Articulus 4
DE PASCHATE TYPICO SERVATO, DE PRÆMONITIONE PRODITORIS A CHRISTO FACTA, ET DE PEDUM LOTIONE.
EXPOSITIS iis quæ gesta sunt feria quarta, exponenda nunc sunt quæ Christus fecit ac docuit feria quinta.
Et prima die Azymorum, quando pascha immolabant, id est quinta feria, scilicet die Cœnæ, quando ad vesperam auferebant Judæi a domibus suis omnem panem fermentatum, et azymis panibus vesci cœperunt, paschalemque agnum edebant, accesserunt ad Jesum discipuli ejus, dicentes: Quo vis eamus, et paremus tibi pascha?12 id est, ad quem locum jubes nos ire, ut in eo paremus tibi agnum paschalem quem nobiscum es comesturus? At Jesus dixit eis: Ite in civitatem Jerusalem. Voluit enim Filius Dei in isto servare præceptum legis, quamvis esset supra legem et dominus legis, ut daret nobis obediendi exemplum. Et ecce introeuntibus vobis in civitatem Jerusalem, quæ fuit metropolis regni, et antonomastice vocabatur civitas apud Judæos, quemadmodum Roma dicitur urbs apud Latinos, occurret vobis homo amphoram aquæ portans; sequimini eum in domum in quam intrat3, et dicetis patrifamilias domus, quia Magister dicit tibi, id est, quod ego omnium vestrum magister, ei per vos dico et mando: Ubi est diversorium meum, id est, locus ad quem nunc divertere debeo, et deputandus nunc usui meo, ubi pascha, id est agnum paschalem, cum discipulis meis manducem?45 Quasi dicat: Ostende discipulis meis cameram aptam, in qua parent mihi agnum ad comedendum. Et ipse demonstrabit vobis cœnaculum grande, stratum, id est bene paratum. Et ibi parate nobis pascha.6 Christus prædicendo ista, quæ erant in se futura pure contingentia, ostendit se talia certitudinaliter præscire: imo universa præterita, præsentia et futura scivit, etiam secundum naturam assumptam.
Denique de isto patrefamilias quidam dixerunt quod fuit vir pauper; sed magis videtur quod fuit vir valde dives et potens, quia tam magnam habuit domum, quod in una ejus camera sedere poterant centum viginti homines. In isto namque cœnaculo, in quo Dominus et Salvator comedit cum Apostolis agnum paschalem, postea latuerunt discipuli frequenter a die resurrectionis Christi usque ad diem Pentecostes, in quo Spiritum Sanctum acceperunt, ut in Actibus legitur: erant ibi enim pariter fere centum viginti homines. Et etiam quoniam non obstante persecutione ac prohibitione pontificum et aliorum majorum, qui jam prohibuerunt Judæis familiarem conversationem cum Jesu, tam magnanimiter et audacter suscepit et hospitavit Jesum cum discipulis suis in propria domo, et omnibus eis præbuit alimenta.78 Unde videtur fuisse unus ex occultis Christi discipulis, quemadmodum Joseph ab Arimathea et Nicodemus.9 Voluit enim Salvator, etiam aliquos habere discipulos divites, potentes ac nobiles, ne videretur tales homines penitus reprobare atque relinquere, et ne ipsi desperarent.10 Propterea in Job ait Scriptura : Deus potentes non abjicit, quum et ipse sit potens. Verumtamen paucos habuit tales discipulos, ad designandum quod valde pauci talium sunt electi. Propter quod sacratissima Virgo dixit : Deposuit potentes de sede, et exaltavit humiles.11 Hinc et Apostolus hortabatur Corinthios :12 Videte vocationem vestram, fratres, quia non multi sapientes secundum carnem, non multi potentes, non multi nobiles sunt inter vos.13 Ex horum consideratione, prudentes sæculi hujus, divites, nobiles ac potentes, merito debent se valde humiliare et omnino timorati exsistere; et nequaquam extollant se, nec pauperes et abjectos contemnant, sed potius venerentur tanquam amicos et filios Dei ; neque in sua sæculari prudentia, temporali opulentia, carnali nobilitate audeant inaniter gloriari. Nam et sanctus ait Gregorius : Hos elegit Deus, quos despicit mundus. Gloriosus quoque Hieronymus protestatur, quod vix unus de centum aut de mille talibus aptus est regno cœlesti. Itaque vir iste fuit Christi discipulus : ideo nomine magistri cognovit Christum significari, quia sic consuevit a suis discipulis nuncupari, quibus et dixit : Nolite vocari magistri; unus est enim magister vester Christus.14
