Skip to the text

Articulus 62

De filiabus acediæ.

PER agrum hominis pigri transivi, et per vineam viri stulti ; et ecce totum repleverant urticæ, operuerant superficiem ejus spinæ, et maceria lapidum destructa erat : quod quum vidissem, posui in corde meo, et exemplo didici disciplinam. Ager hominis pigri, intelligi potest cor ejus, in quo semen verbi cœlestis est seminandum atque virtutes plantandæ sunt. Vinea quoque hominis stulti, mens seu anima ejus accipitur, in qua crescere debent botri fortes ac saporosi, id est virtus justitiæ et sapientiæ donum. Sed agrum hunc istamque vineam replent urticæ ac spinæ in homine acedioso, videlicet passiones amaræ, indignatio, ira, acedia, rancor, et consimilia vitia.

Denique, quamvis nullum sit vitium quod non oriatur interdum ex ipsa acedia, Gregorius tamen specialiter ponit sex acediæ filias. Prima est pusillanimitas, qua homo tardus et tædiosus efficitur ad consilia perfectionis aggredienda aut prosequenda loco et tempore opportuno. Secunda est desperatio, qua quis ex diffidentia pietatis divinæ et ex consideratione insufficientiæ virium propriarum cadit a spe suæ salutis. Tertia est torpor, quo quis circa observantiam præceptorum pigrescit. Quarta est rancor, id est invidentia quædam aut indignatio, quam concipit acediosus contra eos qui eum ad spiritualia bona agenda inducere aut compellere student. Quinta est evagatio mentis, quam acediosus tempore orationis ac divini Officii sponte admittit aut abjicere non conatur : imo frequenter eam aut etiam aliquam manualem seu exteriorem occupationem assumit, ut minus exoriatur tædium quod sustinet in divinis, et tempus sic transeat quousque se ab illis expediat. Sexta est malitia, qua quis spirituale bonum impugnat seu impedire conatur, quia fastidit illud, et in exterioribus quærit solatiari : quia, ut octavo Ethicorum ait Philosophus, homo naturaliter appetit delectari, et sine delectatione non potest diu manere ; quumque acediosus in divinis et spiritualibus operibus non solum non delectetur, imo etiam affligatur tædio ac mœrore, hinc in exterioribus delectari exquirit, præsertim in cibo et potu, ac fabulatione atque carnalibus, ut asserit Cassianus.

Porro Isidorus ponit alias acediæ filias septem, quæ sunt : otiositas, somnolentia, importunitas mentis, inquietudo corporis, instabilitas animi, loquacitas et curiositas. Acediosus quippe, quia laborem abhorret, otiositatem amplectitur, somnolentiamque admittit ; et quia non figit cor suum in Deo, importunus est mente, nunc istud, nunc illud inutiliter mente tractando ; et quia invite divino interest cultui, idcirco frequenter hinc inde agitat corpus suum ; estque instabilis corde, verbosus quoque et curiosus, aliorum facta ac defectus observando, dijudicando memoriterque tenendo, quoniam circa propriæ vitæ discussionem et emendationem prorsus negligens invenitur, ac frivolis suspicionibus, temerariis quoque judiciis occupatur ; atque ex sua otiositate et ceteris vitiis jam præfatis, in alia mala multa ac magna delabitur, de quibus infra tangetur.

Insuper Climacus ponit adhuc alias acediæ filias, quæ sunt :1 instabilitas seu mutatio loci (qua etiam quidam pigri monachi religiosi nonnunquam afficiuntur ad cœnobia alia, contra illud Apostoli ad Hebræos : Non deserentes collectionem nostram, sicut consuetudinis est quibusdam);2 item inobedientia, oblivio divini judicii, transgressio promissionis.

Postremo, Cassianus decimo libro de Institutis Patrum breviter tangit alios quosdam effectus filiasque acediæ :3 Dum (inquiens) acedia miserabilem obsederit mentem, gignit in ea horrorem loci, cellæ fastidium, et eorum cum quibus conversatur seu aliorum aspernationem, tanquam negligentium nec spiritualiter satis viventium. Nec sinit hominem in cella sedere, lectioni et compunctioni vacare, sed suggerit egredi et alios visitare, aut visitantium desiderare adventum; et nisi quis veniat, hinc inde circumspicit, suspirat, et temporis diuturnitate affligitur, ac somni quærit solatium. Nempe quemcumque monachum acedia cœperit superare, faciet vel in cella desidere et infructuose manere, aut de cella excussum faciet jugiter cellas Fratrum et monasteria circuire, nihilque aliud procurare nisi ubi et quo colore occasionem refectionis futuræ valeat obtinere: mens etenim otiosi et pigri nil aliud novit excogitare nisi de escis et ventre.

At vero in Summa virtutum et vitiorum habetur: Ad acediam pertinere videntur quindecim vitia ista: tepiditas, mollities, somnolentia, otiositas, dilatio seu tarditas, negligentia, imperseverantia, remissio, dissolutio, incuria, ignavia, indevotio, tristitia, tædium vitæ, desperatio. Quorum omnium magistralem ac propriam distinctionem brevitati studens dimitto.

Footnotes

  1. Scal. para grad. xiii ↩

  2. Hebr. 25. ↩

  3. cap. 2, 5. ↩

Chapter 64 of 143