Skip to the text

Articulus 52

Contra gulam et ebrietatem, ex verbis sanctorum Patrum.

QUEM fructum habuistis tunc in illis in quibus nunc erubescitis?1 In vitiis carnis, gula et luxuria, invenitur turpitudo præcipua: in quibus ratio excæcata et victa viliter delectatur; sed ratio illuminata, pœnitens ac prævalens de eis verecundatur, eo quod tam bestialibus servierit vitiis.

Hinc ait Gregorius: Dominante gulæ vitio, omne quod fortiter egerunt homines, perdunt; et dum venter non perstringitur, cunctæ virtutes pariter obruuntur. Etenim epulas pene semper concomitatur voluptas. Nam dum corpus in refectionis delectatione resolvitur, cor ad inane gaudium relaxatur. Iterum ait: Voluptas plerumque ita sub necessitate se palliat, ut vix eam perfectus quisque discernat. Quumque necessitas debitum sibi reddi efflagitat, voluptas desiderium suum explere festinat; nec valet mens discretionem tenere, ciborum aut potuum pondere prægravata. Verumtamen non cibus, sed appetitus in vitio est. Nam et lautiores cibos plerumque sine culpa sumimus, et abjectiores non sine reatu conscientiæ degustamus.

Innocentius quoque disseruit :2 Initium vitæ hominis aqua et panis. Gulosis autem non sufficiunt arborum fructus, leguminum genera, radices herbarum, pisces maris, bestiæ terræ, nec aves cœli; sed quæruntur pigmenta, parantur aromata, nutriuntur altilia, capiuntur obesa, quæ studiose coquuntur et laute parantur. Gula paradisum clausit, primogenita vendidit, magistrum pistorum suspendit, decollavit Joannem.34

Insuper, Augustino testante, ebrietas est flagitiorum omnium mater, culparum materia, radix criminum, vitiorum origo, turbatio capitis, subversio sensus, tempestas linguæ, procella corporis, naufragium castitatis, amissio temporis, voluntaria insania, turpitudo morum, dedecus vitæ, honestatis infamia, animæ corruptela; quæ in utroque sexu varia mala appetit et nefanda committit. Ambrosius quoque : Ebriosus, inquit, dum potum absorbet, absorbetur a potu, abominatur a Deo, ab angelis sanctis despicitur, ab hominibus deridetur, spoliatur virtutibus, conculcatur a dæmonibus. Ebriosus confundit naturam, perdit gratiam, amittit gloriam, incurrit damnationem æternam. Hinc asserit Hugo : Ebrietas judicium rationis offuscat, contentiones et bella procurat, robur et naturalem virtutem enervat, infirmitatem generat, mortem adducit, rebus temporalibus spoliat, et (quod deterius est) divinam maledictionem incurrit.

His consonat Augustinus : Ebrietas, inquiens, aufert memoriam, dissipat sensum, confundit intellectum, libidinem concitat, linguam involvit sanguinemque corrumpit, omnia membra debilitat, vitam dirimit et omnem salutem exterminat. Gregorius quoque : Ebrietas, ait, est blandus dæmon, dulce venenum, suave venenum : quam qui habet, se ipsum non habet; quam qui facit, non solum facit peccatum, sed totus est peccatum. Propterea ait Hieronymus : Qui luxuriatur, vivens mortuus est; qui autem inebriatur, mortuus et sepultus est. Rationis vile sepulcrum est ebrietas. Hæc sepelitio est quædam submersio, quia in aqua sepeliri, est mergi. Hinc denuo fatur : Qui post carnem ambulant, in ventrem et libidinem proni, bruta dici merentur.

Ait demum Thomas in secunda secundæ, quæstione centesima quadragesima nona, quod potatio vini singulariter periculosa sit mulieribus atque juvenibus, quia ad concupiscentiam proni sunt et debiles ratione.5 Ad quod allegat Valerium affirmantem quod apud antiquos Romanos mulieres vinum non potabant. Hieronymus quoque in suis docet epistolis ut virgines et puellæ a vino abstineant. Et quid hoc mirum de illis, quum et Apostolus protestetur, Vidua quæ in deliciis est, vivens mortua est?6 Siquidem vivens vita naturæ, mortua est morte culpæ.

