Articulus 48
De gula, et modis speciebusque ejus.
ATTENDITE ne graventur corda vestra in crapula et ebrietate.1 Gula est inordinatus atque superfluus appetitus alimentorum, seu immoderata eorum acceptio. Et istud est vitiosum atque mortale ex genere suo, quum sit contra justitiam et Dei amorem. Quum enim corpus ad animam sicut ad finem suum sit ordinandum, non plus debet homo de cibo et potu affectare aut sumere, nec aliter alimenta appetere, quam expedit animæ ad virtuose vivendum atque ad obtinendum veram salutem. Idcirco immoderate optare et accipere alimenta, ita quod anima inde impeditur a spirituali profectu ac Dei amore, ipseque homo gravatur atque ineptus efficitur ad Dei obsequium exercitiaque virtutum, mortale est peccatum : tamen si modicum excedatur, est veniale.
Denique, juxta Gregorium, quinque modis contingit iste excessus gulæ. Primo, si ante congruum tempus quis manducet aut bibat. Debet etenim homo primum quærere regnum Dei et justitiam ejus, id est aliqua spiritualia opera exercere ad promerendum vitam æternam, atque intentionem suam ad Deum et ejus honorem dirigere, ut docet Salvator apud Matthæum.2 Unde in Ecclesiaste fertur : Væ tibi, terra cujus principes mane comedunt.3
Secundo in cibo et potu exceditur quærendo aut appetendo cibos aut potus valde delicatos : quod contrariatur vitæ pœnitentiali et arctæ viæ salutis, ad quas tenemur. Debet enim homo corpus suum assidue castigare et in animæ servitutem redigere, quia in Proverbiis scriptum est : Qui delicate nutrit servum suum, postea sentiet eum contumacem :4 hoc est, qui carnem suam laute alit, experietur eam spiritui suo rebellem. Nempe quo delicatius caro fovetur, eo ad plura et graviora inclinat peccata. Quid ergo est carnem laute nutrire, nisi domesticum hostem et propriæ salutis æmulum contra se roborare ? Ideo ait Bernardus : Sufficit ut cibaria comestibilia fiant, non concupiscibilia. Hinc in libro Numerorum filii Israel leguntur horribiliter a Deo percussi, quia quum competentiam haberent ex manna, desideraverunt carnium esum, ut in Numeris recitatur.5 In cibo autem et potu quærenda est naturæ necessitas, non gustus voluptas. Propter quod etiam Seneca dixit : Palatum tuum fames excitet, non voluptas. Et Sapiens protestatur : Qui amat vinum et pinguia, non erit sapiens.6 Apostolus quoque : Curam (inquit) carnis ne feceritis in desideriis.7
Tertio in istis exceditur quando quis cupit cibaria nimis exquisite et accurate præparari : quod pertinet ad sollicitudinem vitiosam carnalem curiositatemque vanam. Quo vitio laborabant filii Heli sacerdotis : propter quod meruerunt occidi et condemnari, ut primo Regum habetur. Contra quod ait Christus :8 Ne solliciti sitis quid manducetis. Si enim non licet immoderate sollicitari de cibo, multo minus de exquisito parandi modo.
Quarto, in quantitate, videlicet quando nimis multum de cibo et potu accipitur, præsertim dum unum genus ciborum aut potuum alteri superflue additur, quum priora sufficiant; sicque de novo stomachus provocatur, et natura gravatur : per quod non solum vita spiritualis et salus animæ impediuntur, sed corporalis quoque vita abbreviatur, sanitas impeditur, ratio hebetatur, concupiscentia inflammatur. Fiunt quippe non solum duo, sed tria aut plura contra unum, et periclitatur sobrietas. Imo quod tam immoderate consumitur, debetur pauperibus, et periculose subtrahitur eis. Hinc apud Lucam loquitur Deus : Væ vobis divitibus qui habetis consolationem vestram ;9 væ vobis qui saturati estis, quia esurietis.
Quinto, dum quis nimis ardenter et avide cibum et potum sumit aut cupit, ita quod instar canis famelici effundit se super illos, indisciplinateque comedit, et torvo adspectu festinantique motu aut totius vultus apparatu suam ostendit gulositatem. Tales sunt filii Esau, qui præ aviditate cibarii dixit :10 En morior. Sicque ex aviditate canina vendidit primogenita sua. Nec postea invenit pœnitentiæ locum, quam cum lacrimis inquisisset eam. Propter quod Hebræos monet Apostolus : Ne quis profanus ut Esau, etc. Hinc in Ecclesiastico edocetur : Noli avidus esse in omni epulatione, nec te effundas super omnem escam.1112 Et denuo in eodem admonetur :13 Non extendas manum tuam prior, cessa prior causa disciplinæ, nec prior poscas bibere.
Denique quinque prætactos gulæ modos seu species ponit Gregorius. Quibus possunt alii addi modi, utputa : nimis frequenter comedere aut potare, sicque super indigestum adjicere alimenta : per quod valde læditur ipsa natura. Alius modus est, refectionem vel potius comessationem et ingurgitationem valde diu protrahere, sicque diu in mensa sedendo, tempus non solum infructuose, sed et vitiose expendere. Tertius modus est, nova et inconsueta alimenta exquirere : quod est signum carnalitatis præcipuæ. Quartus, quærere speciosa, quamvis non sint amplius saporosa.
Footnotes
Chapter 50 of 143