Articulus 41
De speciebus luxuriæ, et de ordine enormitatis earum.
SPIRITUS fornicationis decepit eos, et fornicati sunt a Deo suo.1 Fornicatio primo dividitur in fornicationem corporalem, de qua præcedenti articulo tactum est; et in fornicationem spiritualem, quæ non est speciale peccatum, quia omne peccatum mortale est fornicatio spiritualis, id est aversio mentis a Sponso cœlesti, et conjunctio ac constupratio ejus cum dæmone. Omnis etenim anima, ut loquitur Augustinus, est sponsa Dei vel adultera diaboli. Quæ enim per fidem formatam seu caritatem Deo unitur, atque ab ipso amplexatur ac fecundatur, rite sponsa ejus vocatur. Et quamvis tota superbenedicta Trinitas sit unus omnium electarum virtuosarumque mentium sponsus, tamen quoniam sponsus et sponsa solent esse ejusdem naturæ, idcirco Unigenito Dei incarnato præcipue competit esse sponsum rationalium creaturarum. Imo et æterna et increata Sapientia appellatur sponsa amatorum mundorum, in quantum per fidem, caritatem ac contemplationem eam intra se sinceriter ac spiritualiter amplectuntur, deosculantur, et ea fruuntur: non tamen eam fecundant, sed potius fecundantur ab ipsa. Hinc in libro Sapientiæ quidam fatetur:
Hanc amavi et exquisivi a juventute mea, et quæsivi sponsam eam mihi assumere, et amator factus sum formæ illius.2 Ipse quoque Deus per Osee testatur:3 Sponsabo te mihi in sempiternum, et sponsabo te mihi in justitia et judicio, et in misericordia et miserationibus, et sponsabo te mihi in fide.
Ecce quanta est animæ rationalis devotæ et caritativæ nobilitas, quam ineffabilis dignitas, esse sponsam Creatoris altissimi ac proprii Salvatoris, Deo majestatis et excellentiæ infinitæ tam amorose ac intime, tam familiariter ac sincere uniri, tam dignanter ac dulciter ab ipso amplecti et osculari, tam copiose ac saluberrime fecundari ab eo! Econverso, quanta est ingratitudo ac vilitas, turpitudo, perversitas atque fatuitas animæ peccatricis, quæ peccando mortaliter relinquit Sponsum cœlestem, et diabolo se prosternit, atrocissimum suæ salutis amplectitur hostem, et quæ Deo per gratiam fervide adhærendo unus cum illo effici spiritus posset, diabolo consentiendo fit unum cum ipso per impiæ voluntatis conformitatem!4 Si puella paupercula filio regis terreni desponsata, sponsum suum, filium regis, desereret ac vili prostitueret se ribaldo, quis meretriculæ tantæ amentiam, improbitatem, ingratitudinem satis posset mirari? Quanto magis ingratissima Deo, vilis, stolida ac perversa est omnis anima mortali culpæ subjecta? Cui per Jeremiam Dominus loquitur: Vide ubi non prostrata sis. Et rursus per eumdem admonet eam: Tu fornicata es cum amatoribus multis, tamen revertere ad me, dicit Dominus.5
Insuper fornicatio dividi solet in fornicationem cordis, fornicationemque corporis. Fornicatio cordis est incontinentia seu concupiscentia irrefrenata, seu habitus libidinosus ex multis actibus generatus. Quæ incontinentia est inæstimabiliter periculosa: quoniam persona eam habens quasi toties peccat mortaliter quoties intuetur personam sibi concupiscibilem seu concupiscentiæ suæ objectum, imo pene tam sæpe sicut talis objecti memoria sibi occurrit. Contra hanc fornicationem oportet nos esse præcinctos zona aurea ad mammillas, hoc est firma pectoris castitate.6 Hæc quoque fornicatio est prima luxuriæ species, de qua in præcedenti articulo facta est mentio.
Fornicatio vero corporis seu luxuria species habet multas. Prima est fornicatio simplex, quæ est concubitus soluti cum soluta, ita quod ibi non sit alia specialis ratio deformitatis: quod ideo addo, quia in stupro ac meretricio est frequenter concubitus soluti cum soluta, et tamen sunt aliæ species fornicationis.
Porro secunda luxuriæ species est meretricium, quod dupliciter exercetur: primo, cum publice venali peccando; secundo, cum diversis personis vagam luxuriam committendo. De enormitate et periculositate fornicationis quæ fit cum meretricibus, scribitur in Summa virtutum et vitiorum: Ad detestationem fornicationis quæ cum meretricibus agitur, facit quod interdum homo putat se cum illis simplicem fornicationem committere, et tamen committit adulterium aut incestum. Meretrices namque sæpe sunt conjugatæ vel cognitæ a consanguineis seu affinibus ejus qui peccat cum eis: idcirco qui miscetur meretrici, committit se grandi discrimini, præsertim si in loco habitationis earum habeat multos propinquos. Et quamvis non sint conjugatæ nec sibi affines, ipse tamen æque peccat ac si forent, quum propter discrimen sit ibi æqualis contemptus.
