Articulus 36
Contra avaritiam, ex Scriptura et dictis Sanctorum.
DENIQUE, quod avaritia sit mortale peccatum, cui æterna debetur miseria, docet nos Spiritus Sanctus per Isaiam, dicendo: Væ qui conjungitis domum ad domum, et agrum agro copulatis;1 numquid vos soli habitabitis in terra? Unde et apud Habacuc habetur: Væ ei qui congregat avaritiam malam domui suæ;2 et iterum: Væ ei qui multiplicat non sua. Usquequo aggravat contra se densum lutum?3 Insuper Christus maledixit divitibus (non propter divitias, quæ non sunt malæ in se, quum dicat Apostolus, Omnis creatura Dei bona est; sed propter eorum avaritiam circa divitias): Væ (inquiens) vobis divitibus qui habetis consolationem vestram.4 Et Amos: Væ (inquit) vobis qui opulenti estis in Sion.5
Hinc scriptum est apud Job:6 Dives quum dormierit, nihil secum auferet; apprehendet eum quasi aqua inopia. Hoc est quod ait Psalmista: Dormierunt somnum suum, et nihil invenerunt omnes viri divitiarum in manibus suis;78 itemque: Relinquent alienis divitias suas; et iterum: Ne timueris quum dives factus fuerit homo, et quum multiplicata fuerit gloria domus ejus, quoniam quum interierit, non sumet omnia, etc.;9 et rursus: Ecce homo qui non posuit Deum adjutorem suum, sed speravit in multitudine divitiarum suarum.10 Hinc avari videntes se esse deceptos, in fine dicturi sunt illud Sapientiæ: Quid nobis profuit superbia?11 aut quid divitiarum jactantia contulit nobis? Transierunt omnia illa tanquam umbra. Hæc pensans, beatissimus apostolus Jacobus ait: Agite nunc, divites, plorate ululantes in miseriis quæ advenient vobis;12 thesaurizastis vobis iram in novissimis diebus.
Ad hoc valet parabola apud Lucam a Christo inducta de divite qui dixit animæ suæ :13 Anima mea, habes multa bona reposita in annos plurimos; requiesce, comede, bibe, epulare. Dixit autem illi Deus :14 Stulte, hac nocte animam tuam repetunt a te ; quæ autem parasti, cujus erunt ? Quibus verbis adjecit Salvator :15 Sic est omnis qui thesaurizat, et non est in Deum dives.
Matth. vi,
9-21.
Hinc denuo ait : Nolite thesaurizare in terra, ubi ærugo et tinea demolitur ; thesaurizate autem vobis thesauros in cœlo : ubi enim est thesaurus tuus, ibi est et cor tuum. Et iterum :16 Non potestis (inquit) Deo servire et mammonæ.
Præterea in Ecclesiastico terribiliter dicitur : Avaro nihil est scelestius ; nihil est iniquius quam amare pecuniam :17 hic enim (puta avarus) et animam suam habet venalem. Rursus in Ecclesiastico scriptum est : Qui diligit aurum, non justificabitur.
Ibid. xxxi,
Hinc Vas electionis sapientissime ac saluberrime nos informat, dicendo : Quæstus magnus est pietas cum sufficientia :18 nihil enim intulimus in hunc mundum ; haud dubium quia nec auferre quid possumus.
Habentes autem alimenta et quibus tegamur, his contenti simus : qui enim volunt divites fieri, incidunt in tentationem et in laqueum diaboli, et in desideria multa et inutilia et nociva, quæ mergunt hominem in interitum et perditionem. Quid rationabilius, quid compendiosius, quid salubrius poterat dici ?
Præterea sancti Patres contra avaritiam acerrime ac ferventissime sunt locuti. Ait equidem Augustinus : Non solum avarus est qui cupit aut rapit aliena, sed etiam ille qui cupide servat sua. Avarus similis est inferno : nam sicut infernus nunquam dicit, Sufficit, quantoscumque voraverit ;19 cle. v, 9. ita avarus non impletur pecunia. Quæ est ista avaritiæ cupiditas, quum et bestiæ habeant modum ? Tunc namque rapiunt dum indigent et famescunt, parcuntque prædæ quum senserint satietatem ; avarus vero quanto plura acquirit, tanto plura desiderat. Idcirco ait Gregorius : Sicut hydropicus quanto plus bibit, tanto plus sitit ; sic avarus quo plura acquirit, eo ad20
Seal. parad. grad. xvi.
