Articulus 56
De filiabus iræ, et ejus effectibus.1
MEMENTO novissimorum tuorum, et desine inimicari, et non irascaris proximo tuo, et abstine te a lite.23 S. Gregorius ponit sex filias iræ, quæ sunt: indignatio, tumor, clamor, contumelia, rixa, blasphemia.4
Ex ira quippe oritur indignatio, in quantum iratus reputat alium indignum ut aliquid sibi displicens aut contrarium agat: sicque indignatio videtur esse aspernatio quædam alterius, eo quod tale quid agit. Ad hanc iræ filiam singulariter proni sunt animosi, et qui sibi magni et sapientes ac excellentes videntur, qui alios apprehendunt atque inspiciunt tanquam longe inferiores. Propter quod Salomon dixit: In multa sapientia multa est indignatio. Verumtamen intelligendum est hoc de sapientia acquisita, humana, carnali, non de sapientia vere spirituali, salutari, infusa, quæ est donum Spiritus Sancti:5 quæ quanto plus in aliquo abundaverit, tanto humiliorem efficit eum, quoniam ex contemplatione salubri infinitæ altitudinis et eminentiæ Dei facit hominem in propriam parvitatem defectuositatemque resilire.6 Hinc in Proverbiis scriptum est: Ubi humilitas, ibi et sapientia.7 Jacobus quoque apostolus in sua scribit Canonica : Quis sapiens et disciplinatus inter vos ? Ostendat ex bona conversatione operationem suam in mansuetudine sapientiæ. Quemadmodum enim mansuetudo et patientia signa sunt veræ sapientiæ, sic ira et impatientia, earumque filiæ, scilicet zelus amarus, contentio, indignatio, signa sunt insipientiæ, quæ salutari sapientiæ exstat contraria. Propter quod rursus Jacobus dicit : Si zelum amarum habetis et contentiones sunt inter vos, nolite gloriari et mendaces esse adversus veritatem ; non est sapientia ista desursum descendens, sed terrena, animalis et diabolica : ubi enim zelus et contentio, ibi inconstantia et omne opus pravum. Insuper tumor mentis ex ira procedens, est exaltatio qua irascens se intra se erigit comparatione ejus cui indignatur, vel audacia insurgendi adversus illum. Quocontra in Ecclesiastico scriptum est : Humilia valde spiritum tuum, quoniam vindicta impii ignis et vermis. Apud Job quoque fertur : Quid te elevat cor tuum ? Et denuo in Ecclesiastico : Non te extollas in cogitatione animæ tuæ velut taurus. Porro ex indignatione et tumore oritur irrationabilis clamor contra forefacientem. Contra quæ omnia hortatur Apostolus : Omnis indignatio et ira et amaritudo et clamor tollatur a vobis cum omni malitia. Contumelia demum est illatio injuriosorum verborum publice prolata in alium : quæ est mortale peccatum, et gravior detractione, sicut rapina est enormior furto, prout Thomas in secunda secundæ declarat. Per rixam vero prout est filia iræ, potest intelligi quæcumque contentio aut lis, seu vindicta aut nocumentum alteri irrogatum. Estque contentio ex suo genere mortale peccatum, quia inter mortalia ab Apostolo numeratur. Qui iterum præcipit : Noli verbis contendere : ad nihil enim utile est, nisi ad subversionem audientium. Et in Proverbiis legitur : Honor est homini qui separat se a contentionibus. Interdum autem ira in tantum excrescit, quod in blasphemiæ verba prorumpit : quod prorsus gravissimum est.
Præterea Climacus filias iræ assignans : Filiæ, inquit, iræ sunt :8 memoria malitiæ (id est injuriæ irrogatæ), vindicta, inimicitia, justificatio in propriis verbis (id est excusatio sui ipsius, imo et accusatio aliorum), amor et odium. Irascens enim amat eum qui sibi adsistit contra injuriantem, et odit quandoque se parvi pendentem. Imo, ut tactum est, alia plura mala oriuntur ex ira.9 Sed et revelatio secretorum, infidelitas, oppressio infirmorum, ex ira nascuntur.
Vitemus ergo et abhorreamus hanc pravissimam matrem et filias ejus mortiferas: quia, ut ait Scriptura, qui ad indignandum est facilis, erit ad peccandum proclivior ;10 et homo assuetus in verbis improperii, omnibus diebus suis non erudietur.11
Footnotes
Chapter 58 of 143