Articulus 58
Contra iram, ex dictis sanctorum Patrum.
NUNC autem deponite iram, indignationem et turpem sermonem de ore vestro.1 Quum ira sit tam vehementer periculosa, vitanda, tantorumque vitiorum introductiva, sancti Patres contra eam copiose locuti sunt. Ait quippe Ambrosius: Incentivum ad male agendum iracundia aut cupiditas esse solet. Hieronymus quoque: Quid, inquit, iracundo furor suus confert, quem sævissimis exagitat conscientiæ stimulis, sicque ab omni consilio ac mente deturpat, ut dum irascitur, insanire credatur?
De qua ira ait Gregorius: Per iram splendor Spiritus Sancti excutitur*, qui super humilem et quietum requiescere perhibetur:2 quia dum ira quietem menti subtrahit, habitationem suam Spiritui Sancto claudit. Per iram quoque sapientia perditur, ut quid et quo ordine agendum sit, non pensetur. Iterum dicit: Per iram justitia vera relinquitur, gratia vitæ socialis amittitur, virtus mansuetudinis perditur, lux veritatis deseritur. Rursus, inter iram per zelum et iram per vitium distinguens, affirmat: Alia est ira quam impatientia excitat, alia quam zelus format; illa ex vitio, hæc ex virtute generatur. Ira per vitium, oculum mentis excæcat; ira per zelum, eum aliqualiter turbat.*
De qua ira per zelum ait Chrysostomus: Si ira non fuerit, doctrina non proficit, nec judicia stant, nec crimina compescuntur. Patientia namque irrationabilis vitia seminat. Hoc est quod ait Bernardus: Non irasci ubi irascendum est, est nolle emendare peccatum; plus vero irasci, est peccatum peccato augere.
Isidorus quoque disseruit: Si non potes iram in toto vitare, tempera eam; si non potes furorem cavere, cohibe eum. Tene silentium: tacendo etenim citius vinces.
Insuper scribit Bernardus: Iracundiæ spiritum non aliud reor quam draconem, qui immanis est bestia, igneo flatu necans quidquid attigerit, non tantum bestias terræ, sed et volucres cœli. Quam multi qui videbantur esse vitæ sublimis, flatu hujus draconis miserabiliter sunt exusti, qui utilius sibi ipsis irasci poterant ne peccarent! Naturalis quippe affectio hominis ira est; sed abutentibus ea, est naturæ gravis perditio et miseranda pernicies. Nolite irasci eis qui vobis transitoria auferunt, qui convitia inferunt aut infligunt supplicia, et præter ista nil faciunt. Ostendam autem vobis cui debeatis irasci. Irascimini ei quæ sola potest nocere, solaque facere ut omnia illa non prosint. Vultis scire quænam illa sit? Iniquitas propria. Ita dico vobis: Huic irascimini. Nulla enim nocebit adversitas, si nulla dominetur iniquitas. Qui huic perfecte irascitur, ceteris non movetur.
Insuper Cassianus libro octavo de Institutis Patrum et octo principalibus vitiis, ait: Magno certamine virus iracundiæ de nostris animabus est funditus eruendum. Ira namque in nostris cordibus residente et oculum mentis noxiis tenebris obcæcante, non poterimus judicium rectæ rationis acquirere, nec honestæ contemplationis intuitum aut maturitatem consilii possidere, nec esse valebimus vitæ participes, nec æquitatis tenaces, nec spiritualis lucis capaces, nec esse poterimus sapientiæ veræ participes, quamvis omnium ore sapientes dicamur:3 quia ira in sinu insipientium requiescit. Nec justitiæ moderamina valebimus obtinere perspicaci discretione cordis, licet perfecti et sancti opinione omnium æstimemur:4 quia ira viri justitiam Dei non operatur. Nec consilii maturitatem consequemur:5 quia vir iracundus agit sine consilio. Nec a perturbationibus noxiis erimus quieti, nec immunes a peccatis:6 quia vir animosus parit rixas, vir autem iracundus effundit peccata.7 Verumtamen propriis peccatis irasci debemus, et contra hæc indignari, quod scilicet cogitare audeamus illicita. Nec ita debet quis aliorum peccata velle sanare, ut se ipsum gravius lædat per immoderantiam iræ.8
Hinc ait et Climacus: Ira est deformitas morum et animæ inhonestas.9 Quidam per iram leviter dejecti, negligenter se habent circa ejus curationem. Ira est acutus hominis motus, in uno momento granum animæ et fructum vitæ exterminans. Ira est succensio flammæ a spiritu vehementi in brevi accensa, agrum cordis comburens ac perdens. Iracundus, est arrepticius spontaneus ex non voluntaria arreptione diruptus, consternatus et cadens. Nihil ita inconveniens ac indecens est pœnitenti, ut ira conturbans. Conversio namque multa indiget humilitate; ira autem seu furor, elationis est argumentum. Quemadmodum plenitudo mansuetudinis est, tranquillo corde atque amabili affectione affici ad ipsum injuriantem, etiam ipso præsente; sic plenitudo iræ et impatientiæ est, hominem solum exsistentem, verbis et gestibus contra injuriantem pugnare, et quasi feraliter contra ipsum insurgere. Quum Spiritus Sanctus sit pax cordis, et ira perturbatio ejus, nihil sic impedit adventum Spiritus Sancti in nos sicut ira. Vidi quosdam secundum apparentiam longanimiter sustinentes, et ex silentio intus memoriam injuriæ ac livorem reponentes; et miserabiliores eos dixi furentibus. Iracundus tanquam lupus universum gregem sæpe perturbat, et animas multas plagat. Crudele est, animæ oculum ex furore turbare; crudelius vero, labiis impetum animæ demonstrare; crudelissimum autem, manibus invadere.
Insuper, de memoria illatæ injuriæ, filia iræ, Climacus scribit: Memoria malitiæ (id est injuriæ) consummatio est furoris, vitiorum custos, justitiæ odium, virtutum perditio, sagitta et rubigo venenumque animæ, vermis mentis, orationis confusio, obsecrationis destitutio, caritatis alienatio, clavus cordi infixus, amaritudo spiritus, indesinens peccatum, non dormiens iniquitas, continua quoque malitia. Confundat eam Jesu Christi oratio (puta Oratio dominica, in qua dicitur: Dimitte nobis debita nostra, sicut et nos, etc.; itemque oratio qua pro suis crucifixoribus oravit in cruce). Vere immemor eris injuriæ, non quando pro injuriante oraveris, neque dum ei munera tribueris, nec quando ipsum ad mensam tuam adduxeris, sed quando super eum spiritualiter aut corporaliter lapsum seu tribulatum dolueris atque ploraveris sicut super te ipsum. Memor injuriæ circumfert in se ipso venenum mortiferum; abjiciens eam, invenit indulgentiam; adhærens ei, privatur misericordiis Dei. Quidam tradiderunt se ipsos doloribus atque sudoribus, ut veniam mererentur; sed injuriæ immemor vincit eos. Signum pœnitentiæ nobilis ac probatæ, est oblivio injuriæ; qui autem inimicitiam detinet et pœnitere videtur, similis est ei qui se currere putat in somno.
Footnotes
Chapter 60 of 143