Articulus 39
Contra fædam luxuriæ culpam.
TULIT Joab tres lanceas, et infixit eas in corde Absalon.1 Per Joab, virum versutum ac fraudulentum, quamvis in multis laudabilem, designatur callidissimus ac dolosissimus hostis antiquus, qui est diabolus et Satanas, in quo naturalia integra permanserunt. Per Absalon, hominem prorsus iniquum, ambitiosissimum ac mendosum, quamvis corpore speciosissimum, intelligitur mundus iste positus in maligno, videlicet universitas hominum carnalium ac vanorum:2 in quorum cordibus infixit diabolus specialiter ac præsertim tres lanceas, quæ sunt superbia, avaritia atque luxuria, per quæ tria maxime tentat et superat genus humanum. Et sicut David cognito Absalonis interitu, caput suum operuit et amarissime eum deflevit, dicendo: Fili mi, Absalon, Absalon, fili mi, quis mihi det ut ego moriar pro te?3 sic Dominus Jesus Christus visis humani generis vulneribus atque periculis, in tantum condoluit ei, quod pro ejus curatione ac salute incarnari ac mori dignatus est. Itaque, quia nunc dictum est de superbia et avaritia, restat de luxuria loqui.
Footnotes
Chapter 41 of 143