Præterea Joannes Climacus ait :7 Gula est hypocrisis (id est simulatio) ventris : nam saturatus, indigentiam reboat; refectus et semiplenus, famem reclamat. Gula est conditrix præparationis delectationum, fons libidinis, seductio oculorum, suggerens omnia simul devorare, ciborum satietas. Blanditiis leonem aliquis mansuetum plerumque effecit; qui autem corpus suum blande fovet, ex hoc facit illud magis rebelle. Gaudet et diem festum agit Judæus in sabbato, et gulosus in die lautæ et crapulosæ refectionis. Somnia ciborum ac potuum in cordibus gulosorum; somnia vero judiciorum atque pœnarum in cordibus pœnitentium et lugentium. Qui ventrem suum nutrit et fovet, et contendit fornicationis spiritum vincere, similis est volenti cum oleo ignem exstinguere. Mens jejunantis orat vigilanter ac sobrie; non jejunantis autem repletur spiritibus immundis. Tribulato ventre, cor humiliatur; ventre autem repleto, superbit cogitatio. Afflige ventrem, et claudes os tuum : a multitudine namque escarum lingua enervatur.

Cognosce quia plerumque dæmon super stomachum sedet, et præparat ac suggerit hominem satiari non posse, etiam si totam Ægyptum comederit et universum biberit Nilum. Immundus hic dæmon recedit post cibum, et fornicationis nobis spiritum mittit, annuntians ei quod factum est, et dicens: Apprehende, apprehende et conturba gulosum; ventre enim repleto atque gravato, faciliter prævalebis. Veniens ergo spiritus fornicationis, subridet, ligansque somno manus nostras ac pedes, omnia de reliquo quæcumque vult facit, et corpus et animam phantasiis, inquinationibus et colluvionibus fœdat ac sordidat.

Ampla et spatiosa est via ventris, quæ ducit ad fornicationis perditionem, et multi vadunt per eam;8 angusta vero porta et arcta est via jejunii et abstinentiæ, quæ ducit in vitam castitatis, et pauci ingrediuntur per eam. Lucifer qui ruit, princeps est dæmoniorum; et gula seu ventris ingluvies, princeps est vitiorum. Gula est porta vitiorum, lapsus Adæ, perditio Esau, interitus Israelitarum, Noe inhonestas, Gomorrhæorum proditor, Lot querela, exterminium filiorum Heli.9101112

Ex gula procedunt tanquam filii ejus, fornicatio, duritia cordis, somnus, mare seu abundantia inutilium cogitationum, fluctus et undæ inquinationum, atque profundum ignotarum et indicibilium immunditiarum. Porro filiæ gulæ sunt: otiositas, multiloquium, confidentia propriarum virium, risus, scurrilitas, contradictio, cervicosa durities, inaudientia, insensibilitas propriæ læsionis in anima, captivatio cordis, magnificatio sui ipsius, gloriatio, audacia, præsumptio, amor mundi, quem sequitur oratio sordida et tandem crudelis desperatio. — Hæc Climacus.

Insuper his concordant quæ in libro quinto de Institutis Patrum scribit Joannes Cassianus, inter cetera docens quod primum luctamen necessarium nobis, sit contra gulam, nec posse hominem ignem luxuriæ suffocare, neque contra interiora ac spiritualia vitia efficaciter præliari, imo nec in aliqua virtute proficere, nisi in primis superet gulam.13 Deinde ostendit qualiter unusquisque debeat in cibo et potu moderamen servare, proprias vires pensando;14 et quod non solum vinum et fortia fercula, sed etiam sola aqua et quæcumque quantumlibet vilis esca, nisi moderate ac timorate sumatur, libidini ministret fomenta et cordis impediat puritatem. Sic etenim ait:15 Quibuslibet escis refectus venter seminaria luxuriæ parit, nec prævalet mens discretionum gubernacula moderari, alimentorum onere prægravata. Non sola crapula vini mentem inebriat, sed cunctarum escarum nimietas vacillantem eam ac nutabundam reddit, omnique integritatis ac puritatis contemplatione despoliat. Audi Dominum per Prophetam Jerusalem increpantem: Quid peccavit soror tua Sodoma, nisi quia panem suum in saturitate et abundantia comedit? Quod si illos sola satietas panis16 ad tanta præcipitavit flagitia, quid censendum est de his qui carnes et vinum immoderata libertate accipiunt?

