Articulus 59
De remediis contra iram.
SUPPORTATE invicem, donantes vobismetipsis, si quis adversus aliquem habet querelam, sicut et Dominus donavit vobis. Quum ira sit homini tam nociva, diligenter pensanda sunt ejus remedia. Quorum primum est, solerter advertere quod ira in se ipsa tam distorta, pœnalis atque deformis est, tamque nociva suo subjecto seu irascenti, et tot ac tanta peccata introducens in eum: quibus rite pensatis, homo protinus iram tanquam infernale venenum abhorret ac vitat seu rejicit. Quis enim prudenter considerans, rem admittat ita nocivam?
Secundum remedium est, rite perpendere quæ, quanta et qualia Filius Dei innocenter ac patientissime tulit. Si etenim passio Christi et patientia ejus ac mansuetudo ad memoriam reducantur, nihil tam durum sive adversum est, quod non æquanimiter toleretur, secundum Gregorium et Bernardum. Hinc Climacus ait: Memoria passionum Jesu Christi sanat animam injuriæ memorem, et ex patientia Christi erubescit.
Tertium est, propria peccata præterita, quotidiana quoque et innumerabilia, vigilanter multotiesque pensare ac ponderare. Quod qui fecerit, aliorum peccata et illatas sibi injurias seu quodcumque contristans vix advertet ita ut inde irrationabiliter irascatur. Quemadmodum enim amor spiritualis expellit carnalem, et timor divini judicii ac inferni, timorem inordinatum ac puerilem; sic ira bona contra proprias culpas, iram pravam expellit. Ideo dicit Bernardus: Occupemus iram in quibus expedit, ne forte ad utilia illicitaque prorumpat. Sic nimirum solet amor expugnare amorem, et timor timore depelli. Unde quod aliqui tam acriter atque faciliter de aliorum defectibus irascuntur, est quia proprios non attendunt. Rursus, qui propria vitia efficaciter intuetur, omni tribulatione et afflictione dignum se arbitratur: idcirco nec injurianti irascitur.
Quartum est, prudens præconsideratio contristabilium rerum quæ possunt accidere, et ita ante earum eventum et impugnationem se præparare ad mansuetudinem, patientiam spiritualemque pugnam. Nempe qui ante pugnam non est paratus nec eruditus ad eam, faciliter expugnatur. Ideo dictum est: Jacula prævisa minus feriunt. Atque, ut Seneca loquitur, sapienti nil esse debet inopinatum. Et Salomon contestatur: Non contristabit justum quidquid ei acciderit.1
Quintum est, se ipsum seu alium ab iracundiæ et impatientiæ verbis reprimere, ne perversa locutio se ipsum aut alios magis accendat. Ideo in Proverbiis asseritur: Qui imponit stulto silentium, mitigat iras.2 Hinc auctor naturæ duo ostia contulit linguæ, videlicet dentes ac labia, ne cito ad periculosa verba prorumpat.
Sextum est, bene adspicere quod tam saluberrimum est pati adversa, quæ sunt animæ purgativa, et quod omnes electi per varias adversitates salvati sunt:3 ideo iracundus sive impatiens, de lima purgationis facit sibi materiam inquinationis.
Septimum est, consideratio sapientialis providentiæ Dei, sine cujus dispositione ac voluntate nil accidit nobis, et qui per adversa suos purgat electos, imo per talia suum ad nos pandit amorem (sicut in Apocalypsi fatetur: Ego quos amo, arguo et castigo), et tanquam sapientissimus atque piissimus medicus, talia tanquam medicinalia adhibet aut permittit suis accidere.4 Ad quod innuendum locutus est Christus: Calicem quem dedit mihi Pater, non vis ut bibam illum?5 Michæas quoque propheta:6 Iram (inquit) Domini portabo, quia peccavi ei. Et in libro Judith habetur: Non ulciscamur nos pro iis quæ patimur; sed existimantes hæc ipsa minora esse peccatis nostris, flagella Domini, tanquam servi qui corripimur, ad emendationem et non ad perditionem nostram evenisse credamus.7
Octavum est, injuriam dissimulare, seque ad alia bona convertere, et in illis se occupare, imo et considerare quod injuriator multo plus nocet sibi ipsi quam alteri, et ideo condolendum est ei.
Nonum est, consideratio proprii status, videlicet quod nescimus diem neque horam;8 quod item durissimum judicium Dei instat irascentibus, et quod orationes atque oblationes eorum Deo non placent ita ut sint meritoriæ eis.
Decimum est, bonus pudor quo homo verecundatur signa iræ et impatientiæ coram aliis demonstrare, eosque scandalizare, et propriam insipientiam propalare. Ideo in Proverbiis scriptum est: Honor est homini qui separat se a contentionibus; et in Ecclesiastico:9 Est confusio adducens gratiam et gloriam. Nempe, ut Salomon dicit, stultus statim indicat iram suam, et os fatuorum ebullit stultitiam, hoc est, os iracundorum et impatientium evomit irrationabilia ac fatua verba.10
Undecimum est, dare se ad orationes, psalmodias, et consimiles actus. Imo invocatio Dei est generale remedium contra omne peccatum.
Postremo, omnia ista remedia etiam contra impatientiam valent; nec solum sunt iræ et impatientiæ curativa et expulsiva, sed etiam mansuetudinem patientiamque inducunt, fovent, perficiunt.1112
Footnotes
Chapter 61 of 143