Articulus 45
Contra luxuriam, ex dictis sanctorum Patrum.
FORNICATIO et omnis immunditia aut avaritia nec nominetur in vobis, sicut decet sanctos.1 Gloriosus doctor Ecclesiæ S. Hieronymus in suo ultimo ad discipulos suos sermone testatur : Ensis diaboli luxuria est. Heu, quot illa interficit rhomphæa ! Non est aliud peccatum quo toties diabolus victor exsistat. Fugite luxuriam : nam sicut virginitas hominem æquat angelis, ita luxuria plusquam bestialem facit hominem. Propter nullum aliud peccatum dixit Deus : Pœnitet me fecisse hominem. Hæc corpus debilitat, famam denigrat, marsupia evacuat, furta instruit, homicidia causat, memoriam hebetat, cor aufert, oculos utriusque hominis cæcat, et præ ceteris provocat iram Dei. Et pro nullo alio peccato tam manifestam atque districtam ultionem exercuit Deus sine misericordia:23 quoniam propter hoc vitium induxit mundo diluvium, Pentapolimque combussit. Hoc est rete diaboli, quo si quis fuerit captus, non cito solvetur.4 Mulier sagitta diaboli est, qua cito in luxuriam labitur homo.
Verum, ut ait Beda, brevis est voluptas fornicationis, sed perpetua pœna fornicatoris. Hoc est quod loquitur Augustinus: O quam brevis est fornicationis hora, qua perditur vita æterna, et promeretur lascivus tormenta perpetua!
Hinc recte loquitur Hugo: Luxuria est immoderata carnis petulantia, dulce venenum, importuna lues perniciosaque potio. Petulantia vero est totius corporis pecudalis habitudo ex cogitatione carnalium, quæ mel habet in ore, fel in corde, in dorso aculeum. Innocentius etiam ait: O extrema libidinis turpitudo, quæ non solum mentem effeminat, sed et corpus enervat; non solum maculat animam, sed et fœdat personam! Semper eam præcedunt ardores, petulantia eam jugiter comitatur, fœtor et immunditia semper sequuntur.
Hinc asserit Augustinus, quod nihil tam cito ac valide cor virile emollit ac vincit, sicut femineæ illæ blanditiæ corporumque contactus: idcirco omnes gestus hujusmodi summe sunt præcavendi.
Denique Bernardus fatetur: Illecebrosa vorago libidinis quantis laboribus atque dispendiis comparatur! imo interdum quanto periculo famæ et honoris vel etiam vitæ acquiritur! Et tamen appetitus ejus plenus est anxietate et vecordia, actusque ejus plenus est abominatione et ignominia, exitus quoque ipsius pœnitudine et verecundia plenus esse cognoscitur. Ardor libidinis prava occasione aliqua excitatur, et nisi illico respuatur et exspuatur, subito totum corpus occupat, æstuat, urit, incendit. Primo quippe carnem tactam modice titillat, deinde delectatione turpi maculat mentem, postremo per pravitatis consensum sibi subjugat eam. Caro ultra modum venatrix est deliciarum, putans sibi licere et expedire quidquid eam poterit delectare. Gula et libido voluptati carnis deserviunt, et ipsam frequenter destruunt carnem.
Ideo ait Cyrillus lascivo: Cur tam impetuoso impetu tamque libidinoso furore concupiscentiæ te consumis, et tui prodigus, sic te ipsum effundis? An ignoras quod animalia multum coeuntia non diu vivant? Scio quod generationis amore non duceris, sed delectationis venereæ rabie ventilaris. Attamen quid est quod effundis? Nonne digestissima medulla? nonne vitæ admirabiliter sementiva humanæ naturæ, radicalis carnis substantia, et divitiarum generativæ virtutis thesauraria vena? Attende igitur quid prodigus destruis, quid insanus dispergis, quid ingratus in nihilum projicis; et tu iniquus depositarius, carissimum naturæ thesaurum tibi commendatum, inimico (quia vanitati) impendis. Nimirum subversor es ordinis mundialis, naturalisque legis transgressor. Ordo etenim mundi et lex naturæ hoc habet, ut tanta naturæ delectatio dirigatur et ordinetur ad prolem; tu autem prole neglecta, prolificum semen fundis in delectationem mox transituram. Quid plura? Stultissimus es, qui te delectabiliter destruis, et tanto dementius quanto letalius temet perdis.
Præterea, quemadmodum Cassianus disseruit, fornicationis certamen est bellum immane, præ ceteris durum ac diuturnum, et a perpaucis pure devictum, quod a principio pubertatis incipit hominem impugnare, nec plene exstinguitur, nisi prius cetera vitia superentur.5 Duplex namque est impugnatio fornicationis consurgens ad prælium, gemino vitio simul armata, quia ex carnis infectione et animæ fragilitate accipit vires; nec poterit expugnari nisi carne et anima pariter dimicantibus contra ipsum: quia ad fornicationis expurgationem non sufficit corporale jejunium, nisi præcesserit contritio spiritus atque oratio perseverans.
Postremo, de his Climacus scribit:6 In libidinosis est sensus (id est rationalis perceptio) concupiscentiæ sensualis, et spiritus non erubescens, irreverens, crudelis et inhumanus, irreverenter insidens sensui cordis, videlicet ferox spiritus fornicationis, qui præparat seu conatur eum qui tentatur etiam sentire dolorem corporei cordis in similitudinem fornacis ignis (hoc est, ac si esset inflammatus igne corporeo tanquam fornax): ita quod homo taliter impugnatus Deum non timet, memoriam pœnæ æternæ quasi nihil contemnit, orationem abominatur, ossa mortuorum quasi lapides inanimatos intuetur. Facit quoque diabolus hominem talem, quasi inebriatum indesinenti concupiscentia carnis et cordis, ita ut putet se esse quasi in opere turpi.7 Cujus dies nisi fuissent breviati, non fieret salva omnis caro vestita luto isto complexionato ex sanguine et sordido limo: quoniam omne quod factum est, cognationem suam (id est simile sibi in specie) insatiabiliter concupiscit, sanguis sanguinem, vermis vermem; ergo et caro carnem: quamvis violentatores seu superatores naturæ suæ et concupitores regni cœlestis conentur decipere seductorem (id est diabolum superare et carnem) quibusdam circumventionibus atque astutiis, hoc est aliquibus bonis industriis industriosisque practicis.
Insuper Climacus ad insinuandum enormitatem luxuriæ, duas inducit quæstiones, quas non solvit. Prima est, cur qui in aliis excedunt peccatis, dicuntur Deum offendere et peccare, fornicantes vero dicimus esse lapsos. Secunda quæstio est, cur Ecclesia recipiens hæreticos ad veniam quando pœnitent, post integram abjurationem hæresis eorum admittit eos ad sacrosancta mysteria (id est communionem sacramentalem); fornicatorem vero confessum et a peccato cessantem recipiens, separat eum ad tempus ab immaculatis mysteriis, quemadmodum apostolicis regulis est sancitum.8 — Has quæstiones recolo me nuper pro posse solvisse in expositione Climaci: idcirco pertranseo modo.
Footnotes
Chapter 47 of 143