Articulus 33
Quam detestabile ac enorme peccatum sit avaritia, et cur idololatria ac maximum vitium appelletur.
UBI sunt principes gentium, qui argentum thesaurizant et aurum, in quo confidunt homines, et non est finis acquisitionis eorum?1 Exterminati sunt, et ad inferos descenderunt; et alii in loco eorum successerunt, viam autem disciplinæ nescierunt. Quum homo ex corpore constet et anima, et corpus ad animam tanquam ad dominam ordinetur, ipsaque anima ad beatificam Dei fruitionem sit condita; hinc profectus atque perfectio hominis consistunt in hoc, ut ab amore et occupatione terrenorum ac sensibilium se (quantum sibi possibile est) abstrahat et elonget, spiritualibus quoque actibus vacet, ac Creatori suo per sincerum amorem purasque meditationes propinquet assidue ac uniatur quotidie magis perfecte. Quum ergo terrenæ divitiæ sint infima hominis bona et fortunæ subjecta ac maxime corporalia, vilissimum est et prorsus detestabile vitium, atque præcipue ignobilitans hominem, quod eis tam inordinate inhæret et per affectum se subjicit ipsis.
Denique istud primo dissuadet ac vituperat nobis naturalis entium ordo. Terra namque est infimum elementum ac infima creatura, quæ et omnium pedibus conculcatur: per quod edocemur quod auctor naturæ, institutor ordinis universi, vult ista terrena pedibus animæ nostræ, puta affectibus ejus, calcari ac subdi et eis nullatenus dominari. Nonne ergo omnino perversum, vile ac fatuum est, infima ista terrena non solum spiritualibus ac nobilissimis animarum divitiis, sed et omnium Creatori superdignissimo ac immenso præponere per amorem, cogitationem et occupationem? quod agit omnis avarus. Præterea, quum anima rationalis summæ Trinitatis imago sit, cunctis corporalibus creaturis, etiam cœlis ac stellis, præstantior, magis indignum est innaturaliusque videtur quod ipsa tam vitiose se unit, subdit et inhæret istis terrenis, quam si cœlum hæreret terræ.
Insuper, super illud Ecclesiastici, Avaro nihil est scelestius, dicit Glossa:2 Nullum scelus est majus avaritia. Et si dicatur scelus Judæ, qui tradidit Christum, esse majus, quia pro triginta denariis vendidit Deum ac hominem;3 respondetur quod avarus frequenter dat ac deserit Deum pro uno denario, et interdum pro nihilo, dum non abhorret perjurare, mentiri, decipere pro uno denario, quem tamen aliquando non lucratur per talia.4 Et certe peccatum Judæ fuit avaritia, vel ex ea.
Amplius, statera reputationis sive judicii hominis avari exstat nequissima, quia in ea plus pendit obolus quam Deus et anima propria seu regnum cœleste. Caret quoque avarus communicativa proprietate tam Creatoris quam creaturarum. Creator namque bonitatem suam, divitias gloriæ suæ incessanter liberaliterque communicat. Sic et creaturæ bona eis collata communicant aliis: sicut sol suum splendorem, et ignis suum calorem, terra et arbores suos fructus. Avarus autem sua communicare non vult, sed recludit. Sic et creatura una defectum alterius cupit supplere: unde natura non patitur vacuum.
Avarus vero defectus proximi sui non curat supplere, etiam si rogetur, nec vacuitatem indigentium replet.
Amplius, avarus est iniquus in Deum, quoniam bona sibi a Deo commendata ad dispensandum, proditorie facit sua. Divites namque dispensatores sunt seu esse debent divitiarum suarum, non domini. Avarus autem eas non erogat juxta Dei imperium, sed reservat contra justitiam; et inde inimicus Dei efficitur propter quæ eum magis diligere obligatur, videlicet propter temporalia sibi a Deo collata, quæ Deo præponit. Propter quod ait Apostolus, quod avaritia est idolorum servitus.56 Circa quod asserit Glossa, quod nummus est deus avari. Unde et super illud Matthæi, Non potestis Deo servire et mammonæ, Glossa affirmat:7 Divitiis servire, est Deum negare. Duobus etenim modis potest quis negare dominium principis. Primo, dicendo: Ego non recognosco te esse dominum meum; libenter tibi servirem censumque solverem, si mihi constaret te dominum meum esse. Secundo, dicendo: Scio quod sis dominus meus, et censum teneor tibi; attamen tibi nihil solvam. Primo modo infideles negant Christi dominium: quia ei libenter servirent, si scirent quod ipse eorum et universorum sit Dominus. Secundo modo mali Christiani negant dominium Christi. Nam quamvis agnoscant quod ipse eorum sit Dominus, nolunt tamen ei solvere censum sui obsequii: ideo majorem contumeliam faciunt Christo quam infideles. Denique Deus jubet avaro ne perjuret, ne mentiatur, ne fallat. Nummus vero quem cupit lucrari, instigat eum ad oppositum, et infelix avarus magis acquiescit ac obedit nummo quam Deo: per quod ostendit se esse servum nummi magis quam Dei.
Rursus, avaritia recte idololatria nuncupatur, quia avarus creaturam adorat. Nam aliquid adorare, est ei summam reverentiam exhibere, aut divinam majestatem ei adscribere. Quorum utrumque facit avarus: quia si ei duo occurrant, unus dives quem scit esse pecuniosum, alius pauper quem credit esse devotum, magis exhibebit divitiis honorem in divite quam Deo in paupere. Majestatem quoque divinam creaturæ adscribit. Divina quippe majestas significatur per istud complexum, summe bonus, summe potens. Idcirco avarus eo ipso quo divitias summe et magis desiderat, ipso facto ostendit quod divitias arbitratur maximum bonum, et super Deum eas extollit: imo, si transit ante fertilem agrum aut uberem vineam aut pulchram domum, magis inclinat se atque afficitur circa illa quam si pergat ante ecclesiam.
Adhuc autem, secundum Augustinum libro de Doctrina christiana, Deus potissime colitur fide, spe et caritate. Avarus autem magis credit pecuniæ suæ quam Deo, et magis confidit in ea quam in Dei providentia, magis quoque diligit eam quam Deitatem: ideo amplius colit eam quam Deum. Hinc ad Rusticum monachum scribit Hieronymus: Æstimat aliquis malo pondere vitiorum pressus, et levius ei videtur peccare avarus quam idololatra; sed non mediocriter errat. Non enim gravius peccat qui duo grana projicit super aram Mercurii, quam qui pecuniam avare cupit et inutiliter congregat. Ridiculumque apparet ut aliquis judicetur idololatra, qui duo grana offert creaturæ quæ debuit Deo offerre, et ille non judicetur idololatra, qui tam diuturnum totius vitæ suæ obsequium quod debuit Deo offerre, offert divitiis.
Postremo, inter spirituales infirmitates avaritia ponitur pessima. De qua in Ecclesiaste habetur: Est infirmitas pessima quam vidi sub sole, videlicet divitiæ congregatæ in malum domini sui:8 pereunt enim in afflictione pessima.
Footnotes
Chapter 35 of 143