Articulus 47
De remediis contra luxuriam.
NON des mulieri potestatem animæ tuæ, et virginem ne conspicias, ne scandalizeris in decore ejus.1 Sanctus Job ait: Numquid gustare aliquis potest quod gustatum affert mortem?2 Si ergo cibus corpori evidenter letaliterque nocivus nequaquam sponte accipitur, cur id quod tam mortaliter ac multipliciter animæ nocet, accipitur ad oblectandum reficiendumque eam, nisi quia magna nimis et quasi immensa est fatuitas, imo et amentia id agentis? Quum itaque, juxta præhabita, luxuria tam vehementer nociva ac damnosa sit homini, atque tam multæ ac pessimæ filiæ oriantur ex ea, primum contra eam remedium est, diligenter perpendere quam periculosa et nociva sit homini, et quanta vitia sint eam concomitantia et ei annexa.
Præterea, quum ardor libidinis sit interior ignis; ideo, sicut ignis exterior primo minuitur per frigidæ aquæ infusionem, secundo per lignorum combustibilium subtractionem, ita contra ignem luxuriæ sunt duo ista remedia, utpote ad aquas pœnitentiæ et doloris confugere, hoc est, eorum meditationem assumere quæ salubrem compunctionem, bonam amaritudinem, salutarem fletum inducunt, ea quoque vitare quæ materiam ac incitamentum luxuriæ pariunt.
Juxta hanc considerationem assignantur diversa luxus remedia. Quorum primum est consideratio omnium quæ Dominus noster Jesus Christus pro nostra toleravit salute. Quemadmodum enim omnis adversitas quælibetque afflictio, teste Gregorio, æquanimiter sustinetur, si Christi passio ad memoriam revocetur; sic plane universa carnalis voluptas contemnitur, si dominicæ passionis acerbitas rite pensatur. Quum enim non sit servus major domino suo, et ipse Dominus noster tot et tanta tolerarit pro nobis, quis poterit esse ita perversus, ut ad vitiosa carnis oblectamenta se effundat, si efficaciter recolat quam amarissimam et ignominiosissimam mortem pro se pertulerit Christus?3
Secundum remedium est consideratio æterni supplicii, quod pro brevi luxuriæ oblectamento infligitur. Nempe quis vellet pro cunctis mundi deliciis per unum diem in ardenti fornace jacere? Quod si quis adeo lascivus est et stultus, ut dicat se velle per diem aut amplius hoc sufferre, ut suam valeat cum dilecta concupiscentiam satiare, tamen si per tempus unius Orationis dominicæ poneretur in igne, et peteretur ab eo an vellet exire deliciisque carere, an per horam manere in igne et postea delectari, non dubium quin extrahi precaretur. Si ergo timore et horrore temporalis tormenti sperneretur omnis delectatio carnis, id potius fieri debet intuitu et pavore infernalis perpetuique incendii.
Tertium remedium est, vigilanter attendere quam metuendum sibi instet judicium Dei pro peccatis suis præteritis. Sicque timebit plura adjicere et contemptum in Deum augere, pensando quod scriptum est ad Hebræos: Horrendum est incidere in manus Dei viventis.4 Unde, quemadmodum mulier volens ablactare infantulum, uberibus suis superponit sinapium, quatenus infans gustata sinapii amaritudine, cesset ubera quærere; ita prædictorum saluberrima compunctio, amaritudo, formido, superponenda est jugiter animo christiano, ut desistat venereorum delectamenta optare, imo et ea toto abhorreat corde.
Quartum est, se ipsum in exercitiis pœnitentiæ viriliter occupare, corpus tribulatione afficere, et tentatione durante, prætacta ac tangenda remedia sibimet fortiter applicare. Unde quidam Sanctorum leguntur se in tali tentatione inter spinas ac tribulos nudos volvisse, ut de S. Benedicto refert Gregorius; aut materialem ignem adhibuisse: sicut in Vitaspatrum fertur de eremita sanctissimo, qui dum vehementissime tentaretur de muliere quam ex pietate hospitavit, posuit digitos suos in flamma candelæ, et omnes eos combussit, ne vinceretur concupiscentiæ igne.
