Skip to the text

Articulus 40

Quid sit luxuria, et de gradibus ejus ac speciebus.

NON exhibeatis membra vestra arma iniquitatis peccato, sed arma justitiæ Deo. Luxuria dici potest omnis vitiosus concubitus:1 sicque ad peccatum luxuriæ reducuntur ac pertinent desideria libidinosa et gestus carnales, qui ad hujuscemodi actum ordinantur, seu ordinari, provocare ac tendere solent. Porro, secundum quosdam, luxuria est lubrica prostitutio mentis et corporis, ex turpi affectu proveniens, seu venereæ voluptatis prædominans appetitus, utpote ex rationis consensu descendens eamque vincens.

Est autem quadruplex luxuriæ gradus.

Primus est, impuras ac lubricas venereorum cogitationes corde revolvere propter delectationem consistentem in eis, absque renitentia rationis: quod est mortale peccatum, quia in cogitationibus talibus est consensus in delectationem morosam, ut declaratum est supra. Unde apud Matthæum asserit Christus: Omnis qui viderit mulierem ad concupiscendum eam, jam mœchatus est eam in corde suo.2

Secundus gradus est, ex carnali affectu ad libidinosos gestus procedere, seu eos carnaliter continuare, videlicet amplexando, deosculando, palpando, impudice adspiciendo, latus lateri applicando, verba lasciva loquendo seu auscultando, aut consimilibus meretriciis blanditiis carnali satisfaciendo amori. Hic gradus tanto vitiosior est priore, quanto plus ad prætacta libidinis incitamenta aut facta procedit, et membra sua exhibet arma iniquitatis peccato. Quum ergo sola concupiscentia appelletur a Christo mœchatio, sitque mortale peccatum, quanto magis gestus exercere præfatos? Verumtamen, sicut in secunda secundæ, quæstione centesima quinquagesima quarta, asserit Thomas, et in Summa confessorum Joannes, amplexus et oscula atque contactus ex sua natura ac specie non includunt deformitatem peccati, quia et sine culpa fieri queunt, imo et meritorie, quum dicat Apostolus:345 Salutate invicem in osculo sancto. De qua re plenius scribit in libro de Officiis S. Ambrosius. Sed vitiosa sunt ex sua causa, in quantum procedunt ex carnali amore, et propter delectationem fiunt carnalem, aut ordinantur ad actum obscenum: quemadmodum dare eleemosynam est opus bonum in se, tamen si fiat corrupta intentione, est vitiosum. Denique, si quis arbitretur se ex spirituali aut naturali vel sociali amore aliquam deosculari, amplexari, tangere seu palpare personam, sive virilis sive muliebris sit sexus, et ex hujuscemodi amplexu, tactu aut osculo sentiat se carnaliter stimulari vel (quod amplius est) pollui, nec tamen ab amplexu, osculo aut contactu se retrahat, est culpa mortalis.

Quod Bonaventura declarat per simile: ut si quis serpentem tenens in gremio, sentiat se intoxicari ab illo, non tamen abjiciat eum, constat quod talis sit causa suæ infectionis ac mortis. Nemo ergo sub specie boni fallat se ipsum; et qui adhuc imperfectus ac fragilis est, propriamque infirmitatem interdum expertus est, nequaquam se exponat periculo, ad præfatos gestus se extendendo quasi ex spirituali aut familiari seu sociali aut naturali affectu; et item ne alia persona ex talibus gestibus tentetur, cujus ruinam debet vitare ut propriam; et insuper ne talia adspicientes seu percipientes scandalizentur, aut consimilia agere animentur, seque illius excusent exemplo.

Tertius gradus est commixtio ipsa carnalis inordinata, attamen naturalis, in genere saltem. Gradus iste prioribus duobus est gravior, et eos includit.

Ponitur quoque quartus gradus, qui dicitur vitium contra naturam, scelus prorsus gravissimum. Quocirca scribit Thomas de Argentina: Aliquid est contra naturam speciei, et aliquid contra naturam generis. Primo modo omne peccatum mortale est contra naturam: quia in rationali creatura remurmurat synderesis contra omne peccatum, quod scilicet ratio scit esse peccatum. Porro secundo modo vitium sodomiæ est contra naturam: quia non solum in homine, sed in bestiis quoque convenit uterque sexus in coitu. Idcirco, si aliter fit contra naturam, gravius est. De quo asserit Augustinus, quod sit gravius crimen quam incestus cum propria matre. Et rursus: Quamvis, inquit, exsecrabiliter fiat in meretrice, exsecrabilius tamen fit cum conjuge.

Footnotes

  1. Rom. vi, 1 ↩

  2. art. xix. Matth. v, 18. ↩

  3. Rom. XVI. ↩

  4. I Cor. I, 20; etc. ↩

  5. art. 4. ↩

Chapter 42 of 143