Skip to the text

Articulus 57

Contra iram, ex sacra Scriptura.

MALEDICTUS furor eorum, quia pertinax est;123 et indignatio, quia dura.

Verba hæc protulit sanctus patriarcha Jacob ad litteram de Ruben et Levi filiis suis : qui in ira sua contra Sichimitas concepta, fuerunt valde immansivi et pertinaces ; indignationem quoque suam contra illos apprehensam, severiter ad vindictam sunt prosecuti.4 Ex quibus verbis elicitur, quod talis furor talisque indignatio sint culpæ mortales, ideo summe vitandæ. Quod si in aliquo nostrum orta fuerit subita ira aut indignatio repentina, absit tamen ut pertinax sit in eis, sed protinus eas abjiciat.5

Denique lex Moysis fuerat lex rigoris. In qua inter cetera dicebatur :6 Diliges amicum tuum, et odio habebis inimicum tuum. Nihilo minus in Levitico Dominus jussit :7 Non quæres ultionem, nec memor eris injuriæ civium tuorum.89 In quibus verbis prohibetur non solum vindicta, sed etiam memoria illatæ injuriæ.10 Hinc in Genesi Joseph pius et mitis locutus est fraart.1112 liv. tribus suis : Ne irascamini in via.13 Et Jacobus in sua ait Canonica :14 Sit omnis homo tardus ad iram. Subditque causam :

Ira enim viri justitiam Dei non operatur.15 In quibus verbis minus dicit, et majus insinuat. Quasi dicat : Ira inducit hominem ad faciendum contra justitiam Dei, quia excedit tam in vindicando quam in modo vindictæ, ut patuit. Semper etenim passiones abducunt hominem a medio rationis atque virtutum, nisi rectæ rationis judicio refrenentur. Idcirco in Job habetur :

Non te superet ira, ut aliquem opprimas.16 In Ecclesiastico quoque : Ira et furor exsecrabilia sunt ;17 et rursus : Secundum ligna silvæ, sic exardescit ignis, et secundum virtutem (id est potestatem) hominis, sic iracundia illius erit, et secundum substantiam suam exaltabit iram suam.18 Potentes namque et divites ad iram sunt proniores. In Ecclesiastico item alibi edocetur :

Omnis injuriæ proximi ne mineris.19 Et alibi in eodem : Homo homini servat iram, et a Deo quærit medelam ?20

In hominem sibi similem non habet misericordiam, et de peccatis suis deprecatur Altissimum ? Quis exorabit pro illo ? In quibus sapientissimis verbis tria tanguntur. Unum est, quam irrationabile sit quod unus homo gerit iram in corde contra alium. Secundum est, quod talis non habet faciem exorandi pro se ipso ad Deum. Tertium est, quod iram servare adeo est enorme, ut vix aliquis possit orare pro taliter irascente.

Rursus in Ecclesiastico scriptum est : Zelus et iracundia minuunt dies ;21 objurgatio et injuriæ annullabunt substantiam.22 Iracundus quippe alteri convitiando aut injuriando, incurrit sæpe magnum etiam in temporalibus damnum. Hinc iterum scriptum est in Ecclesiastico :

Iracundia animositatis hominis subversio ejus est.23

In Proverbiis quoque :24 Qui impatiens est, sustinebit damnum. Impatiens enim seu iracundus, irascendo perdit gratiam Dei, et mititatis virtutem ac meritum, imo et animam suam. Ideo recte in Ecclesiastico asseritur : Væ illis qui perdiderunt sustinentiam.25

Denique Christus in Evangelio loquitur : Omnis qui irascitur fratri suo, reus erit judicio ; qui autem dixerit, Raca, reus erit consilio ; qui autem dixerit, Fatue, reus erit gehennæ ignis.26 In quibus verbis ponit tres gradus circa reatum iræ. Nam ubi creverit ordo culpæ, crescit et ordo sententiæ. Etenim in primo horum trium est ira tantum : cui debetur judicium, quod est discussio causæ. In secundo est ira et vox indignationis confusa : cui debetur consilium, quod est definitio sententiæ. In tertio est ira et vox certam vituperationem designans : cui debetur æterna damnatio. Hinc rursus Salvator omnem indignationem, iram, ultionem rancoremque prohibens, ait : Si ergo offers munus tuum ad altare, et ibi recordatus fueris, etc.27 ; itemque in alio loco : Si non remiseritis hominibus, nec Pater vester cœlestis dimittet vobis peccata vestra.28 Quumque B. Petrus dixisset ad eum : Domine, quoties peccabit frater meus in me, et dimittam ei ?29 usque septies ? Christus respondit : Non dico tibi, Usque septies ; sed, Usque septuagies septies :30 id est, quotiescumque peccaverit in te, semper dimittes ei ad minus ipsam offensam seu culpam, ex caritate qua diligere teneris eum. Quid ad hæc dicturi sunt qui nec semel volunt ignoscere ?

Postremo, de ira per zelum, quæ bona est, scriptum est in Ecclesiaste : Melior est ira risu, quia per tristitiam vultus corrigitur animus delinquentis.31 De qua etiam in Marco fertur :32 Circumspiciens Jesus eos cum ira, contristatus est super cæcitate cordis eorum ; atque in Psalmo :33 Irascimini, et nolite peccare.

Footnotes

  1. Gen. XLII, 7. ↩

  2. Eccli. VI, 2. ↩

  3. Job XV, 12. ↩

  4. Ephes. IV, 31. ↩

  5. q. LXXIII, a. 3; q. LXVI, a. 9. ↩

  6. Matth. 43. ↩

  7. Galat. V, 20, 21. ↩

  8. Lev. XIX, 1 ↩

  9. II Tim. II, 14. ↩

  10. Prov. XX, 3. ↩

  11. Eccli. VII, 19. ↩

  12. Jacob. III, 13. ↩

  13. Gen. xlv, 24. ↩

  14. Jacob. 1, 19. ↩

  15. Ibid. 20. ↩

  16. Job xxxvi, 18. ↩

  17. Eccli. xxvii, 33. ↩

  18. Eccli. xxviii, 12. ↩

  19. Eccli. x, 6. ↩

  20. Eccli. xxviii, 3-5. ↩

  21. Eccli. xxx, 26. ↩

  22. Eccli. xxi, 5. ↩

  23. Ibid. 1, 28. ↩

  24. Prov. xix, 19. ↩

  25. Eccli. 11, 16. ↩

  26. Matth. v, 22. ↩

  27. Ibid. 23. ↩

  28. Matth. vi, 15. ↩

  29. Matth. xviii, 21. ↩

  30. Ibid. 22. ↩

  31. Eccle. vii, 4. ↩

  32. Marc. iii, 5. ↩

  33. Ps. iv, 5. ↩

Chapter 59 of 143