quoniam sponte admisit diabolum, et ejus suggestioni non coactus consensit. Quocontra scribit apostolus Paulus : Nolite locum dare diabolo.17 Jacobus quoque apostolus :18 Resistite (inquit) diabolo, et fugiet a vobis.
Et abiit a Bethania, feria quarta : in qua Salvator mansit ibidem, quoniam suam venditionem noluit impedire. « Abiit » ergo miserrimus ille mercator, ad vendendum Dominum suum; et a sanctissima illa congregatione ac societate Christi atque Apostolorum et aliorum sanctorum ac sanctarum qui tunc erant in domo Marthæ, ivit ad ecclesiam malignantium, ad conventiculum pessimorum, ad filios tenebrarum. Sicque recessit a Christo mente per majorem aversionem et culpam, ac corpore per localem distantiam. Et locutus est cum principibus sacerdotum, et magistratibus templi, id est ceteris sacerdotibus, Scribis atque rectoribus ministrorum templi ac populi, quemadmodum illum traderet19 eis, id est, exhibuit se paratum tradere Jesum in manus ipsorum in aliquo loco et tempore ad hoc magis opportunis, videlicet in loco secreto, nocturnoque tempore, secundum quod postea fecit. Et ait illis : Quid vultis mihi dare, et ego vobis eum tradam? Ac si diceret : Scio cur estis congregati, et desiderio vestro cooperari paratus sum. Sicque sceleratissimus Judas non vocatus accessit, quum tamen communis doctrina sit, Ad consilium ne accesseris antequam voceris; et sine verecundia obtulit se paratum vendere ac tradere suum magistrum, a quo tanta beneficia fuit sortitus. Nec de tanta infidelitate erubuit, quia impletum fuit in eo illud Jeremiæ :20 Frons mulieris meretricis facta est tibi; noluisti erubescere. Hanc inverecundiam Judæ sequuntur homines habituati in vitiis, qui prava consuetudine ita infecti, victi et excæcati sunt, quod de sua turpitudine, immunditia atque malitia pudorem non habent, sed potius jactant se inde et gloriantur. De quibus legitur apud Isaiam : Peccatum suum quasi Sodoma prædicaverunt, nec absconderunt.21 Et in Proverbiis legitur : Lætantur quum malefecerint, et exsultant in rebus pessimis.22
Qui audientes (principes sacerdotum cum suo consortio) verba hæc Judæ, gavisi sunt, sperantes se hoc modo posse desiderium suum aptius adimplere. Nam hic modus eis congruentior videbatur. Propter quod opportunitate ista eis oblata, mutaverunt propositum suum quo paulo ante dixerunt : Non in die festo.23 Et pacti sunt, id est promiserunt, pecuniam illi dare.24 Et constituerunt, id est exhibuerunt, ei triginta argenteos, quemadmodum per Zachariam est prædictum :2526 Appenderunt mercedem meam triginta argenteos, decorum pretium quo appretiatus sum ab eis.27 Et spopondit, id est, Judas promisit eis quod traderet ipsis Jesum. Et exinde, id est ab illa hora, quærebat opportunitatem28, id est modum suo proposito convenientem, quomodo illum traderet2930 sine turbis3132, hoc est in loco et tempore ubi et quando Christus non haberet secum nisi paucos discipulos suos, utpote in nocte : quia in die populus confluxit ad Christum. Incitamentum hujus venditionis fuit, ut creditur, quoniam Judas doluit de effusione unguenti super Christum facta a beatissima Maria Magdalene, quod (ut in Joanne scribitur) venundari potuit trecentis denariis, voluitque damnum illud recuperare in Christi venditione.33 Præterea, quoniam innocens Filius Dei propter nos venditus est feria quarta, inolevit apud Christianos laudabilis consuetudo qua multi quartis feriis abstinent a carnium esu. Ex eadem quoque causa ordinavit Ecclesia ut quarta feria, post feriam sextam (in qua occisus est Christus) habeatur præcipua inter dies pœnitentiæ et abstinentiæ atque jejunii. Denique hanc Christi venditionem a suo discipulo clare prædixit sanctus David in Ps. xL, 10. Psalmo, in Christi persona loquendo : Et enim homo pacis meæ, in quo speravi, qui edebat panes meos, magnificavit super me supplantationem.
Insuper, multiplex fuit facinus Judæ. Joann. xii, 6. Nam ut in Joanne legitur, fur erat, et ea quæ devotæ personæ dederunt pro sustentatione Christi discipulorumque ejus, furabatur et exportavit. Secundo, quia magistro suo ingratissimus fuit. Christus enim Matth. x, 4. promovit eum ad apostolatum, et fecit eum suum procuratorem, et misit eum ad prædicandum, baptizandum, et ad faciendum miracula; et tamen de omnibus his ingratus, vendidit suum magistrum. Tertio, quia Filium Dei maxime vilipendit. Non enim solummodo vendidit eum, sed tanquam rem vilissimam exposuit eum venalem ad libitum emptorum, dicendo, Quid vultis mihi dare? etc., sicut hi qui habent rem quam parum appretiantur, solent dicere de eadem emptoribus : Quid vultis dare pro hac re? Quarto, quoniam mundi Salvatorem, verum Deum, venundedit. Quinto, quoniam venditum tradidit suis crudelissimis inimicis. Sexto, quoniam impiissime promisit quod vitiose asseruit, quod scilicet traderet Jesum in manus emptorum hostiumque suorum. Septimo, quia tradidit Christum ad occidendum, et ita exstitit homicida, imo et Christicida ac Deicida. Octavo, quoniam Christum, qui summa veritas est, vendendo, pessimam simoniam commisit. Nono, quoniam desperavit de venia. Decimo, quia suspendit se ipsum. Ibid. xxvii, 5; Act. i, 18.
