Articulus 60
Quid sit acedia, et de speciebus seu gradibus ejus.1
HORA est jam nos de somno surgere.2 Jam de acedia, quæ est una culparum mortalium, est agendum. Itaque acedia proprie sumpta, prout est speciale ac mortale peccatum, est tristitia aggravans mentem ex torpore seu tædio aggrediendi aut prosequendi opus bonum spirituale divinum, seu tarditas ad Dei obsequium, prout Thomas declarat in secunda secundæ, quæstione tricesima quinta. Hinc libro secundo asserit Damascenus, quod acedia est tristitia animum gravans, ita ut nil boni agere libeat, imo bonum debitum facere tædeat. Idcirco opponitur gaudio spirituali quod ex caritate procedit, quo quis in virtuosis actibus ex Dei amore lætatur, juxta illud Apostoli:3 Gaudete in Domino semper. Quemadmodum enim gaudium ex caritate procedens, est delectatio consequens actum ex caritate elicitum aut imperatum circa Dei honorem, ita acedia est tristitia de bono opere spirituali in quantum est divinum seu ad Dei honorem relatum; et inde habet rationem specialis peccati: nam respicit bonum spirituale non absolute, sed in quantum divinum.
Insuper constat ex iis, quod hæc tristitia ex suo genere sit mortale peccatum: quia directe opponitur caritati, quum sit tædium exercendi spiritualia ac divina; directe quoque contrariatur devotioni, quæ est promptitudo atque alacritas mentis ad ea quæ Dei sunt. Sed sicut in aliis peccatis ex genere suo mortalibus primi motus sunt veniales, et similiter actus aliqui ob suam parvitatem, ita in acedia. Si autem consenserit ratio in horrorem et fugam seu tædium boni spiritualis, fit acedia culpa mortalis.
Hinc scribit Thomas de Argentina: Acedia est languida utriusque hominis seu corporis et animæ dejectio de laudabili virtutum exercitio. Et in vitio isto sunt duo. Unum est aversio a spirituali bono, quod grave seu arduum reputatur, sicut est jejunare; et ratione hujus vocatur tristitia. Aliud est conversio ad bonum caducum, scilicet ad inordinatam quietem, quæ facilis æstimatur; et ratione hujus appellatur acedia. Et ratione primi, contrariatur spirituali lætitiæ; ratione secundi, fortitudini, ad quam pertinet viriliter aggredi ardua et sustinere magna pericula.
Præterea, in Profectu religiosorum ponitur triplex acediæ species. Prima est quædam mentis amaritudo, qua illi nihil lætum aut salubre libet, sed tædio pascitur, hominumque fastidit consortium. Hanc vocat Apostolus tristitiam sæculi, quæ mortem operatur, et ad desperationem ac diffidentiam est proclivis, imo interdum ad sui ipsius occisionem instigat.4 Secunda species est tepor animi, qui somnum et omnia corporis commoda amat, horretque labores et fugit operationem, ac otio delectatur: quæ proprie nuncupatur pigritia. De qua in Evangelio legitur: Servum pigrum projicite in tenebras exteriores;56 in Proverbiis quoque: Pigredo immittit soporem. Tertia species acediæ est quæ solum fastidit ea quæ Dei sunt, atque ad alia omnia agilis alacrisque consistit. Nihil ei molestius aut magis insipidum est quam orationi, psalmodiæ, meditationi divinæ et spiritualibus actibus immorari: imo a talibus festinanter pro posse se expedit, et corde vago talia agit, aut penitus negligit ea; ludis vero, jocis et fabulationibus et consimilibus delectatur ac pascitur. Hæc regnat in eis qui quum spiritu cœperint, carne consummantur;7 qui ad exteriora, carnalia et mundana fortes sunt et vivaces, ad interiora vero ac spiritualia sunt infirmi et quodammodo mortui; in quibus caro dominatur spiritui, sensualitas rationi. De quibus dicitur ad Romanos:8 Qui secundum carnem sunt, quæ carnis sunt, sapiunt; ad Corinthios quoque:9 Animalis homo non10 percipit ea quæ sunt Spiritus Dei; stultitia enim est illi.
Footnotes
Chapter 62 of 143