Euntes autem discipuli, scilicet Petrus et Joannes, qui erant inter Apostolos præcipui, invenerunt sicut dixit illis Jesus, id est, sicut eis prædixit quod occurreret eis homo lagenam bajulans aquæ, et quod præfatus paterfamilias demonstraret eis grande cœnaculum.15 Et paraverunt pascha in loco prædicto. Misit autem Christus duos ex discipulis suis ad agnum parandum.16 Primo, ad socialis vitæ commendationem. Nam ut Salomon loquitur, Frater qui adjuvatur a fratre, est quasi civitas munita. Et utique bona est illa societas in qua unus ædificat alium, ubi unus alterum instruit et accendit, consolatur et allicit ad virtutes. Fugienda ac detestanda est illa societas in qua unus trahit alium ad peccandum, in qua est concordia ad inique agendum, ubi socii sibi invicem cooperantur ad condemnationem æternam. Secundo, misit duos discipulos, ad commendandum fraternam ac mutuam caritatem. Tertio, ad innuendum quod duo sunt caritatis præcepta ab invicem tam inseparabilia, quod unum sine alio impleri non valet. Misit quoque specialiter istos duos, Petrum videlicet et Joannem, propter dignitatem ac reverentiam illius suæ novissimæ Cœnæ, et eorum quæ facturus erat in ea. Item ad figurandum quod ad manducandum condigne verum pascha in Sacramento contentum, debeamus nos præparare per exercitia vitæ activæ, quæ significatur per Petrum, hoc est per opera misericordiæ et per pœnitentiæ actus, et etiam per exercitia vitæ contemplativæ, quæ per Joannem exprimitur, hoc est per orationes, meditationes et ferventem amorem.17 Itemque ad insinuandum quod in Cœna illa novissima erat finis imponendus sacrificiis veteris Testamenti, quod signabatur per Petrum, qui fuit specialiter apostolus circumcisionis seu Judæorum, quorum millia multa convertit; et quod tunc instituendum fuit sacrificium novi Testamenti, quod per Joannem notatur, qui evangelium conscripsit et prædicavit in Asia.
Vespere autem facto, scilicet quinta feria, die ad occasum tendente, venit18 Jesus a Bethania, a qua cœpit exire post meridiem aut circiter, et duodecim Apostoli cum eo. Jam dictum est, quod præmisit Petrum et Joannem, ut in Jerusalem pascha pararent : quomodo ergo venit cum duodecim Apostolis? Ad quod respondendum videtur, quod Petrus et Joannes, facta dispositione de agni paschalis præparatione, iverunt obviam Christo.19 Vel, « venit cum duodecim » Apostolis, id est cum majori parte Apostolorum, qui simul fuerunt duodecim. Frequenter etenim in Scripturis ponitur pars pro toto, et converso. Creditur quoque quod beatissima virgo Maria et Maria Magdalene ac aliæ devotissimæ feminæ Christi discipulæ, secum exierunt Bethaniam, et cum ipso venerunt usque ad portam Jerusalem, deinde recesserunt ab ipso, prout ipse disposuit. Et non sine grandi dolore recesserunt ab invicem: imo dulcissima et affectuosissima Mater Jesu cum inæstimabili dolore et anxietate ac planctu discessit a Filio suo supercarissimo, quem certissime scivit statim passurum; et bene cogitavit quod eum amplius non videret, nisi constitutum in passione atque in manibus adversariorum suorum. Consideremus ergo cum interna compassione et intima attentione, cum quali et quanta afflictione ac lacrimarum effusione, benignissima Mater virginea ab unico prædilectissimo Filio suo separabatur in hora illa.
Et quum facta esset hora, discubuit, id est, hora vespertina agnum paschalem comedit, juxta legis præceptum, et duodecim Apostoli cum eo:20 qui in eadem mensa erant cum Jesu, atque ut legitur, juxta morem terræ illius super terram seu pavimentum cœnaculi, non in sedibus elevatis a terra, sedebant. Insuper aliqui dicunt, quod ibi etiam erant septuaginta discipuli, vel quidam illorum, in alia mensa. Hoc tamen nullus tangit Evangelistarum, sed potius insinuare videntur, quod ibi non erant cum Christo nisi Apostoli, qui et secum exierunt post Cœnam, et fugerunt ab eo dum capiebatur: inter quos tunc nullus septuaginta discipulorum fuisse videtur.
