Articulus 50
Quam detestabile sit vitium gulæ; et specialiter contra ebrietatem et pravam consuetudinem aliquorum.
Hi sunt in epulis suis maculæ, convivantes sine timore, semetipsos pascentes;1 arbores autumnales, infructuosæ, bis mortuæ: quibus procella tenebrarum conservata est in æternum. Quam detestandum, vile ac fugiendum sit gulæ peccatum, primo monstratur ex hoc quia sicut per luxuriam, ita per gulam homo a propria et naturali nobilitate degenerat: quoniam sensualitatem et carnem, per quas bestiis est conformis, præfert intellectivæ parti, videlicet rationi et voluntati, per quas cum Deo et angelis quamdam communionem et assimilationem sortitur, et magis quærit oblectamenta et commoda carnis vilissimæ celeriter morituræ, quam gaudia sancta et spiritualia, virtutes et salutem rationalis et immortalis animæ suæ: quod tanto stolidius iniquiusque censetur, quanto anima exstat præstantior corpore.
Secundo idem patet ex hoc quia gulosus vilissimæ servituti se subdit, videlicet obsequio sui ventris et concupiscentiæ ejus, quemadmodum de talibus dicit Apostolus: Hujusmodi non Deo, sed suo ventri serviunt.2 Imo, ut asserit Cassianus, gulosus vix aliud cogitat quam qualiter ventris sui desiderio ac repletioni satisfacere possit.
Tertio, quia gulosus assimilatur idololatræ: imo turpissimus idololatra esse videtur, quoniam sordidissimam sui corporis partem, scilicet ventrem, immunditiis plenam, colit pro Deo, dicente de gulosis Apostolo: Quorum deus venter est.3 Magis enim cogitat, amat et veneratur proprium ventrem quam Deum, quoniam indesinenter sollicitus est pro ventris repletione, provisione, oblectamento et copia. Quod si ipse aut alter Deo injurietur et debitum subtrahat cultum, parum attendit aut curat; si vero suo ventri quid subtrahatur, graviter indignatur. Imo contra Dei honorem ac jussionem quærit quæ ventris sunt.
Quarto, quia de corpore suo, quod Dei templum esse deberet, facit turpem coquinam fœtidamque latrinam, imo et domum diaboli. Ex abundantia etenim cibi et potus generantur in eo fumi ascensio, calidi naturalis intensa et quasi laboriosa incensio, superfluitatum naturæ multiplicatio fœda. Et sicut in Evangelio legitur quod legio dæmonum rogavit mitti in porcos, ita diabolus delectatur demorari in guloso tanquam in sordidissimo porco et veluti in cloaca. Ait equidem Guillelmus Parisiensis in libro de Universo, quod dæmones in cloacis solent manere.
Quinto, quia gulosus, secundum Hieronymum, facit rapinam et furtum. Nam quidquid consumit superflue, subtrahit indigenti, imo tot indigentibus quot posset ex superfluis suis subvenire expensis.
Sexto, quia gulositas ingratitudinem oblivionemque Dei et aversionem ab eo producit, juxta illud Deuteronomii: Incrassatus est dilectus, et recalcitravit, dereliquit Deum factorem suum.4 Per Osee quoque prophetam Deus contestatur:5 Saturati sunt, et obliti sunt mei.
Septimo, quia gulosus est quodammodo homicida et interfector sui ipsius: quia gulose vivendo lædit et valde abbreviat propriam vitam, juxta quod dicitur : Plures moriuntur gula quam gladio. Unde in Ecclesiastico legitur :6 In multis escis erit infirmitas ; qui autem abstinens est, adjiciet vitam. Et item :7 Propter crapulam multi obierunt.
Octavo, quoniam primi parentes per gulam sunt victi, et sibi ipsis ac omnibus nobis paradisum amiserunt terrestrem, atque tot mala incurrerunt.
Nono, quia tot vitia oriuntur ex gula, ut patuit articulo præcedenti; et ipse gulosus valde injustus est tam in Deum, cujus beneficiis abutitur et dona male dispensat, quam in proximos, quoniam plurimorum labores solus consumit, et bona quæ soboli suæ relinqueret, sæpe immoderanter consumit, atque in se ipsum, lædendo corpus suum et animam modo præfato.
Præterea, gula in comessationem et ebrietatem dividitur. Unde ad Romanos ait Apostolus:8 Non in comessationibus et ebrietatibus. Itaque ex gula generatur ebrietas : quæ in se ipsa est plurimum vitiosa et periculosa, quum privet hominem judicio rationis, atque per hoc exponat eum omni discrimini, et non solum bestiis, sed etiam furiosis, imo et dæmonibus eum assimilet. Hinc sacra Scriptura contra ebrietatem sæpissime ac terribiliter loquitur. Scribit enim Salomon in libro Proverbiorum : Vacantes potibus et dantes symbola consumentur.9 Et rursus : Ne intuearis vinum quando flavescit; ingreditur blande, sed in novissimo mordebit ut coluber, et sicut regulus venena diffundet.10 Itemque : Cui væ? cujus patri væ? cui foveæ? cui sine causa vulnera? cui suffusio oculorum? Nonne his qui commorantur in vino et student calicibus epotandis?11 Hinc quoque Seneca dicit : Quid est ebrietas, nisi insania sponte admissa? Et Tullius : Ebrietate, inquit, sopitus quid differt a stulto, quum recta mente uti non queat? Unde et S. Joannes Chrysostomus asserit : Nihil est dæmoni ita amicum ut ebrietas atque lascivia.
Præterea, sicut in secunda secundæ, quæstione centesima quinquagesima, docet Thomas, tunc ebrietas potissime est mortale peccatum, quando quis scit potus virtutem et se posse inebriari ab eo, nec tamen cavet potationem superfluam. Si ergo gula et ebrietas ita mortales sunt, quam gravissime peccant qui quotidie aut frequenter conveniunt ad potandum, seque inebriant, quum frequenter experti sint se tantum potum sine ebrietate tolerare non posse, potissime quum (Augustino testante) etiam venialia per nimiam assiduitatem fiant mortalia? In talibus quoque potationibus magna pars temporis infructuosissime perditur, imo et vitiosissime consumitur, eo quod alia vitia multa ac gravia potationibus illis se misceant, utputa verba otiosa, pungitiva, scurrilia, detractoria, contentiosa, taxillationes, injuriæ, pugnæ, et consimilia.
Postremo, si ista tam illicita atque enormia sunt etiam ferialibus diebus, quanto magis dominicis et festivis diebus, quando Christiani tenentur specialiter esse devoti et circa divina intenti, aliorumque dierum negligentias recuperare, et commissa mala pœnitendo delere ac emendare ?
Footnotes
Chapter 52 of 143