Skip to the text

Articulus 46

De fœditate et periculositate carnalis amoris, et de signis ipsius.

Q UI amat animam suam, perdet eam. Multiplex est amor, videlicet: spiritualis, qui est amor infusus ac meritorius, qui dicitur caritas. Secundus est amor naturalis, quo unus alium diligit propter propinquitatem originis aut conformitatem naturæ: qui amor non est in se moraliter bonus aut malus. Tertius est amor familiaris aut socialis.

Quartus est amor carnalis, quo homo appetit sibi ipsi aut aliis delicias, divitias aut honores vitæ præsentis seu prospera mundi. Hic amor est fœdus, periculosus ac pessimus, atque ex eo procedunt gula, luxuria, avaritia. Denique amor iste tanto est periculosior, quanto subtilius atque celerius se commiscet spirituali amori ac ejus operibus, et quanto plus palliat et occultat se sub specie veræ dilectionis. Etenim quidam ad alios carnaliter affecti, et eis se applicare optantes, excogitant et allegant quasi spirituales et pias causas, propter quas visitant eos. Quidam vero in primis spiritualiter amant se invicem, sed paulatim carnales affectiones inter eos nascuntur, ex quibus ad tactus et oscula, amplexus et consimilia provocantur, et dire lædunt se invicem.

De hoc in Profectu religiosorum sic legitur: Quam multi sub specie spiritualis dilectionis et orationum obtentu spirituales feminas frequentaverunt! Ecce quanta puritas in prima intentione, videlicet caritas atque devotio. Postea devenerunt ad confabulationes modo de Deo, modo de mutuo amore et fide; deinde venerunt ad amorosos adspectus atque munuscula pro memoriali amoris. Ecce quomodo jam mixta sunt bona spiritualis collationis et fidelis affectionis cum malis inutilis confabulationis et incautæ familiaritatis, cum inquieta quoque occupatione cordis circa personam dilectam. Deinde tandem sequuntur falsa bona et evidentia mala, videlicet amplexus et oscula, tactusque manuum et uberum:1 quæ omnia sunt suspecta, et carnalis amoris indicia, ac operis turpis præludia. Postremo impudica succedunt tanquam præcedentium gestuum fructus, utpote aperta opera iniquitatis.

Denique, juxta Alredum, primum carnalis ac sensualis affectionis indicium, est inquietum desiderium cordis corporaliter exsistendi cum persona dilecta. Nam qui carnaliter amat, optat corporaliter uniri; spiritualis vero dilectio, quoniam spiritualia respicit, quæ locum ac tempus transcendunt, parum curat de corporali præsentia, nisi forte spirituali ex causa. Secundum indicium, est importuna et anxia cogitatio de dilecta, etiam tempore orationis ac divini Officii, utputa quando visurus sit eam, quid faciat, an forte contra se in aliquo sit offensa. Tertium signum, est collocutio de vanis et inutilibus rebus, seu verba adulatoria ac lasciva proferre. Quartum est corporalis contrectatio, diuturna etiam applicatio lateralis, insertio manuum, oscula et amplexus, uberumque contactus, aut super dorsum percussio, ex quibus frequenter nascuntur motus libidinosi usque ad carnis stimulationem, inflammationem, aut etiam (quod solo auditu horrendum est) seminis resolutionem: qui non carent gravi facinore, præsertim quum causa eorum voluntarie admittatur et continuetur; sed ratio carnali obtenebrata mollitie, non satis advertit nec reprobat in particulari, quod novit in universali indecentissimum esse. Imo pessimus amor iste talia agit in abdito, qualia nec fari neque fateri auderet amator talis in publico, juxta illud Apostoli: Quæ in occulto fiunt ab eis, turpe est dicere.2 Nempe, ut ait Salvator, omnis qui male agit, odit lucem, et non venit ad lucem, ut non arguantur opera ejus.3 Quintum est, quod amor carnalis solet esse zelotypus: quia sic amans, vult aut specialiter aut solus amari, atque de facili suspicatur ac metuit alium plus amari. Sunt demum et alia hujus detestandi amoris indicia, scilicet: pronitas mutuo indignandi, irascendi, denuoque placandi, ut moris est pueris; datio quoque munusculorum, fraternæ correptionis subtractio, et partialitas quædam confovendi ac defendendi se invicem etiam in peccatis.

Postremo, omnis affectio qua quis alium amat non propter illius profectum et felicitatem, sed propriæ delectationis, utilitatis aut honoris intuitu, dici potest amor carnalis: qui, ut adstruit Augustinus, mirabiliter ac miserabiliter cor excæcat, judicium rectum subvertit, atque in varias ac enormes præcipitat culpas. Ideo summe vitandus est, non solum circa alterius sexus personam, sed etiam circa sexum eumdem, ne quis ad aliquem adolescentem seu juvenem in naturalibus eleganter dispositum, seu suæ inclinationi convenientem, incaute se habeat per affectum sive effectum, quia in hoc grande periculum est, ut docet S. Bernardus: imo frequenter ubi æmulatio major, ibi ruina periculosior, et sub specie optimi pessima constat geri.

Fuge ergo et vita, o Christi minister, omnem carnalis amoris notam, labem atque affectum, ne mente excæcata et voluntate effeminata, veræ sapientiæ lucem ac spiritualis amoris sinceritatem amittas. Noli periculo te ipsum ingerere. Quid necessarius est corporalis contactus? Siquidem spiritus est qui vivificat, caro autem non prodest quidquam.4 Et dato quod tu ipse a periculo esses securus, tamen proximi tui debes timere ac evitare ruinam. Quocirca notabile est exemplum illud de quadam sanctissima virgine, ex cujus contactu dum ejus stimularetur confessor, illa audivit in spiritu vocem sibi dicentem: Noli me tangere. Quumque nesciret cur vox illa facta esset ad se, dixit confessori suo qualiter vocem illam audisset. Quo cognito, ille pœnituit, et ex stimulata conscientia causam vocis illius agnovit. Hinc quoque docuit sanctus vir, Hugo Gratianopolitanus præsul, valde custoditus ac timoratus, fervens ac humilis, ne una persona in aliam diutius figat visum. Unde idem Hugo a Guigone priore Cartusiæ interrogatus an mater ipsius Guigonis multum senuisset, respondit: Nescio an vetula sit, an juvenis. Nam et quum frequenter fuisset matronam illam affatus, nunquam tamen inspexerat vultum ejus.

Footnotes

  1. Joann. xii, 25. ↩

  2. Ephes. v, 2. ↩

  3. Joann. III, 0. ↩

  4. Joann. VI, 64. ↩

Chapter 48 of 143