Et ait illis, videlicet Christus Apostolis: Desiderio desideravi, id est, valde cordialiter concupivi, hoc pascha, videlicet agnum istum paschalem, manducare vobiscum antequam patiar mortem.21 Hujus autem tam vehementis et sancti desiderii multæ fuerunt rationes et causæ. Primo, quoniam ista fuit novissima refectio quam cum suis in hoc mundo et in statu mortali fuerat habiturus. Amici autem ab invicem recessuri, cum multo solent affectu ultimam refectionem simul accipere. Alia et principalior causa fuit, quia in Cœna hac voluit instituere dignissimum evangelicæ legis sacrificium, utpote sui corporis ac sanguinis Sacramentum et sacrum Missæ officium, imo et Ordinis sacramentum seu sacerdotium novæ legis. Dicendo enim Apostolis, Hoc facite in meam commemorationem, fecit eos sacerdotes, et novum Testamentum instituit.2223 Tertio, quia in Cœna hac voluit veteri Testamento et sacrificiis ejus imponere finem. Quarto, propter cetera documenta et virtutum exempla quæ tempore hujus Cœnæ dedit Apostolis, et per eos universis fidelibus.
Dico enim vobis, quia ex hoc, id est ab hora ista deinceps, non manducabo illud, videlicet pascha legale seu agnum paschalem, donec impleatur in regno Dei, id est, quousque in Ecclesia militanti veraciter fiat ac perficiatur, et pateat quod pascha illud spiritualiter designavit.24 Præfiguravit enim sacramentum Eucharistiæ, quod Christus in Cœna instituit. Præfiguravit quoque immolationem Christi in cruce. Quorum utrumque statim secutum est hanc manducationem agni paschalis. Sicque quod ait, « donec », excludit totum tempus sequens, ac si dicat: De cetero nunquam plus comedam agnum paschalem. Juxta quem sensum evangelista Matthæus ait, quod Joseph non cognovit Mariam donec peperit filium suum primogenitum, id est nunquam postquam genuit Jesum, sicut nec ante.25
Et accepto calice, gratias egit, et dixit: Accipite et dividite inter vos, hoc est, post esum agni benedixit potum, quem dedit Apostolis ad bibendum.26 Ideo benedictio ista non fuit consecratio sanguinis sui, aut conversio vini in sanguinem Christi. Nam ista benedictio consecrationem corporis sui sanguinisque præcessit, ut infra patebit.27 Propterea benedictio ista non fuit nisi benedictio potus secundum quod cibus et potus benedicuntur ad mensam. Et pertinuit benedictio ista ad vetus pascha, hoc est ad agnum paschalem atque legalem. Sequens vero benedictio, qua sanguinem suum consecravit et confecit ex vino, ad novum pertinuit pascha, id est ad Sacramentum ac sacrificium novæ ac evangelicæ legis. Et ita verificatur quod asserit Glossa, et ex Evangelii textu colligitur, quod scilicet Christus in Cœna calicem bis accepit et benedixit: semel ante consecrationem corporis sui, et semel post eam. Ex hoc quoque exemplo docentur fideles, ut ante refectionem benedicant escam et poculum.
Dico enim vobis, quod non bibam de generatione vitis, id est de vino, quod ex vite producitur, donec regnum Dei veniat, id est, quousque Ecclesia instituatur et per sacramenta formetur:28 quia per Christi passionem et resurrectionem est Ecclesia instituta, quoniam de latere Christi dormientis in cruce dicuntur profluxisse sacramenta Ecclesiæ, et per resurrectionem ipsius roborata est fides Ecclesiæ primitivæ ac militantis. Sicque Salvator, post suam resurrectionem, cum discipulis bibit de vino: quemadmodum in Actibus princeps Apostolorum testatur, quod Deus dedit Christum manifestum fieri non omni populo, sed nobis qui manducavimus et bibimus cum illo postquam resurrexit a mortuis.29 Vel sensus est, quod post Cœnam istam non amplius bibit vinum in statu mortali et vita passibili, utpote eo modo quo nunc potavit. Porro Ecclesia militans, id est congregatio fidelium, dicitur regnum Dei, quia in cordibus fidelium regnat Deus per fidem et caritatem, per quas ipsi fideles obediunt Deo. Deus quoque per suos vicarios seu prælatos præest fidelibus et regnat in eis, et Spiritus Sanctus est principalis rector Ecclesiæ, eam infallibiliter regens.
