Articulus 54
De ira, quid sit, et de ejus divisione.
N E sis velox ad irascendum, quia ira in sinu stulti requiescit.1 Ira secundum suam essentiam proprie dicitur appetitus vindictæ propter injuriam aut parvipensionem irascenti illatam, ut libro secundo asserit Damascenus. Quumque ira sit motus appetitus sensitivi irascibilis, qui est organica vis, ideo fit cum corporali transmutatione, videlicet sanguinis ebullitione. Unde solet sic definiri: Ira est fervor seu ebullitio sanguinis circa cor ex fellis evaporatione. Propterea irascentes rubescunt in vultu, et corpore incalescunt. Quamvis autem ira proprie non sit nisi in rationali creatura, nec habeatur nisi ad rationalem seu intellectualem creaturam, quia irascens appetit ultionem injuriatori inferre tanquam pœnam pro illius culpa et injuriatione : interdum tamen accipitur ira communius pro commotione appetitus ex imaginatione contrarii; sicque attribuitur brutis, ut leoni et cani. Imo interdum sumitur ira pro quacumque animi commotione ex occursu cujuscumque occurrentis adversitatis; et ita interdum irascitur homo brutis, aut etiam rebus inanimatis, ut ligno aut lapidi, si in ea impegerit.
Denique quidam assignant triplicem iræ gradum seu qualitatem. Primus est, subito atque ex levi seu parva causa moveri. Secundus, vehementer ex adversitate accendi, ita ut interior motio in vultu, in verbis aut signis appareat: quod est gravius multo. Tertius gradus est, in ipsa commotione diu manere: ex quo rancor seu odium oritur.
Gregorius autem Nyssenus, et post eum Damascenus, ante eos quoque Aristoteles, ponunt tres species iræ. Quarum primam vocant acutam, qua quis repente et facili occasione movetur: ad quam cholerici sunt magis proclives. Secundam vocant amaram, qua quis diu irascitur ex memoria injuriæ sibi illatæ, et propter tristitiam quam ex injuriatione sibi facta concepit: ad quam melancholici proni sunt, quia naturaliter tristes sunt, et pondus gravans portant in corde ut herniosi. Tertiam vocant gravem sive difficilem, qua quis vehementer irascitur ex ingenti affectu se vindicandi, nec quiescit donec ultio fiat. Et ista in superbis præcipue regnat, qui quanto in oculis suis majores sunt, tanto plus reputant irrogatam sibi injuriam, quamvis interdum parva aut nulla sit: ideo non quiescunt neque mitescunt donec se fuerint ulti.
Oritur autem ira ex interiori tristitia, nec appetit quis ultionem, neque turbatur de illata injuria, nisi tristetur ex ea. Ideo perfecte patientes, et qui de suo contemptu persecutioneque gaudent, non irascuntur ex parvipensatione vel despectione inflicta.
Præterea advertendum quod duplex est ira. Una quæ prævenit, perturbat aut superat rationem: quæ mala est, et vocatur ira per vitium; de qua intelligenda sunt præinducta. Alia appellatur ira per zelum: quæ rationem consequitur, quoniam ratio eam sponte assumit, ut per ipsam fortius exsequatur actus virtutum. Et ista est bona, et ejus defectus exstat culpabilis. Hinc ait S. Gregorius: Tunc robustius ira contra peccata erigitur, dum subdita rationi famulatur: curandum quippe summopere est ne ira quæ ut instrumentum virtutis assumitur, rationi prædominetur, et ne eam ut domina præeat, sed velut ancilla sequatur.
Ira ergo per zelum est qua ultio desideratur ex caritate et affectu justitiæ, propter culpæ correctionem et peccantis salutem ac conservationem justitiæ, præsertim ne bono reipublicæ derogetur, et ne ex facilitate veniæ mala increscant, et pravi ad injuriandum fiant audaciores. Ira vero per vitium est qua vindicta optatur ex elatione aut inordinato mœrore, seu propter læsionem aut nocumentum ejus qui forefecit.
Præterea, ira ista per vitium est mortale peccatum ex suo genere ex parte ultionis cupitæ, quando videlicet vindicta desideratur aut exercetur contra justitiæ ordinem et juris processum: sicut in his qui propria auctoritate vel potius præsumptione suam ulciscuntur aut ulcisci optant injuriam, quum tamen teneantur judici ordinario ultionis exsecutionem committere, aut eam omnino propter Deum dimittere. Rursus ira ista est mortale peccatum, quando in quantitate vindictæ notabiliter excedit sive excedere cupit, pro parva forefactione grandem expetendo vindictam, quod contrariatur justitiæ; item si ultionem seu satisfactionem, quamvis moderatam atque a judice irrogatam, ordinet seu referat in finem perversum, puta in malum injuriatoris: hoc namque caritati contrariatur. Postremo, ira ista potest esse immoderata et mortale peccatum ex nimia vehementia commotionis irati : ut si irascens tam intense per iracundiam inflammetur, quod ratio sua omnino opprimitur ac succumbit, ita quod a caritate divina excidat aut fraterna, vel per suæ commotionis gestus ac signa alios enormiter scandalizet.
Footnotes
-
Eccle. vii, 10. ↩
Chapter 56 of 143