Skip to the text

Articulus 51

Contra gulam, comessationes et ebrietates, ex sacra Scriptura.

ESCA ventri, et venter escis;1 Deus autem et hunc et has destruet. Jam contra gulam et species ejus allegatæ sunt multæ auctoritates Scripturæ : ut tamen prædicator verbi cœlestis ad manum habeat copiam auctoritatum majorem in materia tam prædicabili, adhuc aliquas breviter introducam.

Itaque apud Isaiam maledicuntur gulosi et ebriosi, quum dicitur : Væ qui potentes estis ad bibendum vinum et ad miscendam ebrietatem.2 Et rursus : Væ qui surgitis mane ad ebrietatem sectandam, et ad potandum usque ad vesperam, et opus Domini non respicitis : propterea dilatavit infernus animam suam et aperuit os suum absque ullo termino, et descendent ad eum.3 In Proverbiis quoque scriptum est: Noli esse in conviviis potatorum, nec in comessationibus eorum qui carnes ad vescendum conferunt.4 Et iterum Salomon in Proverbiis loquitur: Qui diligit epulas, in egestate erit;5 qui amat vinum et pinguia, non ditabitur.

Insuper Osee propheta:6 Cœperunt (inquit) principes furere a vino. Atque in Ecclesiastico fertur: Utere quasi homo frugi his quæ tibi apponuntur, ne multum manducans odio habearis;7 noli nimius esse in edendo, ne offendas. Quam sufficiens est homini erudito vinum exiguum, et in dormiendo non laborabis ab illo, et non senties dolorem.8 Vigilia et cholera et tortura homini infrunito.9 Diligentes in vino noli provocare;10 multos enim exterminavit vinum. Vinum multum potatum irritationem et iram et ruinas multas facit. Amaritudo animæ vinum multum potatum. Ebrietatis animositas, imprudentis offensio, minorans virtutem et faciens vulnera. In convivio vini non arguas proximum, verba improperii non dicas illi, et non premas eum in repetendo.11 Iterum in Ecclesiastico scriptum est:12 Vinum et mulieres apostatare faciunt sapientes; operarius ebriosus non locupletabitur.

Paulus quoque apostolus ad Hebræos: Optimum (ait) est gratia stabiliri cor, non escis, quæ non profuerunt ambulantibus in illis.13 Et alibi:14 Nolite inebriari vino, in quo est luxuria.15 Non est regnum Dei esca et potus, sed justitia et pax et gaudium in Spiritu Sancto. Qui infirmus est, olera manducet. Bonum est non manducare carnem et non bibere vinum.16

Præterea in Job habetur:17 Sapientia non invenitur in terra suaviter viventium, utpote inter eos qui sensualitatis oblectamenta requirunt. Et rursus alibi apud eumdem legitur de guloso: Quum satiatus fuerit, arctabitur, et omnis dolor irruet super eum.18 Satietatem etenim consequitur quædam ventris compressio. Plus etenim projicit gulosus in ventrem suum quam convenienter potest tenere: idcirco consequitur eum multiplex dolor, et præter æternalem dolorem inferni, habet multoties in præsenti dolorem unius diei aut mensis pro delectatione horæ unius.

Postremo sacratissimus princeps Apostolorum in secunda sua fatur Canonica: Hi velut irrationabilia pecora in corruptione sua peribunt, voluptatem existimantes diei delicias, coinquinationes et maculæ, deliciis affluentes, in conviviis suis luxuriantes;19 quibus procella tenebrarum reservatur. De talibus denuo scribit in prima sua epistola: Qui ambulaverunt in luxuriis, desideriis, vinolentiis, comessationibus, potationibus, hi reddent rationem ei qui paratus est judicare vivos et mortuos.20

Footnotes

  1. 1 Cor. vi, 13. ↩

  2. Is. v, 22. ↩

  3. Ibid. 11, 12, 14. ↩

  4. Prov. xxiii, 20. ↩

  5. Prov. xxi, 17. ↩

  6. Osee vii, 5. ↩

  7. Eccli. xxxi, 19, 20. ↩

  8. Ibid. 22. ↩

  9. Ibid. 23. ↩

  10. Ibid. 30. ↩

  11. Ibid. 38-42. ↩

  12. Eccli. xix, 2, 1. ↩

  13. Hebr. xiii, 9. ↩

  14. Ephes. v, 18. ↩

  15. Rom. xiv, 17. ↩

  16. Ibid. 21. ↩

  17. Job xxviii, 12, 13. ↩

  18. Job xx, 22. ↩

  19. II Petr. ii, 13, 1 Judæ 12. ↩

  20. I Petr. 1, 3, 5. ↩

Chapter 53 of 143