Skip to the text

Articulus 38

De stultitiis cupidorum, et de remediis contra avaritiam.

IN imagine pertransit homo, et frustra conturbatur; thesaurizat, et ignorat cui congregabit ea.1 Prima avarorum stultitia est, quod quum anima eorum sit incomparabiliter dignior carne, ipsi de animarum suarum vera locupletatione, salubri provisione, interna refectione perpetuaque salute parum aut nihil curant, totisque præcordiorum affectibus atque conatibus pro corporum suorum provisione, sustentatione et sanitate solliciti exstant. Secunda eorum stultitia est, quod quum agnoscant se in carne non diu victuros, et post vitam præsentem in alio statu sine fine in vita mansuros, nihilo minus magis appetunt et conantur pro necessariis vitæ hujus brevissimæ quam vitæ sequentis æternæ. Quocontra ait Salvator : Facite vobis sacculos qui non veterascunt, thesaurum non deficientem in cœlis.2 Tertia est, quod ea toto amplectuntur affectu quæ tam nociva et periculosa sunt animabus eorum, puta divitias, ex quibus, ut patuit, tot et tanta oriuntur facinora. Quarta, quod ea indesinenter augere nituntur per quæ eorum animæ magis gravantur, et ab itinere ac processu ad veram beatitudinem quotidie plus impediuntur :3 ideo tandem ruunt et suffocantur sub illis.

Quinta, quod quum Christus sapientia Dei Patris in toto Evangelio opere ac sermone summe dissuaserit, imo et prohibuerit terrenorum immoderatum amorem, ipsi econtrario totis viribus agunt oppositum :4 per quod pandunt se non esse Christi discipulos ac ministros, sed potius dæmonum, quorum indesinenter complectuntur ac implent instinctum. Itaque harum consideratio stultitiarum merito debet omnem Christianum ab omni cupiditate avertere.

In primis igitur summa Christi paupertas ad avaritiæ detestationem ac fugam instigat.5 Secundo, fides providentiæ Creatoris, qui in Evangelio nobis promisit: Quærite primum regnum Dei et justitiam ejus, et hæc omnia adjicientur vobis. Et rursus admonuit: Nolite solliciti esse in crastinum. Hinc constat, quod avaritia ista et sollicitudo filia ejus, ex quadam diffidentia providentiæ Patris cœlestis procedunt. Vult etenim Deus ut in ipso filialiter confidamus, sic tamen ut moderate quod in nobis est faciamus. Tertio ad idem inflammat diligenter advertere quod natura paucis minimisque contenta est, quod item plures vitam suam abbreviant et corrumpunt ex divitiarum abundantia quam defectu. Quarto, quod nullus ratione utens acquiesceret accipere cibum et potum ex quibus tot infirmitates corpori imminerent, quot morbi (imo et mortes) atque pericula imminent animæ ex avaritia et opulentia temporali. Quinto, intenta consideratio brevitatis et incertitudinis vitæ præsentis, in qua nec diem scimus nec horam, et quod cito oportebit nos cuncta simul relinquere: ideo necessariis debemus esse contenti. Sexto, sapienter advertere præallegatas Scripturas, Sanctorum quoque doctrinas inductas, ad avaritiæ detestationem ac fugam moventes.

Septimo, frequenter attendere quam incomparabiliter ac infinite sit Deus universis et cunctis creatis amabilior ac sufficientior omni menti creatæ bene dispositæ, et ita se dare ad spiritualem amorem.6 Octavo, cum omni fiducia filiali in Deo sperare tanquam in benignissimo patre ac fidelissimo provisore. Nono, aspernari laudem, honorem et gloriam hominum, se ipsum quoque ac pertinentia ad se spiritualiter adamare, atque pro veris ac sempiternis animarum divitiis viriliter laborare.

Qui enim hæc egerit, nec sibi nec aliis temporalium superfluitatem, sed veram salutem et necessaria ad eamdem optabit et obtinere conabitur.

Footnotes

  1. Ps. XXXVIII, 7. ↩

  2. Luc. XII, 33. ↩

  3. art. XXXII et s. ↩

  4. 1 Cor. I, 24. ↩

  5. Act. VIII, 20. ↩

  6. Act. xxv, 13. ↩

Chapter 40 of 143