Insuper, contra avaritiam Climacus acutissime scribit : Avaritia est adoratio idolorum, mater infidelitatis, infirmitatum causatrix, senectutis divinatrix, siccitatis conjecturatrix (persuadet enim avaro quod diu victurus sit multisque indigeat in senio, quod item frequenter sterilitas fiat, ideoque oporteat plurima congregare et habita conservare). Iterum ait : Avarus est subsannator Evangelii Christi et voluntarius ejus prævaricator (Christus etenim in toto Evangelio divitiarum contemptum præcipue docet). Qui possidet caritatem, dispergit pecuniam ; qui vero dicit se cum caritate pecuniam possidere, seducit se ipsum perfecte. Ne dicas te congregare pauperum causa : vidua enim cum duobus minutis comparavit regnum cœleste.21 Qui vicit avaritiæ passionem, recidit sollicitudines ; qui vero ea ligatus est, nunquam pure orabit. Avaritia tandem parit odium egenorum.
Amplius, de avaritiæ enormitate, insatiabilitate, filiabus atque effectibus Innocentius ait : Cupiditas sacrilegia committit et furta, rapinas exercet et prædas, bella gerit et homicidia causat ; simoniace vendit et emit, inique petit et rapit, injuste negotiatur ac fœneratur, instat dolis ac fraudibus, dissolvit pactum et violat juramentum, corrumpit testimonium et pervertit judicium. Rursus testatur : O inexstinguibilis ignis, cupiditas insatiabilis!22 quis unquam primo voto fuit contentus? Dum adipiscitur concupita, mox appetit ampliora; semper in habendis et nunquam in habitis finem constituit. Sanguisugæ duæ sunt filiæ, dicentes : Affer, affer.23 Hinc, teste Ambrosio, sicut arrepticii et insani non ipsas res, sed passionum suarum phantasias adspiciunt; ita avarus semper aurum argentumque cogitat, semper computat redditus, et ipsa ejus ad Deum oratio atque suspirium quærit aurum. Merito itaque Augustinus de avaritiæ iniquitate ac filiabus disseruit : Insatiabilis est avaritia cupidorum : semper rapit, et nunquam satiatur; nec Deum timet, nec hominem reveretur; nec patri parcit, nec matrem recognoscit; nec fratri obtemperat, nec amico fidem servat ; viduam opprimit, pupillum invadit, liberos in servitium revocat. Quæ est ista insania, acquirere aurum et perdere cœlum ?
Postremo, secundum Bernardum, ex cupiditate et opulentia procedit cerviculosus furor animositatis, crudele livoris tormentum, anxius labor suspicionis. Divitiarum insatiabilis amor multo plus torquet animam suo desiderio quam eam refrigeret suo usu. Non prius satiatur cor hominis auro quam corpus aura aut auris vento. Cupiditas ista ex negligentia oritur: ideo etenim inhiat homo transitoriis rebus, quoniam negligit meditari cœlestia et ponderare æterna.
Footnotes
-
Is. v, 8. ↩
-
Habac. II, 9. ↩
-
Ibid. 6. ↩
-
Luc. VI, 24. ↩
-
Amos VI, 1. ↩
-
Job XXVII, 19, 20. ↩
-
Ps. XLVIII, 11. ↩
-
Ps. LXXV, 6. ↩
-
Ps. li, 17, 18. ↩
-
Ps. LI, 9. ↩
-
Sap. v, 8 9. ↩
-
Jacob. v, 1 3. ↩
-
1 Tim. IV, 4. ↩
-
Luc. xii, 19, ↩
-
Ibid. 21. ↩
-
Ibid. 24. ↩
-
Eccl. x, 9, ↩
-
Tim. vi, 6- ↩
-
Eccle. v, 9. ↩
-
Scal. parad. grad. xvi. ↩
-
Marc. xii, 42-44. ↩
-
Prov. xxx, 0. ↩
-
Prov. xxx, 15. ↩
Chapter 38 of 143