Et edentibus illis, id est Apostolis cum Christo manducantibus pascha, dixit:30 Amen, id est vere, dico vobis, quia unus vestrum me traditurus est. Sicut Salvator prædixit suam passionem, ita nunc prædicit suam traditionem, ut sciamus quod nihil improvise accidit ei, et ne traditor putaret suum crimen esse Christo incognitum, et etiam quatenus ipse Christus, quantum in se fuit, revocaret Judam a suo iniquo proposito, atque ad pœnitentiam eum induceret.31
Et contristati valde. Primo, quia ex caritate doluerunt de tanta impietate. Secundo, quia ad confusionem et dedecus omnium eorum pertinuit quod unus eorum tantum facinus perpetraret. Tota enim congregatio dehonestatur ex magno excessu unius membri aut suppositi sui. Virtus quoque et vitium unius de communitate, in totam communitatem aliquo modo redundat, quum tota congregatio aut communitas sit unum mysticum corpus. Tertio, quia in isto maxime condoluerunt suo carissimo Domino ac magistro, cujus passio ex hoc ignominiosior reddebatur, quod a proprio discipulo tradebatur. Quarto, quia ex fraterna caritate doluerunt de lapsu et damnatione illius qui scelus hoc fuerat commissurus. Cœperunt singuli dicere, se excusando: Numquid ego sum, Domine?3233 Quasi dicant, Non. Primo unusquisque de undecim Apostolis inquisivit et examinavit de hoc conscientiam propriam, an tale aliquid cogitasset. Secundo inter se de hoc inquirebant, secundum quod in Luca habetur: Et ipsi cœperunt inter se quœrere, quis esset ex eis qui hoc facturus esset.34 Apud Joannem quoque scriptum est: Adspiciebant ergo ad invicem discipuli, hœsitantes, id est dubitantes, de quo diceret.35 Tertio ipsum Dominum interrogaverunt. Nam ut Marcus refert, Cœperunt ei dicere sigillatim, id est unus post alium, et unusquisque eorum seorsum: Numquid ego sum, Domine?
At ipse respondens Dominus, ait:36 Unus ex duodecim Apostolis qui intingit mecum manum in paropside, id est in scutella seu vasculo ex quo agnum comedimus.37 Et forsan, quando Christus protulit verbum hoc, solus traditor posuit manum suam cum manu Christi in paropside, ceteris præ tristitia a manducatione ad tempus cessantibus, et proditore ex inverecunda audacia adhuc edente, quasi crimen illud non pertineret ad eum. Hoc tamen non consideraverunt Apostoli alii. Hic me tradet. Filius quidem hominis vadit, id est, per traditionem a suo discipulo occidetur, et de vita præsenti tolletur, atque ad Patrem cœlestem redibit, sicut scriptum est de eo in Psalmo, quo legitur : Etenim homo pacis meæ, in quo speravi, etc.38 Væ autem homini illi, id est, æterna damnatio debetur et imminet ei, per quem Filius hominis tradetur, nisi pœniteat. Sicque per hæc verba Christus non prædixit proditori suam damnationem absolute, quasi pœnitere non posset, sed magis sub conditione, videlicet nisi se emendaret : ideo non obligavit proditorem ad desperandum. Bonum erat ei, si natus non fuisset homo ille39, id est, minus malum esset40 proditori, se non esse natum, quam committere tantum crimen atque incidere tantam damnationem. Quamvis enim esse sit melius quam non esse, tamen esse in tanta impietate atque miseria, est pejus quam prorsus non esse. Unde in Ecclesiastico legitur : Melior est mors quam vita amara; et rursus, Bonum est mori sine filiis, quam relinquere filios nequam. Denique, quamvis per comparationem ad decorem universi, melius sit esse ipsos damnatos, et eos manere in suis miseriis, in quantum in eis relucet divina justitia, et gaudium Beatorum ex eorum calamitate aliquo modo augetur, juxta quod scriptum est, Lætabitur justus quum viderit vindictam;41 ipsis tamen damnatis, quoad se ipsos, minus malum esset, penitus non esse natos seu nunquam fuisse, quam esse damnatos.
