Articulus 49
De filiabus gulæ.
HÆC fuit iniquitas Sodomæ : superbia, saturitas panis, abundantia et otium ipsius. Ex gula generari varia atque enormia vitia, satis docet experientia. Porro, secundum Gregorium, quædam vitia specialiter nominantur effectus ac filiæ gulæ, videlicet : hebetudo sensus seu rationis, inepta lætitia, loquacitas, scurrilitas, quantum ad gestus exteriores et joculares; immunditia, et præsertim luxuria atque præambula ejus, ut sunt motus libidinosi et actus lascivi in tactu, osculo et amplexu. Insuper ex gula nascuntur stulta securitas, periculosa audacia, negligentia multiplex, somnolentia in divinis, detractio, lusus superflui, contentiones et rixæ, bella et homicidia : de quibus per ordinem jam breviter est tangendum.
Itaque, quum intellectiva cognitio animæ ex sensitiva cognitione et congrua corporis interiorumque sensuum dispositione dependeat ac procedat, ideo corporis dispositione et interioribus sensibus per gulam turbatis et aggravatis, consequens est ut ratio in suis actibus impediatur, ineptitudinem hebetudinemque incurrat : et ita deinceps fit homo ad exercitia virtutum ineptus, et protinus somnolentus, imo et acediosus, quia spirituales occupationes fastidit. Insuper, quoniam intellectus ejus non viget ad considerandum salubria et ea quæ compunctionem inducunt ac timoratum efficiunt, ideo quærit forinsecus consolari, atque ad fabulationem, risum, jocum, choreas et alios lusus proclivis est, ad gestus quoque scurriles : ex quibus omnibus ad peccata luxuriæ inflammatur, præsertim quia materiam et calorem excitantes ad ea generat gula. Hinc quippe de impiis filiis Israel scriptum est in Exodo :1 Sedit populus manducare et bibere, et surrexerunt ludere. Gregorius quoque : Primo, inquit, convivantibus famulatur culpa loquacitatis ; post loquacitatem, ludi et levitas assequuntur.
Imo gula assidua hominem sic excæcat atque indurat, ut nec pauperibus compassivus sit, nec liberalis, quemadmodum23
Amos asserit:4 Bibentes vinum in phialis et optimo unguento delibuti, nihil patiebantur super contritione Joseph. Tales namque tam intense quærunt commoda sua carnalia, ut de aliis parum aut nihil curent. Hinc in Levitico legitur: Dixit
Dominus ad Aaron: Vinum et omne quod inebriare potest, non bibetis tu et filii tui, quando intrabitis tabernaculum testimonii, ut habeatis scientiam discernendi inter sanctum et profanum, inter pollutum et mundum.5
Footnotes
Chapter 51 of 143