Tertia luxuriæ species dicitur stuprum, quod est illicita defloratio virginum: in qua defloratione est specialis ratio culpæ ac nocumenti, quia aufertur virgini pretiosus irrecuperabilisque thesaurus, puta virginitas, quæ Deo potissime placet et angelis sanctis cognata est. Ipsa quoque puella sic deflorata, per hoc a matrimonio honorabili impeditur, atque ad meretricium aut frequentem fornicationem disponitur: sicque omnia vitia illa in defloratorem ejus redundare videntur. Parentibus item puellæ fit magna injuria in hujuscemodi defloratione. De hoc Thomas in secunda secundæ, quæstione centesima quinquagesima quarta, scribit: Qui virginem seducit et corrumpit, tenetur eam habere uxorem, quia humiliavit eam, et patri ejus satisfacere obligatur.7 Scriptum est enim in Exodo: Si seduxerit quis virginem nondum desponsatam dormieritque cum ea, dotabit eam, et habebit eam uxorem; si autem pater virginis dare noluerit, reddet pecuniam juxta modum dotis quam virgines accipere consueverunt.8 In Deuteronomio quoque adjicitur: Dabit patri puellæ quinquaginta siclos argenti.9 Præterea advertendum quod nomine stupri, interdum quæcumque vitiosa utriusque sexus commixtio designatur: unde de Joseph in Genesi scriptum est, quod recusabat stuprum.10
Quarta luxuriæ species raptus vocatur, quæ est violenta alicujus personæ cognitio: quæ interdum in eodem actu concurrit cum stupro, sicut dum virgo opprimitur; interdum invenitur sine stupro, ut quando cognoscitur vidua aut corrupta. Sic et stuprum sine raptu quandoque committitur, puta dum virgo suæ deflorationi consentit. Atque, ut dicunt doctores, theologi ac juristæ, puellæ non desponsatæ ac raptæ, sunt potestati sui patris restituendæ, quoniam unusquisque restituere obligatur rem injuste ablatam.
Quinta species est adulterium: quod quandoque est simplex, ut quum solutus miscetur cum conjugata, aut econverso; interdum est duplex, ut dum conjugatus conjugatam non suam cognoscit, aut vice versa. Est autem adulterium tam grave scelus, ut S. Clemens Papa dicat ipsum esse peccatum gravissimum. Est quippe in adulterio furtum, quia aufertur alicui conjux sua; et item rapina, quando fit hoc aperte; et sacrilegium, quia corpora conjugatorum sunt benedicta et consecrata ad prolificandum ad Dei honorem: idcirco adulterando suis abutuntur corporibus sic sacratis. In adulterio quoque violatur fides conjugalis, seu promissio qua conjugati se adstrinxerunt ad fidelitatem mutuo conservandam: cujus promissionis violatio dicitur gravior esse perjurio, vel tam gravis. Multa quoque mala ex adulterio oriuntur, utputa prolis incertitudo, injusta hereditatio.
Sexta species est incestus, quo vinculum consanguinitatis, affinitatis aut compaternitatis violatur, rumpitur ac fœdatur. Quod adeo est grave, quod Apostolus tradidit Satanæ Corinthium illum qui suam cognovit novercam, ut in prima ad Corinthios narratur.11
Septima est sacrilegium, quod est dum persona religiosa, aut in sacris ordinibus constituta, vel voto castitatis adstricta, fornicatur sive cognoscitur: quod ineffabiliter est enorme, præsertim dum monialis Sponso consecrata cœlesti fœdatur. Pensemus quam ægerrime et indignantissime sumeret hoc rex terrenus, si quis puellam sibi sponsatam pollueret. Quanto magis
Rex cœlestis in furore suo damnabit eos qui moniales sibi consecratas, oblatas, sponsatas contaminare præsumpserint ? Nam et in tali scelerato concubitu adulterium consistit ac stuprum. Qui peccat cum eis, inducit eas ad transgressionem voti solennis : idcirco non excusatur, etiam si illæ sint leves et pronæ ad tantam ruinam, præsertim quoniam propter reverentiam Sponsi cœlestis est abstinendum ab illis.
Octava species est libidinosus concubitus cum propria conjuge : quoniam omnis amator ferventior, est adulter. Ideo, si maritus contoralem suam cognoscat ex concupiscentia prædominante, utpote tanta libidine, quod eam accederet quamvis sua non esset ; peccat mortaliter : quia non maritali, sed meretricali eam accedit affectu. Idem quoque de uxore tenendum, si ipsa ex prædominante concupiscentia petat, cupiat aut recipiat sui amplexum copulamque mariti : transgreditur namque matrimonii metas seu terminos.
Nona species est vitium contra naturam : quod quatuor modis contingit. Primo, dum ex delectationis sordidæ desiderio procuratur pollutio absque concubitu : quod quidam immunditiam seu mollitiem vocant. Unde ait Apostolus : Neque molles regnum Dei possidebunt.12 Secundo, dum cum animante alterius speciei coitur : quod bestialitas appellatur. Tertio, quum fit cum sexu indebito, ut masculi cum masculo, aut feminæ cum femina : quod sodomiticum vitium nominatur. Quarto, si naturalis modus concumbendi non observetur, vel quantum ad vasculum, vel quantum ad monstruosos ac bestiales coeundi modos : ut si femina virum ascendat; vel extra vasculum ad hoc deputatum semen fundatur, quod etiam maritus ad propriam conjugem summe vitare debet. Unde in Genesi scriptum est, quod Dominus percussit Her filium Judæ, maritum Thamar, quia semen fundebat in terram, id est infructuose et extra organum sexus feminei ;13 et sicut ibidem expositores conscribunt, inventus fuit mortuus in lecto prope uxorem. Simili modo Deus percussit fratrem ipsius pro eodem facinore.14 — De hoc vitio non nisi cum ingenti cautela est prædicandum atque in confessione interrogandum.
Postremo, secundum doctores, inter has luxuriæ species gravissima est sodomia, deinde incestus, præsertim cum genitrice propria aut sorore. Adulterium quoque est gravius stupro, et utrumque eorum per raptum seu violentiam aggravatur : propter quod raptus virginis est sceleratior stupro, et raptus conjugatæ adulterio. Sacrilegium vero cum sanctimoniali aut religioso fertur enormius raptu, stupro ac adulterio. Sed et simplex fornicatio vitium est mortale.
Footnotes
Chapter 43 of 143