Præterea, circa hoc quæri posset :4243 Si bonum fuisset Judæ proditori quod natus non fuisset, cur Deus fecit eum? Respondendum, quod Deus facit id quod suam condecet bonitatem, nec hoc dimittit propter creaturarum malitiam et abusum. Ideo, quamvis ipse præsciat reprobos perituros, attamen condit eos, non ut pereant, sed ut salventur. Ipse enim vult omnes homines fieri salvos.44 Reprobi autem propria libertate se avertunt a Deo.
Respondens autem Judas, qui tradidit eum, dixit :45 Numquid ego sum, Rabbi? Ex quo alii Apostoli interrogaverunt sigillatim, Numquid ego sum, Domine? etiam Judas interrogavit, ne de crimine notaretur. Ait illi Jesus : Tu dixisti, id est, in tua interrogatione protulisti verba tuum crimen exprimentia. Si enim ab interrogatione illa, « Numquid ego sum, Rabbi? » removeatur hoc signum, « numquid », et accipiatur quod remanet, scilicet, « ego sum, Rabbi », id est, o Magister, ego sum qui tradam te, vere exprimitur quis traditurus fuerat Christum. Sicque Christus dicendo ad Judam, « Tu dixisti », dedit ei intelligere, se scire quod ab ipso esset tradendus. Alii tamen Apostoli, Christo sic ordinante, ita non intellexerunt hæc Christi verba. Noluit enim Christus quod ipsi scirent quis traditor esset, ne contra illum insurgerent, et ne in mensa pacis oriretur litigium, et etiam quia Salvator noluit suam impedire traditionem. Hinc quoque non expressit in speciali a quo esset tradendus, præsertim quia occultum crimen Judæ noluit aliis publicare.
His verbis addit Joannes evangelista : Erat ergo recumbens, id est quiescens, unus ex discipulis ejus in sinu Jesu, scilicet ipse Joannes, quem diligebat Jesus, non solum, quia et alios diligebat, sed specialiter, id est magis familiariter, quia majora dilectionis indicia monstravit Joanni.46 Innuit ergo huic Simon Petrus, et dixit ei nutu, non verbis :47 Quis est de quo dicit Jesus, quod tradetur ab uno nostrum? Respondit Jesus basse, ita quod solus Joannes audivit :48 Ille est cui ego intinctum panem porrexero. Et quum intinxisset panem, id est buccellam non consecratam, in paropsidem vel in vinum, dedit Judæ Simonis Iscariotæ proditori. Quo facto, Joannes non indicavit Petro responsum, vel quia Christus prohibuit hoc Joanni, vel menti ejus inspiravit ne indicaret; vel quia Joannes præ tristitia vix potuit loqui, aut modice obdormivit. Petrus autem tam fervidus fuit in Christi amore, quod insurrexisset in proditorem, si scivisset quis esset. Et post buccellam, id est statim post prædicti panis intincti sumptionem a Juda, introivit in eum Satanas, id est, aliquid de novo, et abundantius quam ante, operabatur in proditore, totaliter occupando eum, ita quod a proposito pessimo non poterat revocari.
Et cœna facta, id est partim completa, videlicet agno paschali comesto, surgit, et ponit, id est, partim exuit, vestimenta sua, utpote vestem superiorem, præparando se ad lavandum pedes discipulorum.49 Et quum accepisset linteum, præcinxit se. Hic describitur qualiter Filius Dei ex profundissima humilitate lavare dignatus est pedes Apostolorum. Et huic historiæ non oportet hic immorari, quia in die Cœnæ populo prædicatur. Deinde misit aquam in pelvim, et venit ad Simonem Petrum50, quia incepit a Petro, quem in multis honoravit præ aliis, quoniam voluit eum facere suum generalem ac summum vicarium atque prælatum supra totam Ecclesiam, et principem Apostolorum. Et dicit ei Petrus ex tanta Christi humilitate ac dignatione obstupefactus ac territus : Domine, tu mihi lavas pedes? Quasi dicat : Hoc nullatenus decet, quum tu sis Filius Dei et rex Messias in lege promissus, mundi Salvator et innocens Agnus Dei, carens omni peccato, Dominus et magister omnium nostrum; ego autem sum homo peccator, pauper et vilis piscator, servus et discipulus tuus. Respondit Jesus, et dixit ei : Quod ego facio, tu nescis modo, id est, nondum agnoscis ob quam causam velim vestros lavare pedes;51 scies autem postea, id est, postquam lavero pedes vestros, exponam vobis spiritualem causam operis hujus : quia non volo pedes vestros lavare propter corporalem pedum purgationem, sed ad dandum perfectæ humilitatis exemplum; et item ad designandum quod spiritualis lotio cordium, seu purificatio affectionum ab omni sorde peccati, sit necessaria ad salutem, atque ad corporis et sanguinis mei perceptionem, quam vobis post pedum ablutionem volo conferre.
