Articulus 42
De filiabus luxuriæ.
FORNICATIO et vinum et ebrietas auferunt cor.1 S. Gregorius assignat octo luxuriæ filias, quæ sunt : cæcitas mentis, præcipitatio, inconsideratio, inconstantia, amor sui, odium Dei, affectus præsentis sæculi, desperatio quoque futuri. Quibus Isidorus turpiloquia, scurrilia, ludicra et stultiloquia addit.
Nempe, ut Aristoteles, Origenes et Augustinus testantur, voluptas venerea rationem prorsus absorbet. Nam vehemens occupatio potentiæ unius circa suum objectum, remittit aut penitus tollit vel impedit occupationem seu magis perceptionem occupationis aliarum circa sua objecta potentiarum. Quum ergo appetitus concupiscibilis per luxuriam intensissime circa suum afficiatur objectum, impedit multipliciter usum atque judicium rationis. Porro actus rationis in agendis sunt quinque. Primus est simplex intelligentia, qua aliquid apprehenditur tanquam finis et bonum propter quod cetera fiunt. In quantum ergo luxuria hunc rationis impedit actum, sic filia ejus ponitur cæcitas mentis : ita quod mens per luxuriam sic excæcatur, quod non judicat efficaciter nec advertit quid sit vere bonum finaliterque optandum; nec bonum honestum, spirituale atque divinum præfert bono delectabili, utili, carnali, terreno, imo nec bonum increatum creato, sed econverso. Ecce quam pessima luxuriæ filia, quam teterrimus ac letalis ejus effectus! Qui non solum in se ipso tam pestifer est, sed item ad cetera introducit vitia universa. Siquidem mens sic excæcata, jam ad cuncta peccata fertur proclivis, quum ratio, cujus est tentationi vitiisque resistere, sit ad resistendum impotens facta, utpote excæcata, nullam habens sapientiam spiritualem infusam, sed tantum carnalem, terrenam, per quam providet sibi de mediis necessariis aut accommodis ad obtinendum voluptates carnales intentas, quas diligit supra Deum.
Propter quod ait Apostolus:2 Prudentia carnis mors est. Secundus rationis actus est recte consiliari; et in quantum luxuria impedit actum istum, filia ejus ponitur præcipitatio, qua agit quis inconsulte, exponens se diversis mentis corporisque periculis desiderio voluptatis. Mirabiliter quippe, imo potius miserabiliter, vitium istud infatuat homines, ita quod instar brutorum feruntur periculose præcipites ad peccandum, et brevem, vilem ac condemnandam delectationem emunt nimium pretiose, quemadmodum in Proverbiis Salomon ait de juvene lubrico: Sequitur eam (scilicet mulierem lascivam) quasi bos qui ad victimam ducitur, et nescit miser quia de periculo animæ ejus agitur.3
Tertius actus rationis est aptum judicium de agendis, videlicet quid agendum sit, quid vitandum; et in quantum luxuria impedit rationis hunc actum, ponitur inconsideratio filia ejus: ita quod homo libidinosus non pensat quid sibi vere expediat agere, imo quæ summe nociva sunt ei cum intensissimo conatur affectu prosequi et implere. Quartus rationis actus est præceptum ut illud stabiliter fiat quod jus requirit; et in quantum luxuria impedit hujuscemodi exsecutionem præcepti, filia ejus inconstantia perhibetur. Inconstantes namque sunt libidinosi, et nunc istud, nunc illud desiderant, agunt et eligunt. Quintus actus rationis est dirigere voluntatem ad appetendum ea quæ sibi expediunt ad complacendum ac uniendum se Deo; et secundum quod luxuria hunc impedit actum, filia ejus est amor sui, quo homo inordinate intendit proprium oblectamentum, vitamque longam, ut voluptatibus vacet. Et quia tam intense quærit carnaliter delectari, idcirco consequenter ex luxuria oritur odium Dei, in quantum vetat hanc voluptatem, et aufert ac punit eamdem. Rursus, quia ad exsequendum voluptatem confert prosperitas mundi, hinc affectus præsentis sæculi ponitur luxuriæ filia. Et quia luxuria tandem crescit ad hoc quod libidinosus putat se non posse, imo nec proponit a voluptatibus abstinere, propterea desperatio seu diffidentia futuræ felicitatis fertur esse luxuriæ proles, juxta illud Apostoli:4 Qui desperantes, semetipsos tradiderunt impudicitiæ.
Præterea, quia ex abundantia cordis os loquitur, et quod viget, versatur ac prædominatur in corde, volvitur ac depromitur ore;56 ideo ex luxuria oriuntur turpiloquia, scurrilia, ludicra ac stultissima verba.
Luxuria quoque aliquos sic excæcat, ut de ipsa sua incontinentia intumescant, glorientur atque se jactent: sicque ex luxuria oriuntur superbia, vana gloriatio et jactantia. Et quoniam homo tanto minus in spiritualibus delectatur quanto plus in carnalibus gloriatur, ideo ex luxuria nascitur acedia seu fastidium divinorum, ira quoque, indignatio et invidia contra eos qui a voluptate impediunt. Iterum, quamvis ex gula generetur luxuria, luxuriosus tamen, ut amplius possit luxuriari, gulosius manducat ac bibit: et ita luxuria parit gulam in diverso genere causæ. Dissipatio demum propriæ substantiæ, superfluus appetitus pecuniæ, imo et appetitio rerum alienarum, aut etiam earum sublatio, ex luxuria oriuntur.
Dicit insuper Thomas in secunda secundæ, quæstione centesima quinquagesima quarta, quod fornicatio etiam simplex sit gravior rapina et furto, quia per eam majus bonum aufertur homini quam sint bona exteriora, quæ auferuntur furto atque rapina.7
Postremo constat ex præinductis, quod quamvis luxuria non sit in se ipsa peccatum absolute gravissimum, tamen ratione sui effectus gravissimum dici potest, quia tam multa ac maxima vitia generantur ex ea, imo et propter eam.
Footnotes
Chapter 44 of 143