Quintum est, sobrietati studere et crapulam omnem vitare, potissime pocula atque cibaria quæ magis sunt libidinis provocativa. Nempe, ut Sapiens loquitur, luxuriosa res vinum, et tumultuosa ebrietas. Atque Apostolus: Nolite (inquit) inebriari vino, in quo est luxuria. Ideo ait Hieronymus: Qui vino utitur, ignem portat in gremio; itemque: Venter vino æstuans, cito in libidinem spumat. Nam, sicut in Ecclesiastico legitur, secundum ligna exardescit ignis: sic et juxta mensuram talium ferculorum ac potuum excrescit libido.
Sextum est, luxuriosorum vitare consortia. Nam sensus hominis et cogitatio cordis humani in malum sunt prona. Idcirco cum perversis cito pervertitur homo, et amicus stultorum fit similis eis; qui autem cum sapientibus graditur, sapiens erit. Idcirco in Ecclesiastico dicitur: Qui se jungit fornicariis, erit nequam.
Septimum est, mulierum contubernia atque colloquia vitare pro posse: quia, ut ait Scriptura, colloquium mulieris exardescit ut ignis; et sicut de vestimentis procedit tinea, ita a muliere iniquitas viri.
Octavum est, præambula, occasiones atque præludia fornicationis in præcedenti articulo introducta diligenter vitare: qui enim non vitat occasiones peccandi, non diu vitabit peccata. Hinc mulierum inspectio, præsertim morosa, vitanda est viris, nec minus virorum inspectio feminis. Propter quod in Ecclesiastico dicitur: Noli circumspicere in vicis civitatis; averte faciem tuam a muliere compta; propter speciem mulieris multi perierunt. Hinc dicit Hieronymus in extremis: Vinum nocet, sed septies plus facies mulieris.
Nonum est, otiositatem vitare, et semper aliquid utile exercere. Otiosi namque a multis impugnantur dæmonibus. Propter quod Scriptura dicit: Multa mala docuit otiositas.5 Atque, ut ait Hieronymus, intensum studium circa Scripturas facit despicere carnis delicias. Et multo plus facit hoc assidua occupatio mentis in meditando, orando ac adspirando ad Deum.
Decimum est, se avertere ab intuitu et consideratione delectabilium, seque ad præfata utilia sapienter convertere. Sic enim vitatur libidinosa affectio: quoniam omnis affectio ex prævia aliqua cognitiva apprehensione procedit; ideo causa vitata, vitatur effectus.
Undecimum est, Dei adjutorium et gloriosissimæ Virginis opem ac proprii angeli subventionem incessabiliter invocare, atque in solo Deo confidere, humiliterque fateri se propriis viribus ac studiis nullatenus posse prævalere, purgari, proficere, sicut in libro Sapientiæ Sapiens ait: Scivi quia aliter non possem esse continens, nisi Deus det.6 De hoc Cassianus plurima scribit in Institutis et Collationibus Patrum.
Duodecimum est, se ipsum nequaquam extollere, nec quempiam aspernari aut temere judicare, nec unquam de viribus suis præsumere. Imo propter hoc Deus permisit multos, etiam spirituales personas, in vitia carnis corruere, quia spiritualiter erant superbi aut temere judicantes, aut incauti et vane securi ac præsumentes. Ideo ait Hieronymus: Nullus in isto præsumat; si sanctus es, non tamen securus. Mulier pretiosam viri animam rapit. Vir et mulier ignis et palea, diabolus insufflare non cessat ut accendantur. Vir contemnat cuncta mulierum blanda verba atque munuscula. Jam plurimi sancti propter suam incautam securitatem prolapsi sunt. Climacus quoque dicit :7 Usque ad mortem non præsumas :8 multi enim immateriales, videlicet angeli, corruerunt. Iterum protestatur : Qui gula et satietate vult fornicationis spiritum vincere, similis est volenti oleo ignem exstinguere.9 Qui per solam abstinentiam putat se pugnam fornicationis vincere posse, similis est natanti una manu, et tamen volenti a pelago liberari : idcirco conjunge abstinentiæ humilitatem, quia sine ea inutilis est abstinentia.
Itaque, quum habeamus contra luxuriam tot emplastra ac tanta remedia, nonne inexcusabilis est omnino qui superatur ab illa ? Viriliter ergo contra eam præliemur per arma ista, et ante tentationem simus parati et exercitati ad pugnam hujusmodi.
Footnotes
Chapter 49 of 143