Dicit ei Petrus : Non lavabis mihi pedes in æternum, id est, nunquam hoc sustinebo, ut tu, Rex cœlorum, Unigenitus Dei, tantum humilies et inclines te coram me.52 Fervens amor interdum caret oculo discretionis : ideo S. Petrus videtur in verbis his se habuisse aliqualiter indiscrete, non acquiescendo infallibili suo magistro, cujus judicium debuit proprio præferre judicio, et cito obtemperasse, quamvis ex quadam carnalitate, humilitate atque ex magna reverentia Christi ita habuerit se. Respondit ei Jesus : Si non lavero te, non habebis partem mecum, id est, nisi obedieris mihi in isto, non eris particeps gloriæ meæ in regno cœlesti, nec de plenitudine mea accipies partem gratiæ meæ, nec eris membrum mystici corporis mei, nec verus discipulus meus : quoniam inobedientia illa fuisset mortalis culpa, in qua si Petrus mansisset, perisset. Potest et ita exponi : « Si non lavero te », id est, nisi intus purgavero te per gratiam a peccato, et nisi pretio sanguinis mei redemero te a reatu originalis peccati et a ceteris tuis malis, « non habebis partem mecum ». De hac lotione scriptum est in Apocalypsi : Christus dilexit nos, et lavit nos a peccatis nostris in sanguine suo.53 Dicit ei Simon Petrus tantæ comminationis tonitruo vehementer perterritus :54 Domine, non tantum pedes meos, sed et manus et caput, id est, non tantum tibi offero pedes meos ad lavandum a te, sed et totum corpus, quia pro nulla re mundi, neque pro toto mundo volo separari a te. Ecce quam cito fuit B. Petrus salubriter territus, et ad salutarem pœnitentiam emollitus, atque a proprio sensu ad extremum oppositum immutatus. Induratus autem et reprobus Judas, audita metuendissima illa Christi comminatione, Væ homini per quem tradar, etc., non est compunctus, territus aut conversus. Studeamus igitur sancti apostoli Petri docilitatem, compunctionem pœnitentiamque sectari, et omnem proditoris inconvertibilitatem, indurationem et inverrecundiam detestari ac jugiter evitare. Nam ut primo Regum Samuel ait propheta : Quasi peccatum ariolandi est repugnare, et quasi scelus idololatriæ nolle acquiescere.55
Dicit ei Jesus : Qui lotus est, id est baptizatus, vel intus gratiose purgatus a vitiis, non indiget nisi ut pedes lavet, id est, hoc solum ei necessarium est ad salutem, ut omnem immunditiam suorum affectuum purget, de suis quotidianis peccatis efficaciter pœnitendo ac satisfaciendo quotidie.56 Dicuntur autem affectiones spiritualiter pedes, quoniam sicut per pedes corporeos itur ac pervenitur ad locum optatum, ita per affectiones itur ac pertingitur potissimum ad finem beatum aut miserum. Puræ etenim affectiones perducunt ad æternam salutem; affectiones vero perversæ, injustæ, impuræ, ad perpetuam trahunt damnationem. Ratio quoque vitii et virtutis, et meriti ac demeriti, in vi affectiva et affectionibus præsertim consistit, secundum quod Augustinus testatur, dicendo : Peccatum est adeo voluntarium, quod si non esset voluntarium, non esset peccatum. Sed est mundus totus, id est, ab omni mortali culpa immunis ac purus est, qui puros habet affectus et voluntatem mundatam. Talis namque est in caritate et gratia, sine quibus affectiones animæ non sunt puræ. Et quamvis quædam peccata mortalia sint in intellectu, ut infidelitas, hæresis, imprudentia, insipientia; talibus tamen peccatis semper annexa est aliqua immunditia voluntatis et affectionis.
