Skip to the text

Articulus 35

De multiplici origine avaritiæ; et de malis quæ sequuntur ex ea, utputa de effectibus et filiabus ipsius.

RADIX omnium malorum est cupiditas.1 Aliqui dicunt in prætactis Apostoli verbis cupiditatem sumi non pro avaritia, sed pro amore privato seu inordinata cujuscumque rei creatæ affectione. Verumtamen, salva eorum reverentia, aliter est dicendum. Nam et alia littera habet: Radix omnium malorum est avaritia. Verba quoque Apostoli præfatam auctoritatem præcedentia ac subsequentia, pandunt hoc ipsum. Quum enim præmisisset Apostolus, Qui volunt divites fieri, incidunt in tentationem et laqueum diaboli, etc., protinus addidit, causam suæ assignans doctrinæ:2 Radix enim omnium malorum est cupiditas. Est ergo avaritia, radix, origo et causa omnis peccati. earum. Rursus, sicut appositio lignorum ad ignem est nutritio et augmentatio ignis, sic pecuniarum adeptio avaritiam non existinguit, sed fovet et auget, sicut et Seneca contestatur.

Itaque viso ex quibus causis avaritia oriatur, videndum quæ vitia tanquam filiæ ejus generentur ex ea. Porro S. Gregorius ponit septem filias avaritiæ, quæ sunt: obduratio, inquietudo, violentia, fallacia, perjurium, fraus seu dolus, et proditio. Isidorus vero ponit novem avaritiæ filias, scilicet septem prædictas, mendacium quoque ac falsum testimonium, quæ ad fallaciam reducuntur. Innocentius vero ponit et alias plures, ut infra tangetur. Imo odium, infidelitas, contentio, læsio, homicidium, duplicitas, prava sollicitudo, suspicio, fractio promissionis, inobedientia, sacrilegium, simonia, usura, illicitus ludus, excæcatio mentis, incorrigibilitas, timor inordinatus, ex avaritia prodeunt.

Denique, in quantum avaritia excedit sua superflue retinendo, oriuntur ex ea obduratio, incompassio seu inviscerositas cordis, quæ misericordiæ contrariantur. Sed in quantum excedit in desiderio acquirendi, procedit ex ea inquietudo: quod desiderium interdum conatur implere per vim, et ita oriuntur ex avaritia infirmorum oppressio, furtum, rapina; interdum vero per fraudem, et ita gignuntur ex avaritia mendacium, perjurium, violatio promissionis, infidelitas. Et quia avarus plus amat proprias opes ac utilitates quam proximos, ideo propter rem vilem prorumpit ad lites, bella ac homicidia; faciliterque suspicatur de aliis malum, et anxietate torquetur ne sua amittat. Et breviter, innumerabilia atque gravissima nascuntur peccata ex pestilentissima ac odibilissima avaritia ista: quæ et nemini parcit, imo inter parentes et filios, inter fratres et sorores, inter maritum et conjugem parit discordiam, generat lites, invidiam seminat, et mortem alterutrum facit optari, nec proximos scandalizare, offendere, perturbare veretur.

Footnotes

  1. 1 Tim. vi, 10. ↩

  2. Ibid. 9. ↩

Chapter 37 of 143