Præterea, ex ruina Judæ tam gravi atque multiplici, instruimur ad cautelam, ad timoratam custodiam, ad humilitatem perpetuam, atque ad omnium temerariorum judiciorum repressionem. Si enim discipulus Christi, apostolus Dei, canonicus collegii unitatis, qui cum ceteris Christi Apostolis prædicavit Judæis, et plurimos baptizavit, ac signa fecit, tam gravissime ac multipliciter cecidit, et æternaliter periit, qui tot et tanta Christi miracula vidit continue, et efficacissimam ejus doctrinam audivit assidue : quis nostrum poterit esse securus? Hinc ait Chrysostomus : Si ille qui cum Christo fuit, qui miracula fecit, et tantam audivit doctrinam, a philargyria in tantum deductus est barathrum, multo magis nos timere oportet ne capiamur hoc vitio.
Postremo, ex lapsu Judæ docemur quam vehementissime maledicta avaritia induret atque obtenebret cor humanum, quæ ex apostolicæ dignitatis fastigio ad tantam vitiorum voraginem traxit infelicissimum Judam. Ideo Innocentius loquitur : Radix omnium vitiorum exsistit cupiditas. I Tim. vi, 10. Hæc enim sacrilegia committit et furta, rapinas exercet et prædas, homicidia gerit et bella, simoniace vendit et emit, inique petit et rapit, injuste negotiatur et fœneratur, instat dolis et imminet fraudibus, dissolvit pactum et violat juramentum, corrumpit testimonium et pervertit judicium. Itaque juxta doctrinam Apostoli, qui I Cor. x, 12. stat, videat ne cadat; nec aliquis se extollat, nec temere judicet alium, sed proprium vereatur periculum et metuat casum. Hinc Climacus dicit : Judas erat in choro Apostolorum, et Latro in societate prædonum; et tamen subito est facta mutatio. Ideo nos oportet abstinere ab incauto judicio.
Amplius, quoniam Dominus Jesus Christus in toto Evangelio exemplis et verbis maxime docuit nos omnia terrena despicere, et bona cœlestia ac æterna toto corde requirere et amare, propterea omnis avaritia est cunctis Christianis potissimum fugienda : præsertim quum et Apostolus protestetur, quod radix sit omnium malorum cupiditas. Et rursus :34 Avaritia, inquit, idolorum est servitus.35 Unde in Ecclesiastico scriptum est: Avaro nihil est scelestius, nihil est iniquius quam amare pecuniam; avarus enim animam suam habet venalem. Hinc quoque Climacus loquitur: Avarus est Evangelii subsannator. Ideo cogitemus quod oportet nos cito hunc mundum et omnia quæ in eo sunt, omnino relinquere, et in alio sæculo in æternum manere: sicque tanto ferventius quæramus bona spiritualia ac divina quam temporalia et terrena, quanto æternitas est longior tempore hujus vitæ.
Footnotes
-
Ibid. XXVI, 2. ↩
-
Exod. XII, 6 et seq. ↩
-
Matth. xxvi, 3. ↩
-
Cf. p. 427 A'. ↩
-
Joann. xi, 50. ↩
-
Ibid. 53. ↩
-
Jer. xi, 19. ↩
-
* Numeris Exod. xxix, 29; Num. xxxv, 28, 32. ↩
-
Marc. xiv, 1. ↩
-
Matth. xxvi, 4; ↩
-
Sap. ii, 12, 15. ↩
-
Ps. xl, 8. ↩
-
Luc. xxii, 2. ↩
-
Matth. xxvi, 5. ↩
-
Joann. vii, 12. ↩
-
Joann. vi, 71. ↩
-
Ephes. iv, 27. ↩
-
Jacob. iv, 7. ↩
-
Luc. xxii, 4. ↩
-
Jer. iii, 3. ↩
-
Is. iii, 9. ↩
-
Prov. ii, 14. ↩
-
Marc. xiv, 2. ↩
-
Luc. xxii, 5. ↩
-
Matth. xxvi, 15. ↩
-
Matth. xxvi, 15. ↩
-
Zach. xi, 12, 13. ↩
-
Matth. xxvi, 16. ↩
-
Marc. xiv, 11. ↩
-
Marc. xiv, 11; ↩
-
Luc. xxii, 6. ↩
-
Luc. xxii, 6. ↩
-
Joann. xii, 4, 5. ↩
-
Coloss. iii, 5; ↩
-
Ephes. v, 5. ↩
Chapter 3 of 34