Et vos, Apostoli, mundi estis nunc ab omni mortali peccato, qui de culpis vestris præteritis per Baptismum et pœnitentiam estis loti; sed non omnes, quoniam unus vestrum, videlicet traditor, est totus immundus, avarus, sacrilegus, simoniacus, obstinatus. Sciebat enim Jesus quisnam esset qui traderet eum :57 propter ea dixit, Non estis mundi omnes. Et ita per verba ista rursus admonuit Judam, faciendo quod in se erat pro conversione illius; sed ille incorrigibilis mansit.
Postquam ergo lavit pedes eorum, videlicet duodecim Apostolorum, quia et proditoris sui pedes vilissimos ex inæstimabili humilitate dignationeque lavit, et ante genua sceleratissimi transgressoris procumbere non despexit, nec tam obdurati, ingratissimi ac inimicissimi hominis inquinatissimos pedes purgare ac tangere et tractare suis sanctissimis manibus abhorruit. Quamvis autem Apostoli alii non sine grandi humilitate, admiratione ac reverentia permitterent pedes suos lavari a Christo, tamen audita B. Petri increpatione, contradicere non audebant; nec infelicissimus ille Judas ex tanta Christi dignitate, dignatione, humilitate, beneficentia circa se fuit compunctus, aut a tradendi proposito revocatus. Accepit, id est reinduit, vestimenta sua, expleto obsequio.
Et quum recubuisset iterum58, id est, ad mensam reposuisset se ad instruendum discipulos, atque ad instituendum sui corporis et sanguinis Sacramentum, dixit eis : Scitis quid fecerim vobis, id est, quid corporalis lotio ista significet, et cur laverim pedes vestros? Scire namque est rem per causam cognoscere. Deinde exponit causam. Vos vocatis me magister et Domine;59 et bene dicitis in hoc : sum etenim. Christus quippe secundum utramque suam naturam est magister et Dominus suorum fidelium : quia secundum naturam divinam est interior mentis instructor et sapientiæ infinitæ magister, et Dominus universorum jure creationis, gubernationis et conservationis rerum in esse; secundum naturam quoque humanam, ut Deitati unitam, fuit multiplici sapientia plenus, et discipulos proprio ore edocuit, dataque fuit ei omnis potestas in cœlo et in terra, et erat ac est legislator, rex ac pontifex plebis suæ.60 Et ita Salvator non dixit hæc verba ex aliqua elatione, sed veritatis amore, et pro nostra ædificatione. Nam subditur :
Si (pro Quia) ergo ego lavi pedes vestros, exsistens Dominus et magister vester, vobis incomparabiliter major ac dignior, et vos debetis alter alterius lavare pedes, id est, vobis invicem caritative ac humiliter deservire, et obsequiosi esse etiam inferioribus, et si ratio postulet, mutuo quoque vestros lavare pedes.61 Exemplum enim dedi vobis in ista lotione, per quam et alia pietatis obsequia designavi, ut quemadmodum ego feci, ita et vos faciatis.62 Servus namque et discipulus debet libenter se conformare suo domino ac magistro in actibus virtuosis, et ejus sequi vestigia, quoniam non est servus in quantum servus, major, id est dignior, domino suo, potissimum Christo, neque apostolus major est eo qui misit illum.63 Imo omnes ineffabiliter inferiores et minores sumus Jesu Christo, nostro Domino ac magistro. Si ergo tantæ excellentiæ Dominus et magister ita se humiliavit ac deservivit : quanto magis nos defectuosi et modici, debemus in omnibus obsequiosi esse ac humiles, nec aliquem aspernari; imo et adversariis ac sceleratissimis peccatoribus libenter atque humiliter obsequi loco et tempore opportuno, nec desperare de aliquo ?
