Skip to the text

Articulus 53

De remediis contra gulam.

DUCUNT in bonis dies suos, et in puncto ad inferna descendunt.1 Ad abhorrendum ac evitandum omnem gulam, primo valet consideratio prædictorum, videlicet quod vitium gulæ in se ipso tam vile, carnale ac bestiale consistit; quod item tot et tanta mala corporalia ac spiritualia, pœnalia ac culpabilia, præsentia ac futura sequuntur ex eo, et quod tot pessimas filias habet.2 Aliqua quippe in se ipsis aliquid amabilitatis et delectabilitatis habere videntur: attamen si pensetur quam nociva sint et quot mala eis annexa sint, protinus evitantur.3 Ita de gula se habet.

Secundum contra gulam remedium est, pravam consuetudinem fugere, et si quis gula devictus est, ei indesinenter resistere, seque paulatim assuefacere ad sobrietatem, assumendo ad hoc firmum propositum assiduumque conatum, et disciplinate comedere. Quod etiam ad corporis proficit sanitatem: quia, ut ait Bernardus, quanto cibus ordinatius sumitur, tanto convenientius digeritur; inordinata vero et festinata refectio gravat naturam, et minus nutrit. Climacus quoque fatetur, quod sicut somnum, ita et potationem superfluam vincit homo paulatim, aliquid sibi subtrahendo quotidie.

Tertium remedium est, occasiones, incitamenta atque materiam gulæ pro posse vitare. Quemadmodum enim homini ad concupiscentiam luxuriæ prono periculosum est pulchras et ornatas feminas intueri, attingere et præsentes habere; sic homini ad gulæ voracitatem et aviditatem proclivi periculosum censetur, in promptu habere sive accedere mensam cibis potibusque delicatis ac copiosis refertam. Et enim vitia carnalia in se ipsis delectabilia, melius superantur fugiendo eorum occasiones atque objecta. Nam et Eva quum vidisset quod lignum bonum esset ad vescendum, et pulchrum oculis adspectuque delectabile, tulit de fructu illius et comedit. Ideo, teste Gregorio, non licet incaute videre quod non licet concupiscere. Hinc non expedit sine rationabili causa invitare et invitari, aut celebrare convivia.

Quartum remedium est, pensare quod per gulæ voluptatem meretur homo infernali absinthio atque perpetua amaritudine pasci ac cruciari, cœlesti quoque ac sempiterna refectione dulcissima, summe beata, privari. Ad quod pertinet exemplum quod Christus refert de divite epulone, qui sepultus est in inferno pro sua temporali et brevi gula. Cujus exempli diligens consideratio multum valet ad gulæ detestationem et provocandam compunctionem. Hinc Climacus protestatur: Gulam intenta ignis æterni meditatio circumcidit.

Quintum remedium est, considerare quam vile atque immundum sit corpus nostrum, et quod paulo post redigetur in pulverem, imo in putredinem, serpentes et vermes; quod item tot vitiorum occasio fuerit ac instrumentum, quotidie quoque sit. Propter quod non decet nos illud laute fovere, sed tanquam servum rebellem et animæ hostem castigare, edomare, affligere, sicut ait Apostolus:4 Castigo corpus meum et in servitutem redigo; et rursus: Qui autem sunt Christi, carnem suam crucifixerunt cum vitiis et concupiscentiis;5 itemque: Qui in carne sunt, Deo placere non possunt.6 Qui ergo corpus suum ita non crucifigunt, ad Christum non pertinent, sed sunt servi diaboli.7 O quam arcta est via salutis!

Sextum remedium est, vigilanter attendere quam multa et magna bona sequantur tam in corpore quam in anima, et in præsenti ac futuro, ex gulæ exstirpatione et sobrietate. De quibus jam tacta sunt aliqua et infra tangentur.

Septimum est, bene perpendere quantam famem et indigentiam sustineant membra Christi et proximi nostri, quæ tanquam nos ipsos diligere obligamur, non solum cordis affectu, sed et beneficio operis, sicut ait Joannes apostolus:8 Diligamus non verbo neque lingua, sed opere et veritate. Quod qui agit, non consumit superflua, sed egenis largitur.

Octavum est, cordialis recordatio novissimæ refectionis Christi in cruce, ubi pro nobis felle cibatus est, et aceto myrrhæ mixto potatus, sicut ait in Psalmo: Dederunt in escam meam fel, et in siti mea potaverunt me aceto.9 Cui refectioni propter nos toleratæ nil condignum rependere unquam poterimus, etiam si mille annis in pane et aqua abstinuerimus. Qualem ergo Christi discipulum ac ministrum se esse ostendit qui gulam sectatur, quum princeps Apostolorum testetur, Christus passus est pro nobis, vobis relinquens exemplum, ut sequamini vestigia ejus?10 Hinc Climacus loquitur: Ad mensam sedens, affer in medium memoriam mortis atque judicii;11 poculum bibens, non cesses memorari fellis et aceti Christi regis ac Domini nostri: et abstinebis, aut suspirabis, aut humilius sapies.

Nonum remedium est, ita se assuefacere ad spiritualia exercitia, ut carnalia in fastidium convertantur. De hoc Cassianus sic scribit: Primo nobis calcanda est concupiscentia gulæ, et eousque extenuanda mens (non solum jejuniis, verum etiam vigiliis, lectione quoque, compunctioneque cordis crebra, ingemiscendo nunc vitiorum horrore, nunc desiderio perfectionis), donec hujusmodi curis ac meditationibus occupata, refectionem corporalem sentiat sibi non pro jucunditate concessam, sed quasi onus impositam, et eam accipiat non ut desiderabilem, sed quasi necessariam ac molestam.12 Hinc non solum superfluus alimentorum appetitus virtutum contemplatione calcandus est, sed ipse cibus ac potus naturæ necessarius, tanquam castitati contrarius, non sine cordis anxietate sumendus est. Et ita demum vitæ nostræ instituendus est cursus, ut nullo tempore sentiamus nos magis a spiritualibus studiis avocari et impediri, quam quo ad corporis necessariam curam descendere ejus fragilitate compellimur. Hæc Cassianus. Sed ultimum istud remedium ad religiosos potissime spectat.

Footnotes

  1. Job xxi, 13. ↩

  2. Luc. xvi, 19, 22. ↩

  3. Scal. parad. grad. xiv. ↩

  4. 1 Cor. ix, 27. ↩

  5. Galat. v, 24. ↩

  6. Rom. viii, 8. ↩

  7. Matth. vii, 14. ↩

  8. 1 Joann. iii, 18. ↩

  9. Ps. lxviii, 22. ↩

  10. 1 Petr. ii, 21. ↩

  11. Scal. parad. grad. xiv. ↩

  12. De Instit. Patr. lib. v c. 14. ↩

Chapter 55 of 143