Articulus 34
De speciebus avaritiæ.
MINORE usque ad majorem omnes avaritiæ student.1 Quidam assignant has avaritiæ species, quarum prima sit art. 3, 5, 6. furtum : ad quod tria concurrunt ac pertinent. Primo, quod ibi sit usurpatio rei alienæ : quod contrariatur justitiæ. Idcirco furtum ex suo genere est mortale. Interdum tamen est veniale propter parvitatem rei quæ aufertur, præsertim quando usurpans probabiliter putat quod talis ablatio parum aut nil sit contra voluntatem domini parvæ rei. Porro, si in parva re sit furandi intentio, et probabiliter æstimetur quod ejus ablatio sit contra possessoris voluntatem, mortale peccatum est. Secundo ad rationem furti concurrit quod committatur circa possessionem, præsertim circa mobilia bona et corporalia quæ possunt contrectari : et per hoc differt furtum ab adulterio et homicidio. Tertio, quod fiat occulte : per quod differt a rapina. Hæc omnia in secunda secundæ, quæstione sexagesima sexta, atque in Summis Durandi, Raimundi, Joannis et Bartholomæi multo diffusius continentur. — Secunda avaritiæ species fertur esse rapina : quæ est manifesta et violenta ablatio rei alienæ, sive mobilis, sive immobilis. Et est rapina gravius peccatum quam furtum, quia in eo irrogatur major injuria et contemptus ei cui sua tolluntur : utrumque quod non solum justitiæ, sed et fraternæ caritati contrariatur. Si vero auferatur per furtum aut rapinam res divino cultui consecrata, non solum est simplex furtum aut rapina, sed sacrilegium quoque, id est abusus rei sacræ. — Tertia species avaritiæ est usura : quæ, secundum Raimundum, est lucrum ex mutuo pacto debitum vel exactum, scilicet ultra sortem ; seu, ut alii clarius dicunt, usura est mutuare aut tradere alicui pecuniam aut aliquid cujus usus est sua consumptio, ut aliquid ei detur ultra sortem. De qua usura primo Politicorum ait Philosophus, quod sit maxime contra naturam. Denique usura est duplex : una manifesta, alia palliata. Et hæc palliata usura habet species quinque. Prima fit circa pignora et obsides : quod etiam quinque modis contingit. Verum hæc prosequi est nimis prolixum, et brevitati intentæ contrarium : idcirco in Summa virtutum et vitiorum hæc requirantur. — Quarta avaritiæ species est simonia : quæ est studiosa voluntas emendi aut vendendi aliquid spirituale aut spirituali annexum. Quæ species habet sub se plurimos modos, secundum quod in diversis rebus, puta beneficiis, dignitatibus, sacramentis, etc., accidere potest :2 quæ omnia in Decreto, et Summa præfata aliorumque Summis, et in Scriptis doctorum super quartum Sententiarum, in secunda quoque secundæ, quæstione centesima, plenissime continentur. — Quinta avaritiæ species est injusta exactio seu tallia : quæ valde iniqua est, et qui utitur ea, ad restitutionem tenetur. — Sunt autem et aliæ variæ differentiæ, modi seu species avaritiæ, scilicet negotiatorum et advocatorum, et etiam ecclesiasticorum in pluralitate beneficiorum, et religiosorum qui proprietarii esse non metuunt, item eorum qui munera libenter accipiunt ac mercenariorum.
Insuper, præter prætactas avaritiæ species ponuntur in Profectu religiosorum tres species ejus. Prima est anxia cupido habendi aut acquirendi temporalia, sive sequatur acquisitio, sive non : sicque pauper qui parum aut nihil habet, potest esse avarus. Secunda species est tenacitas conservandi jam habita, non permittens ea in causas pias aut necessarios seu utiles usus expendi, nisi forte cum cordis dolore. Tertia est insatiabiliter augere divitias, sive hoc fiat quæstu justo ex suo genere, sive injusto. Quidam infecti sunt prima specierum istarum, quidam secunda, alii tertia, nonnulli prima atque secunda, ceteri omnibus tribus.
Postremo, Cassianus libro de Institutis Patrum ponit tres modos seu species avaritiæ quæ religiosos quosdam concernunt. Prima species est, ea in claustro post professionem appetere atque colligere quæ nec in sæculo habuit ipse religiosus. Tales religiosi proprietarii designantur per Giezi ministrum Elisei, qui a Naaman principe3
IV Reg. 20-27. militiæ regis Syrorum accepit pecuniam pro sanitate supernaturaliter ipsi Naaman concessa: propter quod percussus est lepra gravissima. Secunda species est, ea denuo affectare ac obtinere quæ semel in principio abrenuntiationis propter Deum dimissa sunt. Et religiosi avaritia hac corrupti, designantur per Judam, qui post apostolatum assumptum, rursus optavit et congregavit quæ in apostolatus assumptione reliquerat propter Christum, atque ex avaritia illa ad tantum impietatis corruit barathrum, quod non solum vendidit Christum, sed demum suspendit se ipsum.4 Tertia species est, ipsam monasticam seu religiosam vitam male incipiendo, aliqua propria sibi reservare ab exordio religiosæ vitæ assumptæ. Et religiosi avaritia ista obtenebrati, designati sunt per Ananiam et Saphiram, qui aliquid sibi reservaverunt secrete de pretio agri venditi:5 propter quod beatissimo principe Apostolorum eos judicante, subitanea percussi sunt morte, ut legitur in Actibus Apostolorum.
Porro, si objiciatur quod amor privatus, imo et superbia, perhibetur totius culpæ perditionisque causa ac radix;67 dicendum, quod absolute loquendo, superbiæ per prius competit esse radicem avaritiæ quam econtra: nihilo minus in certo subjecto superbia sæpe ex avaritia oritur. Ex avaritia quippe venitur ad opulentiam, ex qua frequenter generatur superbia. Sunt quoque nonnulli qui idcirco ad potestatem præsidentiamque adspirant, quatenus per easdem ad opulentiam queant pertingere. Ut enim Cassianus testatur, et in Profectu religiosorum habetur, affectus ac vitium avaritiæ non ita inest hominibus a natura et ab intrinseco principio quemadmodum superbia, gula, ira et concupiscentia carnis;8 sed ex accidenti plerumque innascitur, puta ex negligentia aut alia culpa: ex qua quum fuerit nata, non est vitium quod non causetur ex ea.
Quocirca pensandum quod ait Philosophus: Pecunia (inquiens) seu numisma est quasi fidejussor ac medium ad obtinenda cetera quæ in præsenti solent sæculo affectari seu reputari. Per pecuniam namque acquiruntur honores et voluptates, fama, favor, et quidquid ad prosperitatem spectat mundanam. Propter quod dictum est a Sapiente: Pecuniæ obediunt omnia. Itaque avaritia quibusdam innascitur ex desiderio, complacentia aut amore temporalis honoris, quibusdam ex desiderio voluptatum gulæ sive luxuriæ, aliquibus autem ex affectu laudis aut famæ seu cujuscumque terrenæ prosperitatis, nonnullis vero ex carnali amore sobolis suæ aut propinquorum, quos optant ditare ac magnificare in vita præsenti.9 At vero quidam ex quadam naturali dispositione ad avaritiam proni sunt, qui tamen possessionibus suis utuntur parcissime, imo sumptuosa gulæ ac luxuriæ oblectamenta devitant, ne propter ea dispergant ac minuant suum thesaurum: qui videntur affici ad pecunias quasi propter ipsas, quum tamen finis pecuniarum sit usus
Footnotes
Chapter 36 of 143