Articulus 55
Quam detestanda, inhonesta ac fugienda sit ira.
VIRUM stultum interficit iracundia.1 Quum optimum hominis sit esse et agere secundum rectæ rationis dictamen, ut divinus Dionysius docet, tanto est ira magis abhorrenda, inhonesta ac evitanda, quanto plus rationem obtenebrat et exstinguit.2 Ira autem potissime rationem excæcare videtur. Propter quod Hugo per appropriationem loquens : Superbia, inquit, abstulit mihi Deum, invidia proximum, ira me ipsum.
Primo itaque abominanda et repellenda est ira, quia exponit irascentem diversis periculis gravibusque peccatis. Nempe quum privet hominem propriæ rationis judicio, quæ debet hominem cohibere ab omni peccato; ideo exponit hominem universis excessibus gravissimisque periculis. Irascens namque lumine rationis privatus, putat sibi licere omne quod libet, et quidquid suggerit ira : idcirco nec Deum nec hominem reveretur, nec propria pericula intuetur, sed in omne vitium præcipitat semetipsum, ita quod pronus fit ad indignandum, rixandum, convitiandum, lædendum, jurandum et perjurandum, ad præsumendum, contemnendum, pugnandum et interficiendum, imo ad alia innumerabilia mala, quorum quædam infra tangentur. Hinc in Proverbiis fertur : Ira non habet misericordiam, nec erumpens furor; et impetum concitati spiritus ferre quis poterit?3
Secundo detestanda ac fugienda est ira, quia valde injuriosa est Deo. Iracundus namque Dei majestatem nequaquam attendit, nec ejus auctoritati jurisdictionique defert, sed sibi usurpat quod Dei est, qui per Jeremiam testatur :4 Ego sum judex et testis;5 per Moysen quoque : Mea est ultio, et ego retribuam. Iracundus autem se ipsum facit judicem et ultorem sui ipsius ac proximi; nec judicat secundum Dei legem, sed secundum propriam passionem, quasi non sit Deus omnium justus judex. Hinc in Proverbiis scriptum est : Ne dicas, Reddam malum pro malo;6 exspecta Dominum, et liberabit te. In Ecclesiastico quoque asseritur : Qui vindicari vult, a Deo inveniet vindictam, et peccata illius servans servabit.
Tertio abominanda est ira, quia assimilat hominem diabolo. Nempe, ut magnus Dionysius ait, in dæmonibus est phantasia proterva, irrationabilis furor et amens concupiscentia. Et hæc tria in iracundo præcipue reperiuntur. Concipit namque imaginationem severam et ferocem adversus injuriatorem, et instar furentis incitatur ac fervet contra eumdem, appetitque injuste ultionem de eo. Hinc de Assuero rege in libro Esther legitur, quod ardentibus oculis furorem pectoris sui monstravit.7 Et sanctus Job loquitur :8 Hostis meus terribilibus oculis intuitus est me. Christus quoque in Psalmo :9 Frenduerunt (inquit) super me dentibus suis.
Quarto vitanda et exsecranda est ira, quia per eam fit homo proximis et domesticis suis valde gravis, intolerabilis, turbativus et scandalosus, sicut ex præallegata Salomonis constat auctoritate. Unde in Proverbiis rursus habetur : Spiritum ad irascendum facilem quis poterit sustinere ?10 Et denuo in Proverbiis Salomon ait : Iracundus provocat rixas;11 qui autem patiens est, mitigat suscitatas. Et in Ecclesiastico ait Scriptura :12 Homo iracundus incendit litem, et vir peccator turbabit pacem. Et iterum Salomon contestatur : Grave est saxum, et onerosa arena; sed ira stulti utroque gravior.13 Specialiter vero ira facit hominem ad sodalitatem et familiaritatem ineptum : quia faciliter offenditur et offendit, sicque societatis ac familiaritatis vinculum rumpit atque comburit; et periculosum est conversari cum eo, ne quis occasione suæ societatis involvatur litibus, guerris, ac ceteris ejus periculis. Hinc in Proverbiis consulitur: Noli esse amicus homini iracundo, ne forte discas semitas ejus;14 in Ecclesiastico quoque: Cum iracundo non facias rixam, et cum audace non eas in via.
Quinto vitanda ac abjicienda est ira, quia graviter multipliciterque nocet suo subjecto. Nam oculum mentis corrumpit, rationis judicium evertit, omni gratia Spiritus Sancti et ejus inhabitatione dulcissima hominem privat, sapientiam aufert, ipsumque irascentem insano, furibundo ac fatuo efficit similem. Sumitur autem nunc ira prout furorem impatientiamque includit. Hinc in libro Job dicitur: Numquid sapiens implebit ardore stomachum suum? Itemque alibi in eodem: Quid perdis animam tuam in furore tuo? Et Salomon ait: Impatiens operabitur stultitiam. Iratus namque, ratione in se per passionem cæcata, non pensat quid qualiterque agendum sit, neque advertit quam indecenter, inhoneste ac stulte se habeat. Idcirco diabolus valde conatur hominem ad iracundiam provocare, et multum delectatur in ea. Quemadmodum enim corvus primo festinat oculum vulpis perfodere, et sicut aranea morsu suo aufert in primis caput muscæ; sic dæmon primo festinat mentem obtenebrare per iram, certus quod mente sic excæcata, faciliter trahet hominem ad diversa peccata. Hinc quidam sanctus eremita asseruit: Iracundus Deo placere non potest, etiam si mortuos suscitet. Et utique valde inhonestum ac stolidum est cito moveri ad iram, et eam per signa ostendere, quum Salomon dicat: Fatuus statim indicat iram suam; et denuo: Qui impatiens est, exaltat stultitiam suam. Iracundus quoque igne suæ commotionis comburit in se omnem virtutum virorem, et templum Spiritus Sancti incendit, imo et eum de cordis sui expellit hospitio; et universos præsentes inquietat, turbat et scandalizat, sicque cooperatur diabolo ad aliorum ruinam.
Sexto abjicienda est ira, quoniam parificat hominem venenosis ac vilibus brutis. Iracundus quippe instar draconis ignem suæ insaniæ per verba et signa aut etiam facta de proprio ejicit ore, et eos quos tangit, frequenter incendit ac lædit; et tanquam serpens venenum suæ inflammationis vomit, ac sibilat et inficit alios; atque ut canis mordet se vindicando, et latrat rixando ac convitiando.15 Hinc ergo cum omni diligentia et conatu semper vitetur hæc serpentina, canina ac diabolica passio.
Footnotes
Chapter 57 of 143