Skip to the text

Articulus 61

Quam detestandum ac odiendum vitium exstet acedia.

UTINAM frigidus esses aut calidus.1 Sed quia tepidus es, incipiam te evomere ex ore meo. Istud est verbum Dei in Apocalypsi ad omnem acediosum. Quam vero abhorrenda et abjicienda sit infelix acedia omni fideli, ex diversis potest perpendi.

Primo ergo est abjicienda, quoniam in se ipsa est dura et afflictiva, quum sit quædam tristitia animum gravans, quæmenti et corpori maxime nocet, juxta illud Proverbiorum:2 Sicut tinea vestimento et vermis ligno, ita tristitia nocet cordi. Et iterum Salomon contestatur:3 Spiritus tristis exsiccat ossa.

Secundo, quoniam acedia valde repugnat statui nostro: quia in laqueorum medio ambulamus, invisibilibus hostibus circumdati sumus, gravissimis circumvallamur periculis; tot quoque ac tanta a virtute et salute retrahentia intus et extra habemus, quod nequaquam valemus æternam damnationem evadere, nisi omnem abjiciamus acediam atque cum grandi diligentia ac timore serviamus Altissimo. Idcirco ad istud monet nos uberrime sacra Scriptura, dicendo:4 Omni custodia custodi cor tuum, et sollicite ambula coram Deo;56 itemque: Cum metu, tremore et timore vestram salutem operamini. Nonne fatuus diceretur, qui per campum latronibus et prædonibus plenum iret sine diligentia atque custodia? Quanto magis stolidissimus est censendus, qui per viam præsentis exsilii intimorate acedioseque graditur?

Tertio, quia in via Dei seu bona conversatione non proficere ac progredi, est deficere ac regredi. Ideo qui non repellit omnem pigritiam, non solum non proficit, sed quotidie miserabiliter deficit, innumerabilibusque impletur peccatis. Ideo ait Ambrosius: Nemo cum desidia Christum quærit; et rursus: Nescit tarda molimina Spiritus Sancti gratia. Et Leo Papa: Non dormientibus, inquit, nec otio acediaque torpentibus provenit regnum cœlorum, sed vere ferventibus et indefesse laborantibus beatitudo æterna conceditur. Eusebius quoque Emisenus testatur: Spiritus Sanctus respuit indevotum, contemnit ingratum, abhorret acediosum.

Quarto, quia acediosus maximum detrimentum incurrit in præsenti sæculo et futuro. Aut enim opus Dei omnino omittit; et tunc inæstimabilem damnationem meretur ac incidit. Aut facit illud, sed negligenter, tarde et quasi invite; et tunc parum aut nihil apud Altissimum promeretur, quum Jeremias testetur:7 Maledictus qui facit opus Dei negligenter. Si autem facit opus Dei cum veniali acedia, adhuc incurrit multiplex damnum: quoniam eadem opera bona agendo, magis laborat quam vir fervens ac diligens, et tamen multo minus meretur quam ille, tam de gratiæ gratum facientis incremento, quam de æterno essentiali præmio, quod correspondet non majori labori, nec operi abundantiori, nec tempori diuturniori, sed sinceriori ac intensiori caritatis affectui promptiorique voluntati.

Quinto, quoniam omnis creatura bene disposita, tam superior quam inferior, tam intellectualis quam non intellectualis, tam animata quam inanimata, prompte obedit Deo, et sua indesinenti obedientia docet ac monet Deo prompte esse obediendum. Omnes namque cives superni et angeli sancti suo in omnibus promptissime obediunt Creatori. Similiter omnes orbes cœlestes, sidera ac planetæ, juxta Dei imperium eis semel factum, incessabiliter currunt ac velocissime parent; elementa quoque et mixta. Semel etenim dixit Deus, Germinet terra herbam virentem, producant aquæ reptile;8 et usque in præsens sic faciunt. Hinc in Proverbiis Salomon proponit homini exemplum formicarum, quatenus detestetur ac vitet omnem acediam, et fervens ac agilis sit in bonis : Vade (inquiens) ad formicam, o piger, et considera vias ejus, et disce sapientiam :9 quæ quum non habeat ducem nec præceptorem, parat in æstate cibum sibi, et congregat in messe quod comedat. Quanto magis homo, tanquam rationalis creatura, suo deberet Creatori in omnibus promptissime obtemperare, et tanto plus quanto plura atque majora a Deo beneficia est sortitus ?

