Articulus 32
Quod temporalia bona quantum ad usum debent communia esse; et quam vitiosum ac periculosum sit ea superflue retinere, et cur superfluitas ista sit ita culpabilis.
DIVITIBUS hujus sæculi præcipe non sublime sapere, neque sperare in incerto divitiarum, sed divites fieri in operibus bonis, facile tribuere, communicare, thesaurizare sibi fundamentum bonum in futurum, ut apprehendant veram vitam.1 Quemadmodum in Politicis
Aristoteles refert, Socratis ac Platonis erat opinio omnia bona exteriora debere esse omnino communia. Hoc autem Aristoteles rationabiliter reprobat; nec christianæ doctrinæ congruit illa positio. Aliquid tamen continet veritatis : quia, ut sancti Patres testantur, imo sacra Scriptura apertissime protestatur, omnia inferiora propter hominem sunt creata. Omnia namque (teste Psalmographo) subjecit Deus sub pedibus ejus, et terram dedit filiis hominum.234 Qui in Genesi ait : Faciamus hominem ad imaginem et similitudinem nostram, et præsit piscibus maris et bestiis terræ, etc.5
Hinc Thomas in secunda secundæ, quæstione sexagesima sexta, disseruit : Exteriora considerari possunt quantum ad eorum substantiam; sicque soli Deo competit naturale dominium super ea, et auctoritativa ac naturalis eorum possessio, tanquam proprio Creatori, ad cujus nutum omnia immutantur atque obediunt. Idcirco in Genesi locutus est Abraham : Levo manum meam ad Dominum Deum, possessorem cœli et terræ.6 Secundo exteriora considerari possunt quantum ad usum ipsorum et per respectum ad finem suæ productionis; sicque homo habet naturale dominium super res exteriores, tanquam propter se factas, ut eis utatur secundum utilitatem ac indigentiam suam, juxta legem sibi a Deo præfixam.
Itaque, quum exteriora sint facta propter generalem omnium hominum usum, ut universi ac singuli eis utantur secundum quod opus est eis atque expediens; idcirco quantum ad usum debent esse communia. Hinc asserit Thomas :7 Non licet exteriora quantum ad usum eorum possidere ut propria, sed tanquam communia, quantum ad id quod superest propriæ necessitati aut utilitati, ut possidens ea faciliter ac libenter ipsa tribuat atque communicet egentibus. Ait quippe Ambrosius (et habetur in Decreto, distinctione 47, capitulo Sicut ii) :8 Proprium nemo dicat quod commune est. Sic ergo hoc modo de jure naturali sunt cuncta communia : non quod jus naturale dictet nil tanquam proprium possidendum, sed ob causam prætactam, et quia possessionum distinctio non est de jure naturali, sed positivo. Nec solum competit homini exteriorum possessio, sed etiam jus procurandi dispensandique ea; et quantum ad hoc, licet aliquid possidere ut proprium, ita quod homo habet jus ac titulum possidendi ea quæ ad ipsum juste sunt devoluta. Porro quod ejus necessitati ac utilitati superfluit, consideratis onere et condecentia sui status, non est ipsius, nec licite retinet ea, sed indigentibus erogare aut in alios pios divinosque usus debet convertere.
Propterea dicit S. Basilius : Si tu, o dives, agnoscis et fateris hæc temporalia tibi provenisse a Deo, numquid injustus est Deus, qui bona hæc inæqualiter condonavit hominibus? Cur tu abundas et ille mendicat, nisi ut tu bonæ erogationis et piæ communicationis merita et bravia consequaris, pauper vero decoretur patientiæ meritis, et mercede ac gloria paupertatis? Sic quoque ait B. Bernardus : Filii hominum vani ac cupidi, cur amatis terrenas divitias, quæ nec veræ nec vestræ sunt? Et si vestræ sunt, tollite eas vobiscum. Sed homo quum dormierit, non sumet quidquam ex eis secum.9
Itaque justus ac sapiens Deus exteriora creavit et hominibus deputavit ac dedit, ut unusquisque eis moderate utatur secundum exigentiam atque decentiam sui status. Ex quibus innotescit quam periculosum atque damnabile sit de exterioribus plus optare, procurare aut reservare, quam expedit aut necesse est modo præfato. Qui enim hoc agit, injuriam facit Deo, cujus honorem et cultum posset augere bene utendo suis divitiis. Injuriatur quoque hominibus, quibus tenetur et potest succurrere. Hinc fatetur Basilius : Panis famelici est quem tu tenes; nudi est tunica quam in conclavi reservas; discalceati est calceus qui apud te marcescit; indigentium est argentum et aurum quod habes reconditum: quocirca tot hominibus injuriaris, quot inde succurrere posses. Denique idem affirmat Ambrosius, addens : Captivorum redemptio est pecunia quam abscondis.
Insuper Thomas loco præallegato, Johannes quoque in Summa confessorum, et Bartholomæus in Summa Pisana, conscribunt :10 Immoderantia avaritiæ uno modo attenditur quoad ipsas res possessas aut concupitas : sicque est peccatum in proximum; et contrariatur justitiæ, quoniam aliena appetit aut reservat, eo quod exteriora quantum ad usum exstent communia, et ita comparatur rapinæ ac furto. Secundo consideratur immoderantia avaritiæ circa interiorem affectum, videlicet amorem aut concupiscentiam divitiarum: quo affectu homo nimis ad eas afficitur; et ita liberalitati opponitur. Atque utroque modo ex suo genere est peccatum mortale, quamvis interdum propter ipsius rei vel affectionis parvitatem sit aliquando veniale.
Hinc beatissimi patres Ambrosius ac Basilius adstruunt: Non minoris est criminis, habenti quod suum est tollere, quam quum dare possis, indigentibus denegare: ideo scias te tantorum bona invadere, quantis potes nec vis præstare.
Footnotes
Chapter 34 of 143