Si hæc documenta et exempla mea scitis, beati eritis si feceritis ea, id est, præcepta hæc et documenta ista impleveritis, obediendo mihi humiliter et vestigia mea sequendo :64 quia non sufficit scire, imo (ut ait Salvator) servus sciens voluntatem domini sui, et non faciens, plagis vapulabit multis.65 Hæc namque scientia est practica, ideo ordinatur ad opus, et auget culpam in eis qui non faciunt quæ sciunt esse agenda. Unde et Jacobus ait apostolus : Scienti bonum facere et non facienti, peccatum est illi. Et Psalmista :66 Intellectus bonus omnibus facientibus eum.67 Hinc et princeps Apostolorum : Melius (inquit) erat non cognoscere viam justitiæ, quam post agnitionem retrorsum reverti.68
Studeamus ergo imitari vestigia Christi, ut digni simus ab ipso christiani vocari. Nam ut in epistola sua ait Joannes apostolus, Qui se dicit in Christo manere, debet sicut ille ambulavit, et ipse ambulare.69 O quantum distant ab hac Christi doctrina, qui tam cito offenduntur a proximis, ita ut eos vix possint adspicere aut affari ! Quando isti dignarentur inimicorum et persecutorum suorum pedes lavare ? Ex consideratione ergo tantæ humilitatis et dignationis ac beneficentiæ Christi, omnis elatio, amaritudo, indignatio et desiderium ultionis recedant in æternum a nobis; et non vincamur a malo, sed vincamus in bono malum.70
Footnotes
-
Marc. xiv, 12. ↩
-
Matth. xxvi, 17; ↩
-
Luc. xxii, 10. ↩
-
Cf. Marc. xiv, 14. ↩
-
Matth. xxvi, 18; ↩
-
Marc. xiv, 1, 15. ↩
-
Act. II, 1-4. ↩
-
Joann. xx, 19. ↩
-
Eccli. x, 9, 10. ↩
-
Joann. xix, 38, 39. ↩
-
Luc. 1, 52. ↩
-
Job xxxvi, 5. ↩
-
1 Cor. 1, 26. ↩
-
Matth. xxiii, 10. ↩
-
Marc. xiv, 13. ↩
-
Marc. xiv, 16. ↩
-
Luc. xxii, 13; ↩
-
Marc. xiv, 17. ↩
-
Prov. xviii, 19. ↩
-
Luc. xxii, 14. ↩
-
Ibid. 15. ↩
-
1 Cor. xi, 24, 25. ↩
-
Luc. xxii, 19; ↩
-
Luc. xxii, 16. ↩
-
Matth. 1, 25. ↩
-
Luc. xxii, 17. ↩
-
Cf. p. 443 A. ↩
-
Luc. xxii, 18. ↩
-
Act. x, 40, 41. ↩
-
Matth. xxvi, 21. ↩
-
Matth. xx, 18, 19. ↩
-
Matth. xxvi, 22. ↩
-
Marc. xiv, 19. ↩
-
Luc. xxii, 23. ↩
-
Joann. xiii, 22. ↩
-
Matth. xxvi, 23; ↩
-
Marc. xiv, 20. ↩
-
Ps. xl, 10. ↩
-
Matth. xxvi, 24; ↩
-
Marc. xiv, 21. ↩
-
Ps. lvii, 11. ↩
-
Ps. xvi, 4. ↩
-
Eccl. xxx, 17. ↩
-
1 Tim. II, 4. ↩
-
Matth. xxvi, 25. ↩
-
Joann. XIII, 23. ↩
-
Ibid. 24. ↩
-
Ibid. 26. ↩
-
Ibid. 2, 4. ↩
-
Ibid. 5, 6. ↩
-
Ibid. 7. ↩
-
Joann. xiii, 27. ↩
-
Apoc. i, 5. ↩
-
Joann. xiii, 9. ↩
-
I Reg. xv, 23. ↩
-
Joann. XIII, 10. ↩
-
Joann. XIII, 11. ↩
-
Ibid. 12. ↩
-
Ibid. 13. ↩
-
Matth. XXVIII, 18. ↩
-
Joann. xiii, 14. ↩
-
Ibid. 15. ↩
-
Ibid. 16. ↩
-
Ibid. 17. ↩
-
Luc. xii, 47. ↩
-
Jacob. iv, 17. ↩
-
Ps. cx, 10. ↩
-
II Petr. II, 21. ↩
-
I Joann. II, 6. ↩
-
Rom. xii, 21. ↩
Chapter 4 of 34