Skip to the text

Articulus 37

Quam vehementer avaritia et cupiditas obtenebrent ac indurent quosdam religiosos.

DOCTOR præcipuus omnium religiosorum Cassianus, libro de Institutis Patrum affirmat: Avaritia et alia quædam peccata, quam facilia sunt in principio ad cavendum, tantum miseram faciunt mentem ab ipsis possessam, ita ut vix permittant eam ad curationis remedia pervenire.1 Quamobrem nemo parvum reputet avaritiæ morbum, qui sicut in exordio potest perfacile declinari, ita si quemquam devicerit, vix sinit eum curari. Receptaculum namque est vitiorum et omnium radix malorum, atque inextricabilis nequitiæ fomes efficitur. Quæ quum remissam ac tepidam religiosi possederit mentem, primo eum summe sollicitat in re parva, et quasi justa quædam motiva suggerit ei cur in claustro debeat sibi aliquid congregare aut reservare. Nam ea quæ in monasterio exhibentur, sufficientia non esse conqueritur, et sano robustoque corpore vix posse talia tolerari. Quid ergo agendum si infirmitas accidat, nisi reconditum fuerit aliquid peculiare quo sustentetur, præsertim quum infirmis cum maxima negligentia ministretur? Quumque hujusmodi cogitationibus illaqueaverit mentem, cogitat per quem modum possit unum saltem adipisci denarium. Quo adepto, amplius fervet ac satagit acquirere alium: cum incremento enim pecuniæ rabies cupiditatis augetur. Sicque infelix anima serpentinis his nexibus cupiditatis adstricta, nil aliud respicit corde quam unde queat pecuniam procurare per quam valeat de cœnobii disciplina quantocius evolare, nullam observans fidem ubi apparuerit spes aliqua nummi, pro quo nec mendacii crimen, nec furti atque perjurii facinus admittere perhorrescit: imo nec fidem professionemque violare, nec noxium iræ furorem intromittere ac complere veretur. Sicque quotidie in deterius crescens, nullam deinceps virtutem, imo nec umbram humilitatis, caritatis et obedientiæ servare conatur aut acquiescit, sed indignatur ad omnia, atque ad singula opera murmurat ac suspirat, et omni jam reverentia postposita, tanquam equus indomitus ad præcipitium fertur infrenis. Nec victu quotidiano nec solito indumento contenta, non talia se diutius toleraturam testatur, et suam salutem in illo dumtaxat loco esse conclusam non arbitratur :2 ideo de viatico jam provisa, ad redeundum a loco parata est, et ruit ad condemnationem gravissimam.

Insuper in primo Collationum libro Cassianus declarat qualiter negligentes ac tepidi religiosi ad parva atque vilissima sæpe inordinatissime afficiuntur, nec pro talibus erubescunt inhonestissime perturbari, contendere et alios scandalizare.3 Nempe, ut etiam Eusebius Emisenus in suis edocet Homiliis, nisi inordinatus habendi affectus fuerit funditus exstirpatus, ipsa cupido gravius inardescit in minimis, immoderantiusque adhæret et occupatur circa permodica, quam in sæcularibus hominibus circa pretiosa et maxima. Ideo cor radicitus est purgandum ab omni inordinato circa terrena affectu. Proprietatisque vitium in religiosis est extreme detestabile, damnabile ac horrendum. Tales enim religiosi cum uxore Lot respiciunt retro ac pereunt;4 eisque dicetur a Judice summo quod princeps Apostolorum locutus est Simoni mago : Pecunia tua tecum sit in perditionem. De loco quoque refugii et portu salutis faciunt domum gravioris damnationis. Imo se ipsos Deo solenniter oblatos et consecratos in monastica professione, tradunt ac vendunt diabolo sacrilega impietate pro nummo : idcirco nec valent nummum. Postremo, quum votum, præsertim solenne, plus obliget coram Deo quam juramentum, ipsi votum paupertatis frangendo assidue, fiunt perjuris multo deteriores; et sic obdurantur in vitiis, quod prorsus incorrigibiles impudentissimique redduntur, et pro eorum reformatione conantibus indignantur, minantur et obloquuntur, ita ut sæcularium impietas hominum ad illorum perversitatem nil habeatur. Nempe quo aliquis ad majorem perfectionem tenetur, eo justo Dei judicio ad profundiorem et ineffabiliorem excæcationem et obstinationem delabitur, dum juxta suæ vocationis ac professionis exigentiam conversari non nititur.

Footnotes

  1. lib. vii, c. 2 et s. ↩

  2. I Tim. v, 10. ↩

  3. collat. IV, 21. ↩

  4. Ten. XIX, 5. ↩

Chapter 39 of 143