Skip to the text

Articulus 44

Contra luxuriam et species ejus, ex sacra Scriptura.

CARISSIMI, obsecro vos, tanquam advenas et peregrinos abstinere vos a carnalibus desideriis, quæ militant adversus animam.1 In his verbis beatissimus princeps Apostolorum, sapientissimus et affectuosissimus Petrus, generaliter omnem hortatur Christifidelem ut ab omni abstineat luxuriæ specie. Hoc namque est a carnalibus abstinere desideriis, ea nequaquam perducere ad effectum, sed intra se refrenare, et ea in se ipsis protinus suffocare.

Ad idem hortatur apostolus Paulus Romanos: Non regnet (inquiens) peccatum in vestro mortali corpore, ut obediatis concupiscentiis ejus.2 Quem enim fructum habuistis in illis in quibus nunc erubescitis? Nam finis illorum mors est. Qui enim secundum carnem sunt, quæ carnis sunt, sapiunt. Nam prudentia carnis mors est. Et sapientia carnis inimica est Deo: legi enim Dei non est subjecta. Qui autem in carne sunt, Deo placere non possunt.3 Fratres, debitores sumus non carni, ut secundum carnem vivamus. Si enim secundum carnem vixeritis, moriemini; si autem spiritu facta carnis mortificaveritis, vivetis.4 Obsecro ergo vos, fratres, per misericordiam Dei, ut exhibeatis corpora vestra hostiam viventem, sanctam, Deo placentem.5 Multa his consimilia scribit in aliis suis epistolis.

Insuper, contra meretricium in libro Proverbiorum loquitur Salomon : Fovea profunda meretrix ; cui iratus est Dominus, incidet in eam. Et rursus : Favus distillans labia meretricis ; novissima autem ejus amara quasi absinthium, et acuta quasi gladius biceps ; pedes ejus descendunt in mortem, et ad inferos gressus ejus penetrant. Nunc ergo, fili mi, longe fac ab ea viam tuam, et ne appropinques foribus domus ejus. Contra adulterium quoque ait : Quare seduceris, fili mi, ab aliena, et foveris in sinu alterius ? Respicit Dominus vias hominis, et omnes gressus illius considerat. Disciplina custodiat te a muliere mala et a blanda lingua extraneæ. Non concupiscat pulchritudinem ejus cor tuum, ne capiaris nutibus illius : pretium enim scorti vix unius est panis ; mulier autem viri pretiosam animam rapit. Qui autem adulter est propter cordis inopiam, perdet animam suam ; turpitudinem et ignominiam congregat sibi, et opprobrium illius non delebitur. Dic sapientiæ, Soror mea es, ut custodiat te a muliere extranea et ab aliena, quæ verba sua facit dulcia.

Denique, enormitatem adulterii sanctus Job pandit : Si deceptum est (inquiens) cor meum super muliere, et si ad ostium amici mei insidiatus sum, scortum sit alteri uxor mea, et super illam incurventur alii. Hoc est nefas et iniquitas maxima ; ignis est usque ad perditionem devorans, et omnia eradicans genimina. Idem constat ex hoc quod in veteri Testamento adulterantes lapidabantur : quod est mors gravissima et horrenda. Unde in Levitico legitur : Si adulterium quis perpetraverit cum uxore proximi sui, morte moriatur, et adultera eadem pœna puniatur. In Ecclesiastico quoque habetur : Omnis mulier relinquens virum suum, peccabit, statuens hereditatem ex alieno matrimonio. Iterum in Numeris terribiliter dicitur : Si concubuisti cum altero viro, his maledictionibus subjacebis : det te Dominus in maledictionem exemplumque cunctorum in populo suo ; putrescere faciat femur tuum, et tumens uterus tuus dirumpatur.6

Hinc, quum David adulterium perpetrasset, graviter ac multipliciter est punitus, utpote regno pulsus, et suarum violationem uxorum perpessus ; et insuper Dominus dixit ad eum : Non recedet gladius de domo tua in æternum, eo quod tuleris uxorem Uriæ.7 Hinc etiam beatissimus Clemens Papa recte comparavit adulterium homicidio. Quum enim maritus et uxor sint una caro, qui aufert alicui contoralem, quasi idem est ac si auferret ei proprium corpus.

Denique valde enormiter peccant copulatrices et vetulæ quædam pravissimæ, imo et omnes qui consilio, persuasione seu aliqua practica ad perpetranda luxuriæ crimina cooperantur.

Footnotes

  1. 1Petr. II, 11. ↩

  2. Rom. VI, 12, 21. ↩

  3. Rom. VIII, 5-8. ↩

  4. Ibid. 12, 13. ↩

  5. Rom. xii, 1. ↩

  6. Num. v, 21. ↩

  7. II Reg. xii 10. ↩

Chapter 46 of 143