Skip to the text

Articulus 43

Quam detestanda ac fugienda sit luxuria.

FUGITE fornicationem :1 omne enim peccatum quodcumque fecerit homo, extra corpus est; qui autem fornicatur, in corpus suum peccat. Quoniam spiritualis profectus, perfectio, finis atque felicitas rationalis creaturæ consistunt in hoc quod homo a terrenorum ac rerum carnalium inordinato amore, occupatione ac voluptate se abstrahit et avertit, atque in Dei contemplatione, spirituali dilectione ac rerum cœlestium affectione crescit, stabilitur et conquiescit; certum est quod peccatum luxuriæ sit homini tanto plus detestandum ac fugiendum, quanto per ipsum amplius ad inferiora ac vilia ista deprimitur, et rebus carnalibus magis immergitur, atque in actibus inhonestis ac turpibus intensius oblectatur, ac per hæc a summi boni amore et omni in spiritualibus actibus delectatione vehementius elongatur. Constat autem quod homo per venereorum voluptatem carnalibus rebus intensissime inhæreat, afficiatur et incorporetur, et quasi totus efficiatur caro : hinc vitia ista carnalia sunt omni homini potissime detestanda ac fugienda.

Præterea, quum evangelica lex Christi sit lex maxime spiritualis, perfecta atque divina, in qua promittuntur bona cœlestia æternaque præmia, et supermundissimi

A Dei visio clara, fruitiva, immediata, innotescit quod populus christianus præ cunctis hominibus esse tenetur spiritualis, devotus, rebus cœlestibus ac divinis summe intentus : ideo vitia carnis sunt omni Christifideli præcipue indecentia, illicita, abominanda ac evitanda. Hinc ad Galatas scribit Apostolus : Qui autem sunt Christi, carnem suam crucifixerunt cum vitiis et concupiscentiis.2 Rursus in epistola ad Romanos universis loquitur ac præcipit Christianis : Nolite conformari huic sæculo (hoc est vanitatibus, carnalitatibus ceterisque iniquitatibus hominum mundanorum), sed reformamini in novitate sensus vestri, ut probetis quæ sit voluntas Dei bona et beneplacens et perfecta.3

B Denique ipse Salvator hortatur apud Matthæum : Estote perfecti, sicut et Pater vester cœlestis perfectus est.4 Si ergo sumus aut esse optamus adoptivi filii Patris cœlestis, oportet nos summe vitare peccata carnalia, in quibus est evidentissima et maxima turpitudo, et per quæ maxime elongamur ab imitatione et assimilatione Patris æterni. Etenim per vitia carnis efficitur homo totus bestialis ac sordidus, imo omni bruto incomparabiliter deterior, turpior vereque vilior; nec aliquid sapit de Deo, sed cum jumentis computrescit in stercoribus suis : quoniam sensualitatem, quam cum bestiis habet communem, sectatur contra Dei præcepta.

C Præterea detestandum, vitandum ac fugiendum est omni Christiano luxuriæ crimen. Primo, quoniam valde contumeliosum est Deo. Si enim reges principesque terreni ægerrime ferunt si eorum sponsæ aut filiæ fornicentur, quanto magis Rex cœlestis, universorum Creator, ignominiosum sibi judicat et ægre fert dum rationales creaturæ, seu animæ quæ ei in Baptismo sunt consecratæ in sponsas ac filias, fornicantur? Secundo, quoniam materiale et inanimatum Dei templum violare ac sordidare, valde injuriosum est Omnipotenti : quanto magis injuriosum est ei, vivum et animatum ejus templum, videlicet proprium corpus aut proximi, vel se ipsum aut proximum, per luxuriam inquinare ac violare? Ideo ad Corinthios ait Apostolus: Nescitis quia templum Dei estis vos, et Spiritus Dei habitat in vobis?5 Si quis autem templum Dei violaverit, disperdet illum Deus. Templum enim Dei sanctum est, quod estis vos. Tertio, quoniam libidinosus templum Dei, puta se ipsum ac alium, incendit igne libidinis, et habitaculum Spiritus Sancti exhibet Veneri, imo et dæmoni. Quod quam iniquum sit, pandit Apostolus in prima ad Corinthios: Corpora (inquiens) vestra membra sunt Christi: tollens ergo membra Christi, faciam membra meretricis?6 Si quis regem aut præsulem in sua domo dignanter manentem expelleret, atque pro eo vilem induceret homuncionem, quam opprobriosum reputaret sibi id esse rex sive antistes? Quam opprobriosum est ergo Spiritui Sancto, eum de templo et habitaculo suo per fornicationem ejicere, et spiritum totius fœditatis diabolum intra se sponte admittere, imo et pro ejus introitu atque inhabitatione conari? quod agunt luxuriosi. Quarto, quia luxuriosus vilissimam carnis partem et delectationem in ea præfert summo, immenso et invariabili bono, et amori ac delectationi ipsius: per quod Deum incircumscriptibilis dignitatis maxime vilipendit.

Insuper luxuria est valde displicens angelis sanctis et injuriosa eisdem, quod scilicet homines eorum custodiæ commissi, tam turpiter agant in eorum præsentia, et contra eorum inspirationem acquiescant carni atque diabolo, magisque sequantur sensualitatem, qua communicant brutis, quam rationem, qua communicant angelis ipsis. Amplius, luxuria propter suam fœditatem præcipue placet dæmonibus, præsertim propter enormissima illa quæ sequuntur ex ea, et quia in ea diabolus simul lucratur duos: imo per fornicationem fit homo proximis valde nocivus, scandalosus, infamis.

Quantum vero noceat proprio subjecto, dictum est præcedenti articulo. Nam et corpori etiam corporaliter nocet, et illud contaminat, dehonestat, debilitat, et ejus abbreviat vitam. De hoc in suis Proverbiis ait Cyrillus episcopus: Furibunda luxuria oculos non habet, ideo nequit intueri quo ruit. Ad occasum amabilis vitæ tendit luxuriosus, ad basium amarissimæ mortis progreditur. Quid namque est coitus, nisi deliciosa pernicies, mors latens, venenositas blandiens, dulcis effusio vitam perdens, amplexus destructionem emoliens, et suavitas dire fallens, stultum suaviter evacuans? Oculos cæcat, fœtore commaculat, rationem obscurat, beatissimam virginitatem corrumpit.

Footnotes

  1. 1 Cor. vi, 18. ↩

  2. Galat. v, 24. ↩

  3. Rom. xii, 2. ↩

  4. Matth. v, 48. ↩

  5. 1 Cor. III, 16, 17. ↩

  6. 1 Cor. VI, 15. ↩

Chapter 45 of 143