Postremo, de hac materia sanctus pater noster Bernardus sic loquitur: Voluptas gulæ, quæ tanti hodie æstimatur, vix duorum obtinet latitudinem digitorum: et hujus tam modicæ partis delectatio vilis quanta paratur sollicitudine! Quantam deinde molestiam parit! Hinc namque monstruose dilatantur renes et humeri; hinc tumentes uteri non tam impinguantur quam imprægnantur a ruina; et dum carnis onus ossa non sustinent, etiam morbi varii generantur. Gula et libido voluptati carnis deserviunt. Propter gulam pauperes spoliantur, ut fames pauperum transeat in delicias divitum.

Iterum ait: Filii hominum, usquequo Ps. iv, 3. gravi corde, quia pingui corpore? Pinguido carnis, deliciæ corporis, saturitas ventris, aut ante mortem vos deserent, aut vos in morte illa relinquetis, quando hic vermibus caro, et illic anima deputabitur igni, donec rursus infeliciter colligatæ, in locis pœnalibus socientur, quæ sociatæ fuerunt in vitiis. O delicate, qui divitiis atque deliciis circumfusus et confusus, confusionem exspectas et mortem, non est regnum Dei esca et potus, non purpura et byssus:1718 quoniam dives ille utrisque abundans, in puncto ad inferna descendit. Quid ad hæc dicitis, o gulosi, et vos, luxuriosi, quorum deus venter est, quorum usus omnis aut in ventre aut sub ventre est, qui in luxuriis enutristis corda et corpora vestra?19202122 Audite, audite, quia esca ventri, et venter escis, Deus autem et hunc et has destruet.

Denuo ait: Calix dæmoniorum crapula atque ebrietas: quæ quum impleverint aut mentem aut ventrem, Christus ibi non invenit locum. Sicut ignis et aqua se non compatiuntur, sic spirituales et carnales deliciæ simul esse non possunt. Ubi ructantis crapulam inter pocula senserit Christus, vina sua spiritualia super mel et favum dulciora, menti propinare non dignatur. Ubi curiosa ciborum diversitas pascit ventrem, ibi cœlestis panis jejunam deserit mentem.

Footnotes

  1. Rom. vi, 2 ↩

  2. Eccl. xxix, 28. ↩

  3. Gen. III, 6-4; xxv, 29-4; XL, 16-2; ↩

  4. Marc. 1, 21-27. ↩

  5. art. 4. ↩

  6. I Tim. v, 6. ↩

  7. Scal. parad. grad. xiv. ↩

  8. Matth. vii, 13, 14. ↩

  9. Gen. iii, 6-24; xxv, 29-34; ↩

  10. Num. x1, 4, 33; ↩

  11. Gen. ix, 21; xviii, 20; xix, 33-35; ↩

  12. I Reg. ii, 12 et seq.; iv, 11. ↩

  13. cap. 3, 11. ↩

  14. cap. 5. ↩

  15. cap. 6. ↩

  16. Ezech. xvi 49. ↩

  17. Luc. xvi, 19, 22. ↩

  18. Rom. xiv, 17. ↩

  19. Cf. t. XXVIII, p. 287 C. ↩

  20. Cor. vi, 13. ↩

  21. Iacob. v, 5. ↩

  22. Philipp. 11, 19. ↩

Chapter 54 of 143