Sexto abhorrenda ac devitanda est nobis acedia exemplo amatorum sæculi hujus, et eorum qui ex indigentia aut necessitate ministrant hominibus : qui tam ferventer et laboriose conantur placere suis principibus aut etiam feminis, et tam prompte obediunt dominis suis. Qualia agunt bellatores ac milites ad complacendum suis principibus. Unde legitur secundo Regum, quod David desiderante potum cisternæ quæ erat in Bethlehem, tres ex militibus ejus irruperunt per castra hostium, attuleruntque aquam.10 Hinc S. Nonnus episcopus, viso ornatu Pelagiæ meretricis, amarissime flevit, dicens : Quia non habeo tantum conatum placendi Deo ut ista hominibus.

Septimo, quoniam ipse Christus in sæculo isto tantum pro nostra laboravit salute cum indesinenti fervore. Nam et fatigatus fuit ex itinere ;11 dixitque passione instante : Pater, opus consummavi quod dedisti mihi ut faciam.12 Sic et omnes Sancti cum tam inexplicabili vigilantia et ardore, sollicitudine et filiali timore obsecuti sunt Deo perseveranter et indefesse. Et valde turpe est nobis, quod cum illis volumus præmiari ac coronari, cum quibus recusamus efficaciter laborare fortiterque certare. Ideo ait Joannes apostolus in prima sua epistola : Qui se dicit in Christo manere, debet sicut ille ambulavit et ipse ambulare.1314 Christus quoque apud Joannem ait : Qui mihi ministrat, me sequatur.

Octavo, quoniam dæmones indesinenter nituntur nos ad acediam trahere, quæ maxime placet eis, quum sint maximi inimici divini honoris. Hinc Christus post cœnam suam novissimam tres Apostolos sibi familiariores ter monuit ut vigilarent et orarent, ne in tentationem intrarent.15

Nono, quoniam omnium dominator Altissimus tam specialiter detestatur ac odit acediam, ut patet ex themate hujus articuli. Unde et alibi in Apocalypsi ait cuidam : Habeo adversum te quod caritatem tuam primam reliquisti ;16 memor esto itaque unde excideris, et pœnitentiam age : alioqui venio tibi cito. In Evangelio quoque ait de servo pigro : Tollite ab eo talentum, et projicite eum in tenebras exteriores.17 Ad quod designandum, maledixit ficulneæ in qua non invenit fructum, sed folia tantum.18

Decimo, quia acedia multipliciter valde hominibus nocet, eosque replet magna vilitate, multiformi stoliditate, paupertate corporali ac spirituali. Acediosus quippe tempus sibi ad bene agendum ac pœnitendum indultum, infructuose pertransit et miserabiliter perdit. Variis tentationibus patet. Occupatus namque tentatur a dæmone uno, otiosus a multis. Diabolo exhibet acediosus in se locum : imo est quasi pulvinar diaboli. Hostibus suæ salutis non resistit, sed acquiescit ; nec fures animarum repellit : imo cumulum vitiorum jugiter colligit, auget et continet in se ipso. Cum omni ergo instantia et fervore abjiciamus damnosissimam istam acediam.

Footnotes

  1. Apoc. III, 15, 16. ↩

  2. Prov. xxv, 20. ↩

  3. Prov. xvii, 22. ↩

  4. Prov. iv, 23; ↩

  5. Philipp. ii, 12. ↩

  6. Mich. vi, 8. ↩

  7. Jer. XLVIII 10. ↩

  8. Gen. i, 11 20. ↩

  9. Prov. VI, 6- ↩

  10. II Reg. III, 15, 16. ↩

  11. Joann. IV, ↩

  12. Joann. XVII, ↩

  13. Joann. XII, ↩

  14. Joann. II, ↩

  15. Matth. XXVI, 37-44. ↩

  16. Apoc. II, 4, 5. ↩

  17. Matth. XXV, 28, 30. ↩

  18. Marc. XI, 13, 14. ↩

Chapter 63 of 143